[62v] qui venit de Esrom, tinctis vestibus de Bosra? Item, quis est ille rex glorie? Et tunc fuerunt edocti de illo quod primum[1] non cognoverunt, igitur et in dilectione.
Nota: Bosra est civitas sita in Moab et significat Israelem, ubi passus est Christus; Edom, id est terrenus vel sanguineus et significat mundum.
Nota quod angeli profecerunt in cognitione effectuum divinorum, quia aliqua incipiunt cognoscere que non prius cognoverunt, sicut argumenta arguunt. Sed in cognitione Dei non proficiunt, scilicet quod plus cognoscant post[2].
Nota quod caritatem quam habuerunt angeli in confirmatione non intenditur.
Conclusio quarta Magistri que non tenetur capitulo 8, quod angeli proficiunt in merito usque ad diem iudicii.
Et videtur quod sic per beatum Ieronimum in 2 Prologo Biblie.
Item ad idem est Ysidorus 7 Ethymologiarum, capitulo 6, dicens: “plerique primorum hominum ex propriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice inventa sint vocabula, ut aut futuris aut precedentibus eorum causis conveniant[3].”
Oppositum patet, quia si sic, tunc nichil prohiberet esse vel posse esse aliquam licitam artem divinandi ex propriis nominibus hominum de ipsorum conditionibus et eventibus. Sed falsitas patet, quia per doctores catholicos est una species divinatorie superstitionis cui quidam superstitiosi volentes ex qualitate nominum propriorum cognoscere quales homines sunt, et que eis acciderunt et futura sunt et quis duellare debentium victurus sit et huiusmodi.
Pro responsione aliquali ad illud dubium notandum est quod quinque modis ex inspectione et disscussione proprii nominis contingit aliquid vere vel ficte intelligere de illo cuius est nomen proprium, sic et etiam appellativum in se vel in alio eius casu, sicut est in proposito de hoc nomine Desiderius[4] cuius multi casus sunt nomina appelativa, ut ly Desiderium, Desiderii. Similiter est exemplum in istis nominibus propriis Felicitas, Perpetua et similibus.
Secundo modo hoc fit attendo compositionem nominis proprii ex aliis nominibus significativis integris vel corruptis et sic hoc nomen Desiderius inportare videtur desiderans ius vel desiderium iuris.
Tertio modo ex proprio nomine intelligi potest aliquid circa eum cuius est nomen faciendo aliquas dictiones significativas ex varia[5] combinatione omnium sillabarum nominis propositi.
Quarto modo faciendo orationes et dictiones significativas in latino vel alio ydiomate ex combinatione omnium litterarum nominis dati et referrendo vel appropriando significationes eorum ad illum cuius est nomen.
Quinto modo contingit intelligere ex nomine de aliquo attendendo sonoritatem vel accentum nominum, quia sicut haberi potest in Prologo Musice Boetii. Gentes dure vel silvestres delectantur in sonis et vocalibus nominationibus asperis et terribilibus, ut sunt Nabuchodonosor, Teglat, Phalaster etc. Est gens mansueta in nominibus mansuetis et modestis accentus et quod vocum sonoritas varientur iuxta passionem hominum. Etiam patet, quia aliter sonat vel sonare facit sua verba severus et aliter mansuetus et aliter superbus et aliter humilis et per consequens attendendo hoc quinto ad qualitatem nominum quoad accentum et sonoritatem intelligere potest quandoque conditio moralis gentis vel hominis.
Istud notabile vel consideratio ista nominum et maxime propriorum valet sepe in recommendationibus et collationibus faciendis. Et dixi notanter in principio huius notabilis quod 5 modis contingit ex nomine aliquid intelligere vere vel ficte, quia secundum superstitiosarum subtilitatum auctorem Ar<-K>indum de radiis[6] stellatis. In tantum in cuiuslibet rei proprio nomine eius proprietas et conditiones relucent quod qui perfecte constitutionem nominis sciret, in illo totam naturam rei nominate conspiceret, et discerneret an bonus aut[7] malus, fur vel latro fuit, quod vanum et superstitiosum est.
Hiis premissis pono aliquas propositiones quarum prima est: suppositio quod omne proprium nomen iuxta originalem inpositionem vel aliquo precedentium moris sit alicuius conditionis aut eventus significativum, non tamen semper secundum hanc significationem illi aptatur cui inponitur. Patet faciliter, quia inpositio nominum dependit a libero arbitrio hominum, quod dimittit Deus plurimum quantum ad hoc communi cursui et consuetudini humane qua homines consueverunt quandoque inponere filiis suis nomina secundum sanctos, quandoque secundum progenitores vel patronos non attendendo interpretationem nominum, sed probitatem vel famositatem recolendorum hominum. Clarum est hoc.
Secunda propositio est: non est credendum nec verisimile quod omne proprium nomen habeat secundum originalem eius inpositionem in aliqua lingua significationem vel interpretationem. Apparet, quia verisimile est quod multotiens voces alique ficte quam nec partes nec tote in aliquo ydiomate significabant inposite fuerunt[8] quibusdam tamquam propria nomina, sicut bu vel ba.
Item dicit Ysidorus 9 libro Ethymologiarum quod gentium nomina antiqua et primordialia fuerunt plurimum corrupta et alterata et sic perdiderunt originem interpretationum, igitur propositum.
Tertia propositio est quod si interpretatio nominis quandoque proprietati vel eventui consonet, hoc est vel casuali inpositione vel ex hominum intentione vel ex divina dispositione, numquam autem ex constellatione. Ista propositio habet 4 partes quarum prima patet ex deductione propositionis prime, in qua apparet quod casualis plurimum nominum inpositio quoad concordiam interpretationis cum re. Tertia pars, scilicet de divina dispositione patet de multis quibus nomina ex speciali divina revelatione fuerunt inposita, ut sancto Iohanni Baptiste. Certum est per Ysidorum, libro 7 et 9 Ethymologiarum quod ex speciali[9] dispositione multis fuerunt nomina inposita, vel certis nominibus nominati, quorum nominum interpretatio erat consona