[61v][1] Contra positionem ubi dicitur quod voluntas possit se actuare per solam apprehensionem simplicem presentati. Si sic, sequitur quod possibile esset voluntatem se actuare respectu alicuius obiecti tam sensu quam intellectu oppositum dictantibus secundum eandem rationem. Consequens videtur impossibile omnino et contra experientiam. Probatur consequentia, quia si potest se actuare ad solam[2] apprehensionem sine sensu etiam intellectu oppositum dictante, ut dicit conclusio una, videtur quod pari ratione possit se actuare sensu et intellectu oppositum dictante, quia, si intellectus dictat oppositum et sensus solum apprehendit, tunc maior est displicentia respectu obiecti quam complacentia; et, si adhuc voluntas propter libertatem suam, ut dicis, potest se actuare, videtur etiam quod utroque oppositum dictante possit se actuare per solam apprehensionem propositionis vel extremi eius, cui propositioni tam sensus quam intellectus dissentiunt et oppositis assentiunt. Illud videntur isti communiter concedere, unde dicunt quod apprehensionem etiam consequitur complacentia etc. Unde dicunt quod sic libera est voluntas quod dum habet cur, hoc est apparentiam bonitatis in obiecto. Si etiam haberet valde maiorem apparentiam malitie in eodem obiecto, potest se libere actuare acceptative respectu obiecti istius et econverso, et sic etiam potest in minus bonum etc. Unde dicunt quod iam sic actuat incontinens per apprehensionem delectabilis [3] et minoris boni. Unde, cum pro tunc assentiat in particulari quod illud non est faciendum, quia contra Deum etc., ad apprehensionem solam unius delactabilis sine assensu actuat se et facit etc.
Nota[4] quod Origeni impinguntur isti quattuor errores quos Ecclesia dampnat, et etiam personam Origenis tamquam hereticam et Origenem anathematizavit.
Primus error: quod Deus tandem etiam liberabit dyabolos sicut liberavit homines.
Secundus: quod Deus exercet aliquando rigorem iustitie in nunc salvatos et eos detrudet in infernum et torquebit penis. Et econverso, nunc dampnatos propter suam infinitam misericordiam assumet in celum et beatificabit. Et sic faciet alternatis vicibus.
Tertius: quod omnes anime nostre fuerunt simul a principio create et peccaverunt sicut angeli et propter hoc detruduntur in corpora humana, ut in eis propter grossitiem corporis et passiones torqueantur.
Quartus: quod Filius et Spiritus Sanctus sint angeli.
Nota: meritum est actus libere et secundum inclinationem gratie elicitivus acceptus Deo ut premiabilis beatitudine. Nota: quando Deus donat beatitudinem pro actu libero, premiat ultra condignum, quia dat magis bonum[6] pro minus bono, quod numquam facit stricta iustitia. Et sic semper ultra condignum universaliter quidem ultra dignitatem actus qui est meritum, quia quod ille sit condignum meritum est ultra naturam et bonitatem intrinsecam eius ex gratuita acceptatione divina et forte adhuc ultra illud ad quod ex communi lege esset actus acceptandus, quoniam Deus premiat ex liberalitate mera – Scotus.
Nota quod pulchritudo non est nisi aggregatio omnium convenientium tali corpori, puta magnitudinis, figure, coloris. Ita moralis bonitas actus est quasi quidam decor actus includens[7] aggregationem debite proportionis ad omnia ad que debet habitus proportionari, puta ad potentiam, ad obiectum, ad finem, ad tempus, ad locum, ad modum, et sic specialiter, ut illa dictantur a ratione recta debere[8] actui convenire. Et sic principaliter conformitas actus ad rationem rectam plene dictantem de circumstantiis omnibus debitis ipsius actus est bonitas moralis actus.
Necesse[9] est sequi ‘secunda causa producit aliquem effectum, igitur causa prima producit eundem’, et non sequitur convertendo consequentiam: ‘causa prima producit effectum, igitur secunda eundem producit’. Nota quod modum prioritatis quem habet causa prima in concursu eius cum secunda respectu effectus communis uterque non derogat in aliquo potestati vel libertati cause secunde quo minus potenter vel libere agat, quia stat rem productam eque potenter libere vel naturaliter agere sicut agit res producens. Et ergo ex hoc precise quod una res habet vim activam et modum agendi naturaliter vel libere ab alia non potest argui in talibus diminutio, sicut manifestum est in divinis. Similiter in rebus creatis: nam stat ignem aut calorem productum eque potenter et naturaliter agere sicut egit ignis aut calor producens. Quilibet hoc novit, qui aliquid circa res consideravit[10] naturales. Si ergo agentibus[11] naturaliter non derogatur potentie nec modo agendi ex habere vim causalem ab alio, quare contrarium fieret in agentibus liberis? Ubi hoc minus videtur.
Nota: ad hoc quod aliquis mereatur de condigno requiritur primo quod non obligetur alteri a quo debet mereri. Secundo, quod ab illo merito non proveniat sibi[12] aliquod bonum sive quod non sit meliorabilis meritum. Tertio, quod habeat a se.
Nota[13] bene de mereri
Mereri ex condigno est facere de indebito debitum vel de debito magis debitum ita quod iniuste ageretur sive agitur cum eo nisi reddatur sibi quod meruit – hec Altisiodorensis 3 libro Summe sue.
Licet divina natura humanam assumpsit, non tamen dicitur homo facta sicut Filius, quia Filius non solum humanam naturam assumpsit, sed etiam sibi in unitate suppositi univit. Divina autem natura in unitate sui non univit, quia servata diversitate naturarum persone singularitas existit. Deus ideo dicitur verus homo, quia veritatem carnis et anime suscepit in unitatem persone non sic quod aliqua res ex anima et carne composita sit una persona cum Verbo vel sit Verbum. Sed quia illis duobus accedentibus non est facta quarta persona in divinis, igitur persona que fuit primum sine indumento assumptione huius indumenti non est mutata, sed eadem permansit.
De libris sacris, qui sunt 22, vel 24 computando Ruth et Lamentationes Ieremie pro libris, secundum communem divisionem aliqui sunt legales, aliqui hystoriales, aliqui sapientiales, aliqui prophetales. Verbi gratia propter minores primi 5 vocantur libri legales, quia continent legem veterem naturalem et supernaturalem, et sunt Genesis, Exodus, Leviticus[16], liber Numerorum, liber Deuteronomius. Libri vero hystoriales sunt liber Iosue, liber Iudicum, Regum, Paralipomenon, Hester, Hesdre. Liber sapientiales sunt ut liber Iob, tres libri Salomonis, scilicet liber Proverbiorum, Ecclesiastes etc. Prophetales sunt ut liber Psalmorum, liber Ysaie, Ieremie, Ezechelis, Danielis et libri 12 prophetarum parvorum. Henricus de Hassia.
Omnes scripture dicuntur apocrife ad quas tenendum vel credendum nec obligat Ecclesie auctoritas, nec noti auctoris probitas, nec apparentia rationis, nec evidentia divine revelationis.Henricus de Hassia[17]