F58v-s2v
Anonymus
(Edidit Alexandra Anisie)

[58bv]

Respondetur negando primam consequentiam, quia non valet eo quod arguitur ab amplo ad non amplum; ly enim ‘creans’ in antecedente ampliatur pro eo quod creat vel potest creare, etc.

Item[1], consequens est falsum supposito quod Deus de facto nihil creet.

Item, aliud est verum supponendo quod nihil possit creare nisi solus Deus, etc.

Licet ponatur quod Deus omnia creabilia creasset sive sumptum ens, not tamen ex hoc sequeretur quod potentia Dei esset exhausta, quia ipse adhuc posset omnia illa annihilare et econverso eadem in numero producere et iterum et sic in infinitum, etiam quia ipse posset infinite potenter adhuc agere cum ipsis productis, quia quodlibet posset assumere in unitatem suppositi et unum alteri coniungere, et sic de infinitis modis agendi, etc.

Ier. primo, a a a Domine Deus nescio loqui de excellentia tante dignitatis, quia puer sum balbuciens.

Nam perfecta Trinitatis cognitio est vita eterna, ait Bernardus in sermone Pentecostes: “celebramus hodie, dilectissimi, Spiritus Sancti solempniatem”, Ioh. 15, hec est vita eterna, ut cognoscat te, solum verum Deum, quem misisti, etc.

Henricus de Hassia: De natura specifica

Una opinio est que dicit natura specifica sit latitudinalis, et quod eadem natura perfectius et nobilius[2] participatur ab uno individuo istius speciei quam ab alio, et ultra dicit quod aliquis gradus individualis possit addi uni individuo illius speciei absque hoc quod varietur in sua specie.

Nota quod Deus nihil intelligit extra, id est non sumit cognitionem suam a rebus ab extra obiective moventibus sicut nos, licet nos etiam nihil[3] cognoscamus ab extra, quia cognitio est ad extra.

Nota argumentum Henrici de Hassia

Deus non agit ad extra. Probatur: vel ageret necessario, vel libere. Nullum istorum, igitur. Quod non[4]* necessario probatur, quia sequitur ad extra creans necessario est Deus, igitur ad extra creans est Deus. Tunc ultra: igitur Deus est ad extra creans, per conversionem simplicem. Consequentia est bona et antecedens est necessarium, igitur et consequens.

Quod non libere, hoc probatur, quia, si libere produceret ad extra, tunc posset[5] stare[6] quod Pater produceret aliquam rem, et quod Filius vel Spiritus Sanctus non coproducerent. Probatur, quia Filius est liber libertate contradictionis potest velle non coproducere, et sic de Spiritu Sancto, quod est contra illud Augustini quod opera Trinitatis sunt indivisa. Sed[7] diceretur forte quod non esset possibile sic Patrem agere et non Filium, etc., propter hoc quod est una potentia creativa[8] ipsorum trium. Sed Pater producit Filium ipso non coproducente ad intra, igitur hoc potest ad extra, cum etiam ad intra sit una potentia productiva sive generativa sicut ad extra. Respondetur quod essentia ad intra nullius productiva, sed ad extra est productiva, etc.