Primum est liberum libertate finalis ordinationis, et est perfectius in quod aliud recta ordine ordinatur primaria intentione, et constat voluntatem humanam non respectu cuiuslibet sui obiecti esse sic liberam, quia respectu ultimi finis non est sic libera, sed serva, cum ipsa in ultimum finem ordinetur recto ordine primaria intentione.
Aliud est agens liberum complacenter, et est agens determinatum ad unum obiectorum, agens cum cognitione, sine tractu et impulsu, sic complacenter quod, si posset non agere, nollet non agere, et de tali libertate dico quod voluntas est ita libera quoad aliquos primos motus qui dicuntur complacentia seu naturales amores, et hoc respectu boni magni, non tamen est sic libera respectu cuiuslibet sui obiecti qualitercumque presentati, quia non respectu magni. Ad hoc quod agens dicatur agere complacenter estimo quod requiratur quod actus sit complacentia met, vel quod ei complacentia sit annexa, etc.
Aliud est agens liberum libertate oppositionis, et est duplex: quoddam contradictorie liberum, aliud contrarie; liberum contradictorie est quod omnibus aliis eodem modo se habentibus, etc., quod sic intelligo, est agens in cuius potestate est stantibus dispositionibus sufficientibus ad hoc quod producat actum suum, et nullo existente impedimento in passo se sistere, et illum actum non producere. Sed agens liberum contrarie est agens in cuius potestate est stantibus dispositionibus sufficientibus ad hoc quod agat sive producat actum suum, et nullo existente impedimento in passo non illum actum, sed eius contrarium producere omnibus eodem modo se habentibus[2].
… ut sit peccatum[3] posse esse fuisse nihil enim prohibet Deum efficaciter velle peccatum posse esse, cum hoc sit necessarium rationem boni habens.
Sed occurreret alicui de voluntate Patris in divinis respectu Spiritus Sancti et respectu eius obiecti quod est Deum esse an etiam efficax dici debeat vel qualis. Responditur quod, quia Spiritus Sanctus procedit a Patre per modum voluntatis, potest etiam aliquo modo dici efficax respectu ipsius, licet non proprie. Non autem sit respectu eius quod est Deum esse, tamen taliter nullo modo sit vi divine voluntatis, nec esse possit respectu huiusmodi, ergo et similium Deus non se habet proprie efficaciter volitive, sed solum volitive complacenter. Henricus de Hassia.
Dubitatur quomodo voluntas dicatur efficax vel inefficax, ubi advertendum quod voluntas creata potest efficax hoc modo respectu trium effectuum per ordinem se habentium, videlicet respectu actus eliciti, respectu actus imperati. Tertio, respectu ultimi voliti, quando ergo voluntas exit in actum elicitum dicitur efficax, primo modo quando ulterius exit in actum imperatum dicitur efficacior, et, si consequenter ex actibus imperatis consequitur ultimate volitum dicitur efficacissima, vel plenarie efficax. Primus efficientie non est apud Deum respectu factibilium ab ipso, etc., quere in sexterno presenti.