[57v] miatur[1], igitur. Tum, secundo: a sola volutate procedit malum et bonum, meritum et demeritum, quoniam in ipsa solum existit peccatum, dicens Anselmus in De conceptu virginali: “nusquam nisi in voluntate esset peccatum et ipsa solum existit iustitia per quam meretur”, prout patet per eundem, dicentem: “iustitia est rectitudo voluntatis”. Igitur conclusio pro utraque parte vera.
Corollarium primum: rationalis creatura quamdiu est in via agendo libere in tantum potest proficere quod premium ei debeatur in patria. Patet ex conclusione et ex eo quod voluntas creature rationalis que agit libere est capax iustitie et potest libere agendo se disponere ut ei infundatur pura gratia et tandem de virtute in virtutem proficere ratione, cuius habebit premium in patria, iuxta illud ibunt de etc.
Secundum: voluntas a nulla potentia anime inferiori ad finem placibilem aut dispicibilem potest cogi. Patet ex prima parte conclusionis et ex eo quia nichil est ita in potestate nostra sicut voluntas – secundum Augustinum –, que est domina suorum actuum – 3 Ethicorum –, nec potest cogi ad aliquid non admitendum aut adipiscendum – secundum Beatum Augustinum 83 questionum –, etiam quia ipsa est magistra, regina et domina in toto regno anime – secundum Anselmum De conceptu virginali; igitur.
Tertium: dicere voluntatem hic in via contra recte rationis iudicium non posse agere esset libertatem a voluntate tollere. Probatur per precepta, nam quidquid agit libere agit; sed per experientiam videmus voluntatem difformiter et contra recte[2] rationis iudicium agere, ratione cuius peccatum sibi imputatur; ergo dicens eam non posse agere contra dictamen recte rationis tollit ab ea libertatem, et per consequens sequitur aliquod esse pecatum non voluntarium, quod est contra beatum Augustinum.
Secunda conclusio: licet ex sola intentione quis vite eterne dignus efficiatur, tamen facultas, si adest, ex Dei precepto ad opera exteriora obligatur. Prima pars probatur. Tum primo, quia sola contritio ad hoc sufficit ut quis a Deo acceptetur, iuxta illud Psalmi: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Tum secundo, quia intentio sufficit ad meritum, secundum Bernardum, igitur prima pars vera. Sed ne prima pars videatur interimere regulam, glossande sunt auctoritates predicte tamquam vere, scilicet cum hac additione ‘si facultas exterioris operis eliciendi non adest’, ut dicendo ‘sola intentio sufficit ubi facultas operis[3] exterioris non adest’. Et sic patet prime partis conclusionis veritas. Secunda probatur, quia quilibet obligatur ad dilectionem Dei et proximi. Sed huiusmodi dilectio requirit opera exteriora, quia secundum Gregorium “amor Dei otiosus non est. Operatur enim magna si est. Si autem operari rennuit, amor non est”. Igitur opera exteriora requiruntur si facultas adest.
Corollarium primum: actus exterior elicitus ex malitia voluntatis superaddit actui malo interiori aliquid iniquitatis. Probatur, quia huius modi actus exterior esset difformis recte rationi, igitur talis superadditus voluntati apponit ei aliquid malitie iniquitatis, iuxta illud Psalmi: appones iniquitatem super iniquitatem eorum, ubi Glossa: “qui addit opus voluntati addit iniquitatem iniquitati”. Et Magister in 2, distinctione 4, capitulo 1: “cum sola voluntate peccatum committitur, minus est; sed cum voluntati operatio additur, maius fit pecccatum” etc.
Secundum: etsi actus exterior et interior sint duo distincta, non tamen duo peccata. Patet per Magistrum ubi supra et communiter per doctores.
Tertium: gravius quis peccat per actum interiorem simul et exteriorem quam solum per interiorem. Probatur, quia maior malitia generatur in voluntate per actum exteriorem. Patet per Hugonem libro 2 De sacramentis et ex predictis, igitur.
Tertia conclusio: nulla opera de genere bonorum elicita manebunt irremunerata quibus si assit voluntas et gratia. Prima conclusio patet per illam communem auctoritatem: nullum malum impunitum etc. Et dico notanter quibus si assit bona voluntas propter quedam opera bona et voluntaria extra gratiam elicita, que etiam non sunt vite eterne meritoria, tamen temporaliter premiabuntur. Et dico notanter si assit voluntas et gratia propter opera meritoria que eternaliter premiabuntur aut saltem digna sunt eternaliter premiari, quia fiunt in gratia, tamen quecumque opera sive fiant in gratia sive extra gratiam, si sunt de genere bonorum, erunt remunerata, ut dicit conclusio.
Corollarium primum: quevis opera predicta sunt vite eterne meritoria si ex omnibus suis causis requisitis sint debite circumscripta. Probatur per Magistrum in 2, distinctione 40, quia omnis actus talis elicitus in gratia debite causa et intentione et fine est meritorius vite eterne; sed hee sunt circumstantie requisite adhuc quod actus quilibet de genere bonorum sit meritorius; igitur corollarium verum. Minor est Magistri in 2, ubi supra etc.
Secundum: aliqua sunt opera exteriora ratione quorum existenti in gratia speciale debetur premium, quod dicitur aureola. Probatur, quia aliqua sunt opera privilegiata doctorum existentium in gratia, quibus pre ceteris propter bonam eorum doctrinam speciale debetur premium, igitur. Antecedens patet per illud ad Phil. 1: que sit[4] supereminens scientie magnitudo etc., ubi dicit Glossa: “quoddam incrementum habebunt sancti doctores ultra id quod communiter alii habent”, igitur.
Tertium: non quevis opera propter Deum elicita sunt boni[5] alicuius eterni aut temporalis meritoria. Patet tum primo, quia aliqua sunt opera de se mala que nullo modo possunt bene fieri, secundum Augustinum in libro Contra mendacium, ut eum allegat Magister in 2; igitur talia non sunt meritoria. Tum secundo, quia quedam sunt opera indifferentia que nec sunt bona nec mala, et per consequens nec sunt meritoria; igitur corollarium verum.
Quartum: questio est vera ad intellectum secunde conclusionis[6].
Tria bona sunt in matrimonio: fides, proles et sacramentum. Fides est fidelitas mutua in communicatione corporum. Proles, educatio bona filiorum vel filiarum ad Dei cultum. Sacramentum est representatio inseparabilis Christi et Ecclesie.
Ad horum evidentiam est notandum quod nullus naturalis appetitus est in homine cuius effectus non possit virtuose impleri. Cuius causa est quod natura est instituta a Deo. Unde si natura ad actum inclinaret, qui actus nullo modo posset sine peccato exerceri, homo a tali inclinatione foret inculpabilis[8]