[53r] voluntatis eliciendum circa ipsum est obiectum perfectissimum et voluntati maxime proportionatum, quia maxime convenienter movet voluntatem ad eliciendum actum perfectissimum circa ipsum, ideo perfectissime et ultimate satiat appetitum rationalem.
Nota quod penes aliud attingitur intensio dilectionis obiecti et appreciationis eiusdem, quamvis enim appreciationis consurgit convenienter ex apprehensione bonitatis obiecti et conformitate voluntatis ad illam, sive talis apprehensio sit distincta et determinata respectu conditorii bonitatis istius obiecti sive non, et sive voluntas multum vel parum conetur. Quante enim intellectus iudicat aliquod esse bonum, tante voluntas conformans se rationi appreciatur ipsum seu diligit ipsum apprehensive. Ad intensionem autem actus etiam concurrunt ista, non tamen penes hoc absolute graduatur actus intensio, sed penes magis vel minus distinctam apprehensionem plurium vel paucorum conditionum bonitatis obiecti et penes certam habituationem et dispositionem voluntatis et remotionem impedientium et conatum voluntatis attingitur instensio actus.
Conclusio[1] <quinta>
Conclusio: sicut ex ductu naturalis rationis cognosci potest quod aliqua fruitio quietans et satians voluntatem sit homini possibilis, sic convinci potest quod ipsa est in solo Deo respectu creaturarum rationalium obiective reperibilis.
Prima pars probatur, quia, si non, sequeretur quod desiderium humanum esset frustra in tota specie. Consequens contra Philosophum 1 Celi et 1 Metaphysice et 1 Ethicorum probat per hoc quod aliquis est finis operabilium humanorum quem propter se volumus et alia propter ipsum. Cum ergo omnis homo a natura appetit beatitudinem, ipsa erit ille finis optimus et ultimus in cuius fruitione satiatur et quietatur appetitus etc.
Secunda pars probatur, quia per rationem naturalem constat quod nemo beatifice potest quietari nisi in aliquo fine et, cum non est processus in infinitum, ut probatum est ratione naturali, erit aliquis ultimus finis et ille est Deus gloriosus etc., in quo tantum quietatur mens rationalis eius capax. Quodlibet enim aliud diligit non in eo sistendo, sed ulterius in ipsum Deum ultimate recto ordine referendo. Creaturis enim rationalibus, que nunc sunt, convenit ex natura specifica secundum ordinem[2] essentialem universi quod non possunt ultimate quietari et satiari, nisi in summo bono, sicut de natura gravis simplicitatis* est appetere esse simpliciter deorsum, ut experientia docet.
<Corollaria quinte conclusionis>
Corollarium[3]: licet Deus posset facere quod aliqua creatura rationalis, que nunc est, esset in aliquo finito seu creatura fruitive satiata, non tamen absolute quoad suam capacitatem, que sibi convenit naturaliter. Prima pars nota est, quia Deus posset limitare creaturam ad placitum. Secunda pars probatur, quia, si dimitteretur naturalibus suis sicut nunc, tunc sicut cognosceret esse vel posse esse maius bonum sibi esse possibile, ita et appeteret amplius vel posset appetere.
Corollarium primum[4] ex conclusione: naturali ratione potest homo scire vitam eternam in Dei cognitione et fruitione consistere, quamvis[5] tali cognitione non potest ad cognoscendum distincte vere beatitudinis speciem pervenire. Prima pars nota est ex conclusione. Secunda probatur, quia species vere beatitudinis consistit in clara visione essentie divine et trium personarum et fruitione, sed talis[6] distincta secundum suam speciem non potest haberi ex naturali ratione, sed fide creditur[7] etc.
Secundum[8]: quamvis absolute esset possibile creaturam rationalem ordinate frui creatura distincte et in particulari, illud tamen non est possibile de creatura rationali capaci ultimi finis et debitum usum rationis habente. Prima pars probatur, quia possibilis foret creatura rationalis que de natura sue speciei esset tam diminute et imperfecte cognitiva quod non esset elevabilis ad cognitionem prime cause. Secunda pars probatur, quia quelibet sufficienter capax ultimi finis cognoscrere potest quod se et quamlibet aliam referre debet in ultimum finem, quando frueretur creatura, faceret contra ordinem quem recta ratio dictat in rebus esse servandum.
Tertium[9]: bene esset possibile hominem sufficienter capacem Dei frui creatura sine culpa ad penam imputata, non tamen hoc posset esse sine peccato. Prima pars patet, quia Deus posset velle hoc non imputare ad culpam pro qua esset infliganda pena. Secunda pars probatur, quia ibi semper esset deordinatio que esset peccatum moris et nature.
Dices: si quis videret dyabolum quem crederet esset Christum et frueretur eo, talis frueretur creatura et propter ignorantiam invincibilem excusaretur a peccato.
Respondetur: si talis est homo habens usum rationis et absolute fruitur illo viso ita quod intentio sua precise fertur in hoc visum, non excusatur a peccato de lege nunc currente, quoniam probandi sunt spiritus si ex Deo sint, 1 Ioh. 5. Nec ignorantia est invincibilis, quia, si non ex culpa sua esset vel fuisset impeditum, etsi fecisset diligentiam debitam, ipse cognosset veritatem. Si vero non fertur intentio sua precise in hoc visum, nec adorat hoc visum, sed Deum, licet credat Deum esse hoc visum, vel si adorat sub conditione, tunc bene adorat, quia Deum, licet credat se frui hoc viso et ipsum adorare.
Nota quod non contingit Deo uti licite, etsi quis diligit Deum licite propter se diligentem et propter bona que sibi Deus dedit et daturus est, illud non debet esse prout ly ‘propter’ dicit causam finalem ita quod Deum diligat finaliter propter sua bona, sed prout ly ‘propter’ dicit causam occasionalem et moventem effective ad Dei dilectionem. Beneficia enim que nobis Deus impendit et impendet debent nos movere ad Dei dilectionem, et sic esse causa dilectionis Dei, non in genere cause finalis, sed efficientis.
Nota quod ratio fruibilitatis in genere est bonitas summe diligibilis. Et sic omne ens habet rationem fruibilitatis, quia omne ens habet bonitatem apparenter vel existenter quam aliquis potest diligere prestituendo eam sibi tamquam finem suum. Accipiendo autem ‘fruibile’ proprie pro illo quo fruendum est, tunc bonitas perfecta simpliciter ad quam ultimata tendentia rationalis appetitus essentialiter ordinatur. Ex quo sequitur quod in qualibet divina persona est ratio fruibilitatis ita perfecta sicut[10] simul in omnibus et in divina essentia. Patet, quia quelibet earum est bonitas perfecta simpliciter.
Conclusio prima: sicut tantum una ratio fruibilitatis est in essentia divina et qualibet persona et simul in omnibus reperibilis, sic voluntas creata non est in essentia sine persona, nec in una persona sine alia fruitive simpliciter satiabilis. Prima pars patet, quia ratio fruibilitatis est ratio bonitatis et tantum est una ratio bonitatis etc. Secunda pars probatur: quamdiu voluntas creata non attingit finem suum ultimum ita perfecte sicut ad attingendum ipsum est essentialiter ordinata, tamdiu simpliciter non quietatur et satiatur fruitive, quia omnis naturaliter mobilis assignabitur aliquid in quo ultimate totaliter natum est quietari; sed voluntas essentialiter ordinata est ad fruendum benedicta Trinitate sibi clare ostensa in essentie unitate et personarum trinitate; igitur.
Corollarium: quamvis sint tres distincte persone in quarum qualibet est ratio fruibilis perfecta, non tamen eis corresponderent tres distincte rationes fruibilitatis. Patet, quia quelibet divina persona est bonitas simpliciter perfecta et sic, licet in divinis personis haberi possint distincti conceptus earum secundum suas proprietates distincte expressivi, non tamen taliter sunt distincti amores fruitivi, quia alias essent etiam distincte rationes fruibilitatis. Et licet nec essentia divina inquantum huiusmodi, nec persona inquantum huiusmodi habeat rationem fruibilis,