F. 52v-s2v
Anonymus
(Edidit Alexandra Baneu)

[52bv] Nota: ‘producere’ capitur dupliciter


Nota quod unam rem generare vel producere aliam est dupliciter, quia vel similem in specie, vel dissimilem. Si secundo modo, dicitur generatio equivoca. Si primo modo, dicitur generatio univoca. Si res generat similem, est adhuc dupliciter, quia hoc est vel de substantia sua, vel de substantia aliena. De aliena, ut ignis generat ignem de[1] combustibili et caliditas caliditatem de calefactibili. Si primo modo, est adhuc dupliciter, quia vel ita quod generans dat vel communicat genito totam suam substantiam vel solum aliquid sue substantie. Primum est perfectissimus generationis modus, qui solum reperitur in divinis, ubi Pater quodammodo[2] ineffabili modo communicat Filio totam suam divinam substantiam.

Ubi posset queri utrum talis modus generationis sit etiam creature possibilis[3], quia, si sic, tunc esset possibile dari tres homines quorum nullus personaliter esset alter et tamen essent precise eiusdem essentie sive substantie, et per consequens trinitas increata posset in creaturis habere perfectam similitudem quod[4] doctores communiter non concedunt etc. Henricus de Hassia.

Pars affirmativa non videtur evidenter saltem nobis implicare contradictionem.


Nota quod ‘creare’ capitur quadrupliciter


Creatio capitur quadrupliciter. Primo modo communiter pro omni factione divina ad extra, et secundum hunc modum quidquid est factum creatura[5] est et etiam[6] secundum hunc modum loquitur Beatus Augustinus 3 De Trinitate, capitulo 8.

Secundo modo sumitur proprie pro factione totali divina, ubi nullum aliud agens concurrit, quamvis bene subiectum aliquod, sicut est in creatione gratie, que est accidentalis forma anime.

Tertio modo magis proprie ista actio creatio dicitur, ubi nullum aliud agens concurrit, nec subiectum a quo dependeat productum, licet dispositio aliqua previa fiat, sicut est in factione anime intellective, que non educitur de potentia materie nec ab ea dependet, ut est de aliis formis substantialibus secundum philosophiam peripateticam[7].

Quarto modo maxime proprie est creatio, ubi nulla previa dispositio, nec subiectum requiritur aut concurrit, sed solum agens increatum, sicut est in factione materie prime vel angeli.

Ex quo sequitur quod angeli et materia prima et celi, si corpora simplicia sunt, non ex inferioribus producta propriissime dicuntur creature, quia propriissime creative producta sunt[8].

Et homo magis proprie dicitur creatura quam alia animalia, quia utraque pars essentialis hominis est creative producta. Henricus de Hassia.


Nota ad venandum sensum litteralem Sacre Scripture[9]

Nota quod qui vult venari sensum litteralem alicuius dati passus Sacre Scripture habet considerare primo que precedunt et que sequuntur, et causas dicendi – locum, tempus, negotium et personas – que quandoque ex aliis passibus Scripture intelligere possunt.

Secundo, advertere habet vulgatum usum et significationem terminorum illius ydiomatis in quo Scriptura ponitur.

Tertio, considerare habet[10] modos loquendi vulgares[11] transsumptive et figurative[12] quorum multos tangit grammatica figuralis. Satis ex hoc utilis expositioni Scripturarum.

Et tunc sensus qui ex istis tribus convincitur in esse debere dato passui Scripture potissime videtur esse sensus literalis ipsius.

Ex quibus patent aliqua. Et primo, quod sensus literalis non sumitur semper secundum primariam significationem vocum seu terminorum, sed multotiens secundum eorum acceptionem transsumptivam, ut ibi commederunt Iacob etc.

Patet secundo quod, quamvis Iudei convinci possint quod multotiens Scriptura Sacra ex intentione Dei methaphorice seu figuraliter sit exponenda, tamen super hoc de tribus sensibus misticis, scilicet morali, anagogico, et allegorico, non sic convinci possunt ex Scripturis eorum. Sed quod Sacra Scriptura illis tribus sensibus exponenda est habetur ex scripturis Novi Testamenti per quod Christus apparuit librum Veteris Testamenti scriptum intus et foris, ut patet ex multis passibus Testamenti Novi. Henricus de Hassia.