F. 51R
Anonymus
(Edidit Luciana Cioca)

[51r] in proportione qualitatum primarum a lupo quam ovis distat ab ipso, quod tamen manifeste reperitur falsum, ut docet experientia.

Nec[1] secundum, quia tales naturales potentie, si essent, forent producte a qualitatibus primariis, cum ergo in alio animali qualitates educentes huiusmodi formam distent a qualitatibus educentibus formam lupi. Apparet quod in illo animali alio potius deberet esse una talis qualitas seu naturalis potentia communis formam substantialem eius que inclinaret ad fugiendum, cuius tamen oppositum manifeste patet ad experientiam.

Et confirmatur, quia frustra poneretur talis qualitas superaddita, cum forma substantialis posset se ipsa facere. Sed ubi in naturalibus non convincit ratio, non est ponenda pluralitas in entibus; igitur.

Nec tertium, quia, si conveniret sibi a natura intrinseca, cum ergo natura semper vadit per viam breviorem, videtur quod ad solam[2] apprehensionem intuitivam debeat sequi timor et fuga, et non oportet ibi ponere aliquam aliam apprehensionem per modum elicitionis formatam.

Et confirmatur, quia videmus ad experientiam quando homo apprehendit aliquod horribile quod[3] statim timet et nullus experitur se formare conceptum alium per modum elicitionis.

Et confirmatur secundo, quia equus aliquis est illius conditionis quod statim apprehendit lignum vel lapidem coram se abhorret, et non est verisimile quod ita statim formet conceptum per modum elicitionis lapidis aut ligni taliter representativum qualiter non est cognoscibilis intuitiva cognitione.

Ex quo sequuntur aliqua corollaria.

Primum quod frustra ponitur modus cognoscendi elicitivus in brutis. Patet ex conclusione, cum omnia possint eque bene salvari.

Secundum quod illa auctoritas Avicenne est falsa: “virtus estimativa in brutis ex sensatis elicit insensata.”

Tertium quod aliqua est potentia sensitiva que non cognoscat obiectum suum nisi per connotationes accidentales qualiter ipsum est cognoscibile sensu exteriori.

Quartum:[4] questio, ut proponitur, est falsa.


<Dubium de unione angeli cum anima>


Dubium: utrum angelus possit etiam se anime unire secundum suam essentiam sanctificative eadem specie unionis qua Spiritus Sanctus unit se ei vel alia persona divina.

Videtur quod sic, cum nullam videatur repungnantiam includere angelum secundum suam essentiam sic illabi anime sicud divina


Nota de notitia conclusionis


Nota quod genus notitiarum conclusionum ex primis principiis deducibilium videtur se habere in esse notitiarum sicud radius lucis procedens a lucido in medio uniformi in esse lucis. Modo de talis radii natura est quod quantum plus protenditur a lucido, tanto redditur debilior, ut vult Philosophus 3 Metaphysicorum, et dicunt perspectivi et docet experientia quare in genere notitiarum quanto notitia conclusionis distantior est propter plures premissas mediatas a notitia principiorum, tanto ipsa est remissior. Et ex alio, quia tota notitia conclusionum sequentium dependet ex notitiis principiorum tamquam a radice sicut radius lucis a luce; et ergo quanto remotius a principiorum notitiis notitia protenditur conclusionis et per plura media, tanto notitia in se debilior videtur reddi, sicud dictum est de radio lucis.

Item, notitia principiorum semper magis est nota quam notitia conclusionum ex illis deducibilium in eodem genere sciendi, quia est de se notitia perfectior, ergo ex natura eius est maior, sicud ex natura albedo est dignior et perfectius ens quam nigredo, propter quod etiam quantumcumque intenderetur nota conclusionum, numquam equaretur in perfectione et in maioritate quoad esse notitiarum notitie premissarum.

Hec Marsilius in Abbreviationes[5] super 1 Posteriorum in declaratione illius maxime “propter quod unumquodque[6] tale” etc.