[50ar] Henricus de Hassia.
Sicud Spiritus Sanctus unitur sanctificative affectui, sic Pater debet
uniri memorie et Filius intellectui, cum ille potentie sint similiter
infecte. Respondetur quod potest dici quod tres persone divine uniantur sic
anime sanctificative, et hoc per illud Ioh. 14: ad eum veniemus et
mansionem aput eum faciemus.
Item, Spiritus Sanctus potest absque donis acceptare operationes anime ad
vitam, igitur dona sunt superflua. Consequentia etc. Respondeo quod, licet
possit[1], tamen ipse vult se conformare ordini nature que agit per medium,
quia etiam ipse disponit omnia suaviter, id est ordinate et decenter. Et,
licet cum donis possit animam sanctificare et sine sua unione ad ipsam,
tamen non stat animam esse donis informatam absque unione ipsius et hoc
propter suam magnam gratiam qua ipse per se vult esse presens anime.
Henricus de Hassia
Nota. Talis consequentia non valet: voluntas divina vult efficaciter
voluntatem creatam elicere actum suum,
igitur ipsa elicit actum suum.
Consequentia est bona et antecedens non est in potestate create voluntatis,
igitur nec
consequens[2]. Ambe consequentie sunt negande et potest dari
instantie: omnis homo currit, igitur ego curro.
Antecedens[3] non est in
potestate et tamen consequens est in potestate mea, quia possum non
currere, et sic de aliis. Henricus de Hassia
>Nota quod talis est ordo gratie: primo est exercitium naturalium quod
debite factum meretur gratiam gratis datam, secundo gratia gratis data,
tertio gratia gratum faciens, quarto gratia glorie. Henricus de Hassia
Repungnat infinite potentie divine
facere sic effectum perfectissimum quin
posset facere perfectiorem, quia sequeretur quod eius potentia
esset[4]
finita.
Agens quod voluntarie et libere producit effectum tale non oportet
producere effectum quantumcumque potest, sed quantum vult, ymmo repungnat
infinite potentie divine. Ubi supra.
Nota quod sicud ignis est ex natura sua determinatus ad calefaciendum vel
conburendum, si sibi apponatur conbustibile, sic intellectus ex sua
naturali inclinatione ad veritatem est determinatus ad assentiendum primis
principiis in demonstrationibus vel ad hoc determinatur per aliqualem
precedentem declarationem. †