[50ar] Henricus de Hassia.
Item, Spiritus Sanctus potest absque donis acceptare operationes anime ad vitam, igitur dona sunt superflua. Consequentia etc. Respondeo quod, licet possit[1], tamen ipse vult se conformare ordini nature que agit per medium, quia etiam ipse disponit omnia suaviter, id est ordinate et decenter. Et, licet cum donis possit animam sanctificare et sine sua unione ad ipsam, tamen non stat animam esse donis informatam absque unione ipsius et hoc propter suam magnam gratiam qua ipse per se vult esse presens anime. Henricus de Hassia
Nota quod talis est ordo gratie: primo est exercitium naturalium quod debite factum meretur gratiam gratis datam, secundo gratia gratis data, tertio gratia gratum faciens, quarto gratia glorie. Henricus de Hassia
Repungnat infinite potentie divine facere sic effectum perfectissimum quin posset facere perfectiorem, quia sequeretur quod eius potentia esset[4] finita.
Agens quod voluntarie et libere producit effectum tale non oportet producere effectum quantumcumque potest, sed quantum vult, ymmo repungnat infinite potentie divine. Ubi supra.
Nota quod sicud ignis est ex natura sua determinatus ad calefaciendum vel conburendum, si sibi apponatur conbustibile, sic intellectus ex sua naturali inclinatione ad veritatem est determinatus ad assentiendum primis principiis in demonstrationibus vel ad hoc determinatur per aliqualem precedentem declarationem. †