Utrum[1] tantum unum Deum esse sit evidenter naturali ratione convincibile.
In primo articulo, qui est de hoc an philosophi rationi naturali innitentes habuerint aliquam propositionem mentaliter veram de Deo secundum conceptum proprium Dei, dicit primo quod Deus est cognoscibilis a nobis in hac via conceptu communi, ut conceptu entis, et etiam conceptu proprio complexo et simplici. Quod proprio complexo patet, quia talibus ‘prima causa’, ‘summe bonum’, ‘ultimus finis’ etc. Habita enim cognitione universali entis vel boni vel veri, intellectus potest considerare quomodo omnia ista inferiora non sunt simpliciter bona, sed per participationem solum, sed quomodo est unum per se et simpliciter bonum, et tunc talis conceptus complexus, scillicet ‘per se bonum et simpliciter optimum’ est conceptus adequatus Dei. Et sic philosophi processerunt ad concludendum aliquod esse ultimum et optimum et primum principium, quia inquirentes naturas rerum invenerunt in omnibus[2] aliis rebus entitatem et bonitatem, sed semper cum quadam imperfectionem et per industriam naturalem cognoscentes quod omne imperfectum est ad aliquod perfectum reducendum posuerunt super omnem naturam creatam unam essentiam ab omni imperfectione liberam in qua posuerunt omnem perfectionem in summe, quam invenerunt in creaturis cum imperfectione et defectu dicentes illud esse summe bonum, summe iustum, quod et dicebant esse Deum.
Sed[3] quod incomplexum proprium patet sicut in philosophia dicitur per abstractionem et discursum.
Secunda conclusio: possibile est philosophos multas propositiones mentales veras de Deo secundum conceptum proprium Dei habuisse, etiam kathegoricas et affirmativas, et simul orationem Deo repungnantem esse eius diffinitionem quid rei credidisse. Patet, quia ipsi poterant multos proprios conceptus Dei habere et tamen crediderunt hanc orationem ‘prima causa solum finiti vigoris’ esse diffinitionem quid rei, que tamen Deo repungnat. Et sic patet quod ad habendum propositiones veras de Deo per conceptus proprios absolutos et connotativos similes hiis quos habent christiani non oportet omnes Dei proprietates cognoscere, sed sufficit aliunde una proprietas a qua potest abstrahi conceptus etc. Patet, cum philosophi tales habuerint propositiones et tamen non omnes proprietates divine essentie cognoverunt, ut eius trinitatem etc; ymmo aliquam ei credebant inesse que ei repungnat, ut finitatem vigoris etc.
Secundus articulus: an Deum esse sit per se notum. Nota: propositio per se nota est propositio cuius assensus evidens natus est causari immediate ab apprehensione plene illius propositionis terminis a mente sine indigentia notitie extrinsece.
Corolarium: quod illa non est per se vera ‘omne totum est maius sua parte’, quia ultra apprehensionem terminorum requiritur assensus extrinseci, ut scilicet illius propositionis ‘aliquod totum habens partes est’. Et sic suo modo nulla contingens est per se nota, cum semper ad firmum assensum requiritur preter apprehensionem terminorum notitia propositionum ponentium constantiam terminorum, saltem in affirmativis.
Ex eodem sequitur quod ista ‘Deus est’ prout est in mente viatoris naturali ratione et modo acquiribilis non est per se nota, cum ad eius evidentem assensum non sic sufficit etc. Multi enim eam dubitaverunt et multi eam negaverunt, ut ponentes processum in infinitum in causis. Similiter ista ‘Deus est’ in mente beati modo supernaturali non est per se nota. Licet enim intellectus beati formando talem propositionem cum intueretur Deum non posset eam dubitare, illud tamen non esset ex precisa apprehensione terminorum, sed ex presentiali obiectione obiecti, sicut in[4] sensu respectu sensibilium, cum staret unum alium habere similem apprehensionem quoque modo et tamen non assentire, cum non determinaretur, sic ab obiecto presentialiter etc. Et forte staret intellectum habentem talem propositionem cui assentit ex clara Dei visione ipsam incipere dubitare. Posset enim sibi persuaderi quod sicut staret ipsum habere eandem visionem de albedine non existente sicut de albedine presente, sic posset esse apprehensa quod hoc esset divina essentia, cum tamen non esset etc.
Tertius articulus est de principali quesito. Nota quod illa propositio ‘Deus est’ vel ‘prima causa est’ non potest demonstrari[5] communi modo quantum ad nos demonstratione propter quid proprie dicta, nec improprie dicta. Primum patet, quia non habet causam. Secundum patet, quia ordine nature non habemus apud nos aliquid notius illa ‘Deus est’ quo ipsa possit demonstrari quod non importet[6] effectum, quod tamen oporteret in tali demonstratione propter quid dicitur notanter apud nos, quia Scotus tenet quod ex notitia terminorum illa propositio ‘Deus est’ esset demonstrabilis demonstratione propter quid per premissas in mente beati, que[7] licet non determinet causam Dei, essent[8] tamen priores in cognoscendo illa ‘Deus est’.
Secundo, nota quod causa per se est causa que secundum suam naturam et proprietatem specificam esset productiva alicuius effectus sive illud competat sibi ratione sue partis essentialis, vel proprietatis, vel passionis, vel qualitatis suam naturam secundum communem influentiam inseparabiliter concomitantis[9]; per oppositum est causa per accidens. Exemplum primi, ut ignis est per se calefactivus et homo per se est intellectivus. Sed album per accidens est disgregativum visus et edificator per accidens edificat sicut[10] et Pollicletus per accidens edificat. Patet ex diffinitionibus et Philosophus 2 Physicorum vult quod hec est per se vera in sensu composito ‘edificator edificat vel est <e>dificativus’, sed ista per accidens ‘Pollicletus edificat’. Et hoc sic in sensu diviso ‘creator per se est Deus’, ‘homo per se spirat Spiritum Sanctum’ sunt vere, sicut et iste ‘Deus per se est Deus’, ‘Verbum per se spirat Spiritum Sanctum’.
Conclusio prima: aliquod est effectivum simpliciter primum in effectibile et in effectum. Probatur: aliquod est effectibile etc. Probatur consequentia, quia vel illud est a se effectibile, vel a nullo etc.
Secunda conclusio: necesse est tantum unum primum causatum secundum quiditatem et naturam esse, quia si duo, vel distinguuntur[11] specie, vel tantum numero.
Tertia conclusio: tantum unum Deum esse est sufficienter naturali ratione demonstrabile, quamvis proterviendo ponens oppositum se posset apparenter a contradictione defendere. Prima pars patet, quia illud potest concludi ex premissis necesariis in lumine naturali evidentibus tam efficaciter et manifeste quod quilibet homo boni iudicii iudicaret illud sufficere ad causandum assensum firmum et certum de hoc et illud aliquam propositionem demonstrare. Non enim oportet demonstrationem quamlibet esse ex principiis immediatis et per se notis etc., sed illud est conditio demonstrationis potissime, sed sufficit quod cetere demonstrationes faciant scire sine formidine. Antecedens patet per rationes theologorum, philosophorum multas valde quas adduxerunt ad hoc. Evidentes etiam quam pro quaque conclusione naturalis vel moralis philosophie sint adducte et plures. Irrationale autem esset dicere nullam conclusionem philosophie naturalis vel moralis esse demonstratam, quare etc.
Pro secunda parte probatur conclusio, quia proterviens potest apparenter omnes rationes solvere, sicut etiam proterviens posset solvere omnes rationes pro multis conclusionibus in philosophia adductas, quas tamen conclusiones dicimus esse evidenter demonstratas. Ibi enim non patitur manifesta evidentissimas demonstratas, ut in mathematica, nec maximam certitudinem. Non enim ubique est petenda acribolia – 2 Metaphisice.
UTRUM OMNIS POTENTIA SENSITIVA SIT ALICUIUS OBIECTI ELICITIVE COGNITIVA ETC.
Arguitur primo quod non, quia aliqua animalia sunt habentia solum unum sensum et illa non sunt elicitive cognitiva, ut notum est, igitur. Antecedens pro prima parte patet per Philosophum in libro De sensu et sensato.
Oppositum arguitur auctoritate Avicenne dicentis quod “virtus estimativa in brutis, ut in ove, ex intentionibus sensatis elicit insensata.” Et, sicut est de ove, ita videtur esse de qualibet alia potentia sensitiva, igitur questio vera.