Filio procedit per modum spirationis communis et voluntatis, ideo Spiritus vocatur, quia spirare nichil aliud est quam Spiritum emittere.
Nota[2] quod tertie persone apponitur ‘sanctus’ et non secunde, quia Filius procedit per modum nature. Natura autem semper eodem modo operatur, et ideo in opere nature non est invenire rectum et non rectum, sicud in opere voluntatis; et ideo convenienter sanctitas, que rectitudinem voluntatis importat, adiungitur processioni amoris, unde dicitur Spiritus Sanctus et non generationi que est opus nature, ut dicatur Filius sanctus, licet tres persone equaliter sint sancte et in omnibus et per omnia equales.
<Nota de differentia visionis intuitive>
Una quando obiectum movet ad sui cognitionem immediate sine medio, scilicet specifice.
Secunda est qua obiectum sua motione obiectali non actuat potentiam, sed solum obiecti species vel fantasma. Actuat illam terminative non respectu sui, sed respectu obiecti.
Tertia est differentia intuitionis que a nullo obiective movente causatur, sed est ipsa natura intellectualis de cuius essentiali ratione est quod ipsa sit actualis[3] visio seu cognitio seu representatio primarie sui ipsius, et consequenter omnium aliorum que non sunt talis natura. Talis visio creaturarum a Deo est prior omnibus creaturis, non tamen prioritate causali precise, sed] in marg. ms. [4] in ratione visionis simplicis, et hoc proprie.
Sic dico: quia qua ratione ydee rerum factibilium dicuntur quodammodo rationes causales earum, eadem ratione et simplices rerum intuitiones dici possunt earum sive ipsarum rationes causales, quia sine illis intuitionibus eternaliter previis impossibile est et erat aliquam creaturam fieri.
Ad istum sensum exponi possunt doctorum dicta quorumdam qui videntur dicere quod cognitio Dei etiam solum apprehensiva habeat rationem causalem respectu creaturarum, quod potest concedi secundum modum loquendi immediate premissum.
Tripliciter aliquid dicitur esse presens.
Primo ratione cognitionis apprehensive, secundo ratione cognitionis assensive, tertio ratione existentie[6].
De viris contemplativis solet dici quod numquam sint minus soli quam cum sunt soli pro eo quod, quando separati sunt ab hominibus seu solitarii facti, totus mundus cum omnibus que continet cum eis est, videlicet per contemplationem. Ratione ergo contemplationis res obiecte dicuntur presentes predicto modo ipsi contemplanti.
Res per hoc quod incipit esse fit aliqualiter Deo presens qualiter prius non erat presens eidem, scilicet ante positionem ipsius in esse[7]. Apparet, quia prius erat solum presens ei relucenter quantum ad id quod erat de eius quidditate, post autem secundum idem res facta est presens existenter.
Iterum, prius fuit sibi presens solum secundum cognitionem apprehensivam, post vero per cognitionem quod res est assensiva, et talis semper infert rem esse.
Ad hoc quod res sit presens requiritur quod sit in prospectu eius cui dicitur presens esse et hoc modo, quamdiu non intuemur, Deum non est proprie presens nobis, licet sit nobis intimus.
Ulterius dico: ad hoc quod A sit vel dicatur presens non requiritur quod sit in rerum natura. Patet hoc, quia alias nichil dicendum esset Deo presens nisi quod[8] est. Cuius contrarium clamant dicta sanctorum quod Deo sunt presentia et ea que sunt et ea que non sunt. Et secundum hoc non sequitur ‘A est presens Deo, igitur A est,’ quia ad veritatem antecedentis sufficit quod A in ratione specifica a Deo cognoscatur clare.
Deus habet se diversimode in cognoscendo respectu[9] creature, videlicet complexe et incomplexe, assensive vel solum apprehensive.
Hec ex lectura magistri Henrici de Hassia.
Nota de processione divina[12]
Nota quod processionum una non est posterior alia in divinis, cum necessario sint et fuerint semper in una simplicissima natura divinitatis a qua est primarie necesse esse in rebus incommutabilibus[13] que sunt tres persone Dei, quarum prima ex se et per se est. Et ideo, quia naturaliter seu inevitabiliter ab ea processit persona secunda, scilicet Filius, necesse est quod Filius omnino coevus sit Patri, sicut verbi gratia: si una creatura quam cito est naturaliter produceret aliam, qualiter forte est de luce et lumine, tunc in nullo priori res producens precederet productam – certum est. Si ergo producens sic est quod necessario semper habuit esse, necesse est quod et productum habuit semper et eque necessario esse. Et sicut hac ratione probatur Filius in divinis simpliciter coevus et coeternus Patri, ita et eadem ratione Spiritus Sanctus probatur eque coeternus Patri et Filio, quia, sicud Pater non habuit nec potuit habere esse in[14] aliquo instanti in quo non produceret Filium, ita nec Pater et Filius poterant habere esse in mensura aliqua in qua non producerent Spiritum Sanctum; igitur, si in nullo priori Pater precessit Filium, necesse est quod et in nullo Pater et Filius precesserint Spiritum Sanctum.
Henricus de Hassia.
Eternitas in re nichil aliud est quam divina essentia, licet ly ‘eternitas’ in connotatione differat a ly ‘essentia.’ Eternitas enim supponit pro essentia Dei communi omnibus rebus que in eo sunt et connotat quod tam est et taliter seu quod talis conditionis vel modi est in essendo quod non potest non esse, nec potuit, nec poterit. Henricus de Hassia
Patris et Filli et Spiritus Sancti in divinis una est eternitas communis qua quilibet ipsorum est eternus, aliter tamen unus quam alter, quia Pater eternitatem illam a nullo habet alio, sed per se vel ex se. Filius vero habet eandem communicative a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque.
Ex hiis patet ratio quare eternitas, cum sit propria passio divine nature, attribuatur magis persone Patris quam Filii aut Spiritus Sancti. Est enim ex hoc quod Pater eternitatem aliter, ut dictum est, habet quam alie due persone.
Plurificatio et processio rerum in divinis abinvicem in nullo distrahit aut dispergit divinum esse quod ratione essentie inest Deo, quia illa plurificatio, quamvis sit in essentia divina, tamen non est plurificatio essentie.
Henricus de Hassia
<Nota de intellectu>
Intellectus ex sui natura[16] inclinatur ad assentiendum veritati evidenti. Patet per Commentatorem 1 Physicorum et ratione, quia “intellectus est perfectibilis per cognitionem veritatis,” 6 Ethicorum. Modo “omne perfectibile naturaliter inclinatur ad sui perfectionem,” 1 Physicorum.
Nota quod alique sunt propositiones ita evidentes quod intellectus intellectis terminis ipsarum naturaliter assentit eis. Patet de primo principio: ‘quodlibet est vel non est,’ ‘omne[17] totum est maius sua parte,’ et consimilibus. Quivis enim experitur in se quod intellectus notificatis sibi istis terminis nequit dissentire, sed semper eis propositis assentit ipsis.
Intellectus enim assentit principiis ex se evidentibus ex naturali inclinatione sua, et aliis per experientiam etc.