46v
caritas[1] est annichilatio, quia li annichilatio ampliat. Et dicitur tunc corrumpi[2] solum, quia tunc non est et immediate ante hoc fuit, sicut dicit Biridanus: nulla tamen annihilatio est caritas in hoc instanti.
Contra illud quod dicitur quod caritas creata est eiusdem speciei cum acquisita, contra: caritas creata est una communis virtus inclinans ad omnia opera omnium virtutum, ex quibus tunc generantur habitus diversi specie secundum quod opera vel actus circa diversa obiecta differunt specie. Tunc arguitur sic: caritas creata inclinat ad omnia opera et habitus acquisti diversi ad diversa opera specie differentia etc. Confirmatur: habitus acquisiti differunt specie, et ergo saltem multi acquisiti differunt specie a caritate.
Nota[3]: dicit Henricus de Hassia quod caritas creata differt ab aliis habitibus quia secundum se habet inclinare ad omnia opera respectu cuiuscumque materie, sed quilibet habitus acquisitus solum inclinat ad opera certi obiecti, et nullus est unus habitus acquisitus sic communis. Sed diversi differentes specie secundum differentiam actuum ex quibus generantur, sic etiam ymaginandum de fide infusa quod est communis. Sed respectu diversorum articulorum sunt diversi habitus acquisiti ex assensibus specie differentibus generati.
Nota[4] quomodo caritas per cessationem operum[5] corrumpitur: ipsa non corrumpitur a se.
Henricus de Hassia dicit quod hoc concludit quod est unum commune agens, quod omne quod corrumpitur corrumpit, et omne quod generatur generat. Et dicit ultra quod lumen in aere et quecumque res eternaliter maneret nisi Deus specialiter positive ageret corrumpendo ipsum.
Sed Henricus de Oyta dicit sibi oppositum, quod stat talia corrumpi si solum nollet conservare.
Sed Henricus de Hassia dicit quod sic non potest corrumpi, ymmo quod quodlibet ex se maneret ex naturali nisu quem habet ad essendum nisi aliquid positive faceret ipsum non esse.
Quid est fervor caritatis[6]. Henricus de Hassia et Henricus de Oyta simul dicunt quod caritas quando nullum actum producit non dicitur fervere, sed quando producit actum, tunc fervet. Et quanto producit intensiorem actum, tanto plus dicitur fervere. Et sic dicunt quod fervor non est aliud nisi actus diligendi qui procedit a caritate, et sic dicimus et est communis modus loquendi, quando aliquis producit actum intensiorem, quod facit fervide et magno[7] conatu, ille tamen conatus non esset nisi caritas met. Sed ipsa non conatur quando actualiter non producit actum. Sed ipsa caritas dicitur fervere suo actu, et sic peccata venialia dimittunt fervorem ad illum sensum, quia faciunt quod voluntas per caritatem tepide operatur, id est producit actum remissum non intensum, qui fervor dicitur. Sed dicunt: quando homo dormit, tunc etiamsi nullum peccatum haberet penitus nec mortale nec veniale non dicitur conari nec fervere. Sed per actum dicitur fervere cum operatur. Sic dicunt: si homo iacet in tabe et non potest inclinare tabem vel rumpere, tunc non dicitur etiam conari. Sed dicunt quod conari ipsius habitus non est aliud nisi ipsum actum producere, et quanto intensiorem actum producit, tanto plus dicitur conari.
Nota: Henricus de Hassia dicit unam ymaginationem per quam posset sustineri quod per multa peccata venialia corrumperetur et diminueretur succesive tota caritas. Dicit enim quod quando homo sepe peccat venialiter, tunc gradus caritatis deperduntur, et sic homo minus fervide operatur meritorie, et tandem ita tepide quod supervenientibus paucis venialibus corrumpunt totam caritatem. Et dicit quod ultimum peccatum per quod corrumpitur ultimus gradus caritatis, hoc dicitur mortale ex hoc sive ex eo quia constituit hominem in statu dampnationis, et ipsum secundum se omnino esset veniale. Sed solum[8] eo quia aufert ultimum gradum caritatis ratione cuius homo est in statu dampnationis, ideo dicitur mortale.
Verum[9] quod Henricus de Hassia et Henricus de Oyta dicunt modum quo venialia disponunt ad mortale. Dicunt enim quod per venialia homo diligit creaturam illicite, sed tamen non plus Deo, et quando homo hoc continuat sepe, tunc homo continue producit venialia, quibus continue intensius et intensius diligit creaturam plus quam deberet, sed tamen non plus Deo. Et quia sic multitudo venialia continue plus et plus illicite diligit creaturam, ideo devenit ad peccatum quo iam creaturam plus diligit quam Deum, et eam statuit sibi finem. Et sic hoc[10] est mortale et aufert caritatem totam. Et secundum communem oppinionem prius caritas per venialia non fuit remissa vel diminuta, sed verum quod posset sustineri quod fuerit diminuta, et quod ultimus gradus eius iam[11] aufferetur per mortale, et sic non sequeretur quod propter sola venialia homo dampnaretur.
Primo: Pater generat vel est generans. Sed omnis Pater est essentia, igitur essentia est generans. Consequentia est in DISAMIS. Maior est vera in predicatione formali. Ergo talis predicatio debet esse in conclusione.
Secus esset si maior caperetur in predicatione ydemptica, et conclusio in formali. Nota: si in minori est sufficiens distributio, tunc li ‚Pater’ distribuitur non solum pro eo qui[12] est Pater, sed pro omni re que est Pater, ergo conclusio conceditur quod essentia est res generans, quia est pater, immo est res que est formaliter generans.
Aliter dicunt alii, quod illa propositio ‚nulla essentia est generans’ est falsa, si est completa distributio per li ‚nulla’, et sic concedunt contradictionem, scilicet essentia est generans tenendo etiam quod li generans capiatur participialiter, et hoc si li ‚essentia’ stat sicut in prima pro omni eo pro quo potest supponere et sic dicunt quod dicta minor syllogismi sit vera capiendo ly essentia pro omni re pro qua potest supponere et similiter conclusio. Sed hoc non videtur mihi sufficere pro solutione, quia minor est vera etiam si ly essentia capiatur solum pro essentia et non pro personis, quia omnis Pater est essentia capiendo ly essentia pro essentia divina, scilicet solum essentialiter ex eo quia Pater est essentia, Filius est essentia, Spiritus Sanctus est essentia et essentia est essentia etc. Et ergo videtur quod conclusio debeat concedi capiendo li ‚essentia’ solum essentialiter.
Item si potentia generativa est in Filio et non exit in actum generandi, videtur quod sit frustra ibi. Confirmatur, quia videtur quod eligibilius sit in Patre quam in Filio. Patet, quia in Patre est exercitative et non in Filio, igitur videtur quod sit ibi eligibilius et per consequens potentia generandi convenit Patri nobiliori modo quam Filio. Confirmatur: si ad ymaginationem potentia creativa esset in Filio et Filius etiam non exiret in actum creandi nec aliquid faceret tunc quilibet dicens Patrem habere istam potentiam nobiliori modo quam Filium[13] ita in proposito. Si potentia generativa est in patre et in Filio et in uno exit in actum et in alio non, tunc perfectius convenit uni etc. Dicitur quod potentia generativa ut sic est personalis et sic est in Patre et sic non est formaliter in Filio, sed ratio causandi ad extra est secundum essentiam et sic est in quolibet supposito. Sed ratio generativa in divinis ut sic non est secundum essentiam sed secundum personam, et sic potentia generandi est in Filio et Spiritu Sancto per circumincessionem.
Nota: Spiritus Sanctus est terminus adequatus spirationis et virtutis spirative non inquantum virtus ista est in Patre, sed inquantum in Patre et Filio.
Nota etiam: Spiritus Sanctus est completus terminus spirationis et virtutis spirative, quia nichil aliud vel nullus alter potest spirari nisi ipse et ergo dicitur completus terminus.
Nota etiam: non sequitur in istis inferioribus Filius productus producit alium Filium, igitur sic in divinis, quia generatio in divinis specie immo genere differt a generatione qua creatura generat creaturam.
Nota: si Filius in divinis generaret alium Filium tunc ille iterum alium[15] [47r]