[46r] sunt[1] imperati et voluntarii. Modo predicti doctores dicunt communiter quod voluntas plus peccat volendo et simul imperando quam solum volendo. Et sic dicunt quod actus exterior addit de per accidens saltem ratione imperii voluntatis, quia imperium voluntatis non esset nisi opus exterius sequeretur.
Sed hic est dubitatio: utrum voluntas imperando producat actum aliquem in seipsa aut utrum solum seipsa moveat alias potentias. Henricus de Oyta dicit quod sunt diversi actus in voluntate et quod hoc est communius. Henricus de Hassia dicit quod potest bene sustineri quod homo potest imperare non producendo novum actum in voluntate immanentem. Sed dicit quod motus aliarum potentiarum dicuntur actus voluntatis imperati eo ipso quia movet eas producendo motus ipsarum potentiarum. Et sic dicit quod sunt duos homines equales quoad volitionem et quoad omnes actus immanentes voluntatis, et unus imperat, alter non. Verum secundum Henricus de Hassia forte diceretur quod voluntas peccat imperando, licet non actu immanente, tamen actu in membris existente, quia illos etiam libere contradictione producit.
Nota: cum unus furatur, ipse habet multas malas volitiones specie distinctas. Primo vult et appetit pecuniam et ex illo non habet nec prosequitur, deinde appetit et vult media quibus adipiscatur, modo ille volitiones sunt diversorum obiectorum et diferunt specie, et ergo ille qui furatur plus peccat actibus voluntatis quam ille qui solum vellet illam pecuniam alterius habere secrete, sed non vult furari, id est media, forte quia timet[2] patibulum.
Item, si unus finaliter dampnandus iam est in caritate et meretur vitam eternam et si non dabitur sibi, arguitur sic: hoc bonum manet irremuneratum. Patet, quia licet recipiat bona temporalia, tamen illa non sunt sufficiens premium illius operis meritorii vite eterne.
Quod fecit[3] dic sic: quod nullus de rigore meretur vitam eternam et ergo quod Deus dat uni predestinato et non prestito, qui etiam fuit in gratia est in beneplacito. Dicitur etiam quod prescitus privavit se ipsum illo quod Deus volebat sibi dare ex beneplacito et sic Deus decrevit dare cuilibet premium eternum pro tali opere si se non privat dono tali summe gratuito.
Ponatur casus quod sint duos homines, Socrates et Plato, cum duabus balistis in campo videntes hominem a remotis et ipsi intendant eum sagittare ita quod ambo faciant equalem diligentiam ad interficiendum eum. Unus autem interficit hominem, alter autem non attingit ipsum, quia forte telum impeditur in via ab una causa quam non poterat considerare in aere. Utrum equaliter peccent. Dicendum est quod sic. Sed unus est irregularis et non alter[4]. Et hoc propter opus exterius, quia irregularitas non debetur solum peccato, quia iudex meritorie suspendit furem.
Ad propositum dicendum est de Arreo quod licet hic multi vel pauci peiorentur ex libris suis et heresibus quas fundant, tamen peccatum suum non augetur. Sed ipse, ut dicunt doctores, continue plus et plus punitur proportionaliter sicut homines plus et plus hic peiorantur ex dictis suis. Et causa est quia Deus decrevit idem peccatum plus et plus punire pro quanto plura ex eo mala oriuntur et ergo licet iam non sit in Arreo vel potestate eius quod homines peccent ex dictis suis vel non peccent, tamen plus punitur et nimirum, quia suum peccatum infinitum punitur citra condignum quale ergo inconveniens est ipsum et suum peccatum plus et plus puniri cum ipsum mereatur infinitum maiorem penam quam forte potest habere.
Conformiter dicendum esset de beatis, sed non omnino eodem modo, scilicet quod gaudium accidentale augetur beatis, verbi gratia Beato Thome secundum quod homines meliorantur ex dictis suis, non quod ipse meruerit de rigore plus habere quam habet, sed Deus ex sua pietate et sua immensa libertate hoc facit.
Quare[5] lex prohibuit manum et non animum cum tamen peccatum est in anima?
Respondeo: ideo quia ex opere voluntatis interiori sequitur opus manus exterius, et opere exteriori sublato et prohibito ut plurimum prohibetur et tollitur mala voluntas.
Iterum, homines puniuntur propter opera exteriora, quia quando homo operatur exterius, signum est quod processit a mala voluntate. Non tamen oportet quod propter malam voluntatem homo interficiatur si non facit opus exterius, quia in puniendo leges etiam hodie non tantum respiciunt ad peccatum sicut ad dampnum communitatis exterius. Posset ergo dici etiam quod lex[6] vetus plus respexit dampna quam peccata.
Nota quod sanctus Thomas dicit quod actus exterior occasionaliter addit bonitatem isto modo, quia cum occurit materia exterior, tunc operando occurunt multe circumstantie ratione quarum iam voluntas ferventius vult sive cum maiore fervore et conatu, et sic volitione efficaciori, ut licet martir in carcere voluerit mori propter Deum, tamen cum iam imminet mors in igne vel gladio, iam ipse[7] plene intrinsecus intenditur in fervore, ita quod obliviscatur martirii quod non sentiat ipsum, vel non notanter. Et hoc prius non fuit necessarium, sed iam est necessarium ut possit dolores tolerare et ne desperet et sit difficultas in opere exteriori, etiam dicitur augere meritum de per accidens et non aliter, quia oportet hominem imminente maiori periculo cum maiori conatu et fervore operari. Proportionaliter ymaginandum de opere quod addit malitiam. Unde licet malus homo in domo sua cogitet et velit interficere inimicum, tamen cum venit ad ipsum et vult interficere, tunc incidit ira intentior et volitio efficacior et intentior, et per consequens peior.
Domine, non secundum peccata[8] nostra facias nobis.
Si datur primum instans culpe mortalis sit hoc a: vel in a instanti caritas precedens est vel non. Si est, tunc stat caritas cum culpa mortali. Si non, tunc quia caritas non minuitur succesive sed instante[9] detur instans annichilationis[10], igitur inter hoc et a cadit tempus, et sic in tempore intermedio homo non est in gratia, nec in mortali culpa.
Respondeo uno modo quod in instanti in quo caritas annichilatur ipsa non est, et sic dicitur quod instans transitionis instante attribuitur posteriori passioni, tam in acquisitivis quam deperditivis, et dicitur quod instans a est instans annichilationis, et in eo caritas non est, sed tunc primo non esset et immediate hoc fuit. Sed conceditur quod in hoc instanti[11] [46v]