F. 43V-s1v
Magister Iohannes Berwardus
(Edidit Ioana CuruČ›)

43b

respondendum est quod a fomite quod est corrumptio proveniens ex peccato primi parentis. Sic enim fit questio de peccato originali. Fomes enim cum per se operatur non trahitur ad bonum finem imperio rationis nec movet nisi ad malum per se.

Causa autem formalis que dinoscitur ex fine quare peccatum originale sit peccatum est quia ad illicitum.


Utrum veniale peccatum sit maius originali


Utrum veniale peccatum sit maius originali.

Et videtur quod originale sit maius, quia solum originale facit dignum pena eterna, quod non facit solum veniale.

Item, originale facit maius nocumentum quam veniale, ergo maius.

Contra dicit beatus Augustinus quod pena debita originali minima esset, ergo et ipsum minimum, quod conceptus.

Ad primum dicitur quod originale potest esse solum unde facit dignum pena eterna, non sensus, sed dampni. Sed veniale non potest esse solum. Est enim cum caritate, gratia cuius debetur ei minor pena[1]. Nec esset generaliter verum quod originale magis noceat quam veniale, ymmo eis qui sunt in inferno magis nocet veniale quam originale. Haec Altisiodorensis libro 2 Summe sue.


Nota utrum anima creetur in corpore vel extra

(libro 2, distinctione 32, capitulo 10)


Nota quod embrione effigiato ad modum corporis humani Deus creat in eo animam et non extra et forma prior que prius informabat embrionem totaliter corrumpitur[1] per adventum forme humane. Ita quod primum instans eius esse esset etiam primum instans ipsius in corpore. Patet hoc per Magistrum libro 2, distinctione 17 et[1] 32 et auctoritas Ex. 21: Si quis mulierem pregnantem percusserit et abortivum fecerit etc.

Quidam dicunt quod fomes sit equalis in omnibus secundum essentiam sive secundum habitum, licet non secundum actum. Nam aliqui per bona opera sopiunt ipsum quod raro movet se in se ad grandia peccata etc. Aliqui vero prosecuntur eum in omni motu et in talis fortis est actualiter etc.