43a
Cum anima ex sui creatione nullam habeat inmunditiam ex propria voluntate, videtur quod iuste possit conqueri de Deo qui infundit eam vasi[1] corrumpto. Posset enim dicere: cur me incarceras quid merui?
Respondetur quod ideo Deus facit quod infundit animam vasi corrumpto, quia noluit mutare constitutionem suam qua constituitur quod ex homine generatur homo naturaliter et ideo animam infundit vasi quod invenit corrumptum, quia rationalem suam constitutionem mutare noluit. Hoc etiam fecit ad humilitatem ut homo humiliatus, qui per superbiam cecidit, semper habeat secum causam humilitatis, scilicet fragilitatem suam. Nec etiam iniuste agit cum anima sic eam infundendo, quia sic esse melius est ei quam non esse.
Utrum peccatum originale ante baptismum sit mortale.
Respondetur: proprie peccatum mortale non dicitur nisi illud cui debetur mors eterna, et etiam pena temporalis. Peccato autem originali non debetur mors eterna materialis, sed tantum carentia visionis Dei. Post baptismum nulla debetur ei pena, quia penitus est dimissus. Unde, si statim moreretur, evolaret. Sed queritur, cum sit omnino dimissus, quare ergo moriuntur homines baptizati. Videtur quod omnis pena debeat removeri, cum peccatum sit omnino dimissus. Unde ergo sunt tot miserie, morbi, fames, huiusmodi?
Respondetur quod non ad puniendum aliud peccatum[2] remanserunt, sed propter alias causas, quarum prima est quia, si baptizati non morerentur corporaliter, appeterent potius baptizari pro vita corporali et obliviscerentur vite eterne. Secunda causa est ut ista misera vita semper cogat eos ad cogitandum de vita eterna. Tertia causa esset ut homo miseriis istis afflictus et humiliatus per humilitatem redeat ad vitam eternam a qua cecidit per superbiam. Quod autem dicit Augustinus “quidquid sustinemus, peccata nostra meruerunt” intelligitur sic, id est nisi essent peccata nostra non sustineremus.
Nota quod primi motus sunt peccatum. Primus enim motus dicitur ille quo homo movetur voluntarie ad illicitum ante iudicium sive deliberationem rationis.
Queritur quare primi motus sint peccatum.
Respondetur quod primus motus ideo esset peccatum, quia est ad illicitum. Movet enim animam humanam ad delectandum in re sensibili et hoc facit propter fomitem; fomes ergo est origo quod esset peccatum, quia solus operatur et movet ad illicitum. Si ergo velimus assignare causam efficientem quare primus motus est peccatum, dicemus quia fomes movet voluntatem humanam ad illicitum, scilicet ad delectandum in re sensibili.
Cum enim homo debeat totum cor suum Deo, sicut preceptum esset in lege dilige Dominus Deus etc., non licet ei aliquam partem dare creature ut aliquomodo delectetur in illa – haec esset prima causa.
Secunda causa est quia quando anima humana coniungitur creature per delectationem ab ea obtumbratur et peioratur sicut cum coniungitur Deo illuminatur et melioratur. Talis enim inproba voluntas dicitur libido quando scilicet aliquis vult delectari in creatura et est peccatum et principium omnis peccati, sicut dicit Beatus Augustinus.
Si ergo queritur unde habet primus motus quod sit peccatum <[43b]>,