F. 44R
Magister Iohannes Berwardus
(Edidit Ioana Curuț)

43v

sufficit gratia baptismalis, igitur non obligatur ad iustitiam. Dico quod ipse obligatur et nego consequentiam, licet enim sibi sufficiat gratia baptismalis, tamen antequam habeat eam ipse obligatur habere iustitiam, sed per gratiam baptismalem ipse deobligatur et obligatio cessat. Non tamen dico quod ipse similiter sic obligatur quod sine ea salvari non possit, sed sic quod sine ea non potest salvari nisi obligatio tollatur. Sicut si alicui concessi pecuniam, ipse obligatur michi, similiter et si tempore deputato non restitueret, ego non exsisterer amicus suus nisi aut solveret aut nisi ego libere absolverem eum a debito.

Alio modo forte posset dici quod obligatur ad iustitiam originalem et ad gratiam sub disiunctione et ad nullum seorsum, ita quod aut oportet[1] eum habere iustitiam originalem vel gratiam. Prima solutio videtur melior.

Utrum[2] preter disgrasiam[3] in carne, de qua superius dictum est, sit vomes ponendus. Dicendum quod sic. Et hoc in anima. Unde homo ex primo peccato secundum utramque portionem[4] videtur corrumptus secundum doctores. Verum quod pronitas quem[5] habemus ad vicia forte salvari possit per disgrasiam in conexione naturali carnis, sed quia doctores videntur tenere contrarium, igitur conformandum est eis pro posse.

Notandum[6] etiam quod, si non esset auctoritas ad contrarium, quod tunc probabiliter posset sustineri quod iustitia originalis non fuisset aliud nisi debita dispositio carnis seu corporis secundum quam sensualitas fuisset omnino obediens rationi et secundum quam nulla fuisset inclinatio ad vicia, tunc enim nulla fuisset pronitas ad vicia vel ad corrumptionem, quia anima non ex se, sed ratione sensualitatis et corporis solum inclinatur et trahitur ad vicia[7].

Et tunc dicitur communiter quod in primo peccato ista dispositio optima fuit disgrasiata ita ut homo iam infirmus dicatur et ratione istius disgrasie inclinatur ad opera sibi disconvenientia sicut infirmi semper appetunt comedere eis disconvenientia; et hoc dicitur quod ista disgrasia esset vomes. Si autem iustitia originalis fuit donum concreatum, tunc iustum fuit omnino ut Deus in penam peccati quo ammittebatur adderet aliquid formaliter contrarium in anima, ut, ubi prius caret, iustitia iam esset quoddam incitans[8] ad iniustitiam, quod vomes dicitur. Liber es[9] ad credendum, quia nescio utrum sit conforme dictis doctorum etc.


Magistri Iohannis Berwardi


>Utrum[10] reprobatio et predestinatio sint opposita respectu rationalis creature immediata.

Utrum[11] Deus sit totalis causa reprobationis. Et si sic, tunc dampnatio non est homini imputabilis, quia non fuit causa eius.

Dic uno modo quod pena sensus imputatur homini, quia ipse libere peccavit pro quo peccato sibi pena debetur.

Nota: conclusio communis est quod Deus ab eterno reprobavit reprobandum etiam non respiciendo opera eius futura.

Sed contra: irrationale omnino videtur quod Deus non respiciendo culpam reprobaverit eternaliter, sicut irrationale esset quod dux suspenderet filium non[12] propter peccatum eius.

Responditur quod Deus libere fecit omnes homines et omnia que ad extra produxit, et sic libere et iuste uni potuit addere vitam eternam et alteri non, sicut sibi placet, sicut uni de duobus pauperibus do denarium, alteri non, et quia libere, nullus[13] potest me reprehendere.

Iterum dicunt alii valde probabiliter quod Deus ab eterno libere voluit alicui non dare vitam, sicut parvulis, et sic reprobavit, sed aliquibus ultra addidit penam sensus ex culpa actuali eorum et propter culpam, et sic quod Socratem Deus reprobat est omnino voluntas Dei, sed addit penam propter peccatum.

Nota: dicit Henricus de Hassia quod potest bene sustineri quod culpa quam scit Deus hominem habiturum sit occasio quare Deus ab eterno proposuit ei non misereri, ita quod Deus in suo proposito respexit eternaliter culpam istius qui erat peccaturus.

Sed quid dicendum tunc de parvulis quorum unum permittit mori precise in originali et alium non. Dicendum quod Deus adhuc videt [44r][14]



Footnotes

[1] quod – oportet] del. sed iter. in marg. ms..
[2] utrum] dubitatio ubi ponendus sit fomes add. in marg. sin. ms.
[3] disgrasiam] explicit in marg. ms.
[4] portionem] explicit sup. l. ms.
[5] quem] ms.p. c.
[6] notandum] iustitia originalis add. in marg. sin. ms.
[7] vicia] nota quod anima solum ratione sensualitatis et non ex se trahitur ad vicia add. in mar. sin. ms.
[8] incitans] in add. sed del. ms.
[9] es] ms. p.
[10] in marg. sin. ms.: Questio. De hoc tractat Magister libro primo, distinctione 40.
[11] in marg. infra ms.: Nota quod nullus potest incipere esse (sup. l. ms.) vel desinere esse predestinatus vel reprobatus, quia, si posset, tunc iam non esset et immediate post hoc fieret etc. Vel iam esset et prius non fuisset, et hoc est impossibile, quia divinum propositum mutaretur. Sic similiter: Deus respectu nullius potest incipere esse vel desinere predestinatio vel reprobatio. Nota: auctoritas beati Augustini De fide ad Petrum, capitulo 1: „Illi cum Christo regnabunt quos Deus gratuita bonitate predestinavit ad regnum (quia enim tales (eos p.c. sup.l.) scr. sed del. ms.). Quia enim eos tales predestinatio preparavit ut in regno Dei essent; preparavit utique secundum propositum vocandos ut obediant; preparavit iustificandos ut accepta gratia recte credant et bene vivant; preparavit et glorificandos ut Christi coheredes effecti regnum celorum sine fine possideant.” Augustinus dicit: „Si non es predestinatus, fac ut predestineris.” Illud autem non esset possibile si impossibile esset reprobatum predestinari, igitur. Respondeo quod intelligitur sic auctoritas: si non apparent in te opera predestinationis, fac ut appareant in te opera predestinationis etc.
[12] non] nullus a.c. ms.
[13] nullus] non a.c. ms.
[14] in marg. supra ms.: Ambrosius: „bona enim vita signum est et causa salutis future.” Hec in Glossa, Rom. 13: quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Hec enim facientes non peccabitis aliquando. Sic enim habundanter ministrabitur vobis introitus in eternum regnum Domini nostri et Salvatoris Ihesu Christi, 2 Petr. 1. Bernardus super „Missus est”, Omelia 3, ante finem: „Vis scire an pertineas ad populum eius vel potius si vis esse de populo eius? Fac que dicit Ihesus et computabit te in populo suo, fac que iubet in evangelio Dominus Ihesus et dimitte que prohibet etc.”