[f. 40ar]
Magister[1] dicit 2[2] Sententiarum, distinctione 30 quod peccatum originale sit culpa et fomes peccati, que est concupiscentia sive concupiscibilitas et dicitur ‘lex membrorum’ Rom. 7, et ‘languor nature’ sive ‘tyrannus’ sive ‘lex carnis’ per Augustinum De baptismo parvulorum.
Item, distinctione 31, peccatum originale, non secundum animam, sed secundum carnem trahitur a parentibus, quia peccatum originale est concupiscentia, que est lex membrorum, secundum Augustinum in Epistola ad Valerium, ubi etiam vult quod etiam[3] post[4] peccatum non potest fieri coniunxio carnalis sine libidinosa concupiscentia, que semper vicium est, et ergo caro que concipitur maculatur, ex cuius contactu anima, cum infunditur, maculam contrahit.
Nota: secundum Magistrum peccatum dicitur in carne, non quod caro culpam habeat, nec actum culpe, sed quia est causa culpe in anima. Unde in carne que seminatur est corumptio, in homine qui nascitur esset concupiscentie vicium. Et sic probat per Ambrosium.
Nota: ymaginandum est statim, cum anima infunditur corpori, lex carnis concupiscentialiter communionem desideravit illicitum, quod anima ob defectum iustitie originalis non potens refrenare dicitur maculari, et dicitur tunc esse in peccato, quia creata ad hoc ut refrenando motus illicitos carnis elevet se super eos ad sui conditoris contemplationem.
Nota quod illa feditas precipue quam ex fervore coitus parentum et concipienda libidinosa parentum trahit caro dum concipitur est causa originalis peccati. Et maior est corumptio in carne traducta quam in carne unde trahitur; et ergo vicium est in carne antequam anima infunditur; et ergo anima maculatur sicud in vase vinum. Etiam licet parentes sint mundati, non tamen generant secundum quod sunt regenerati, sed secundum quod carnaliter geniti. Et[5] dicit quod ideo contraximus peccatum, quia carnem ab Adam recepimus et quia Christus carnem ab Adam recepit, sed quia eius[6] conceptus celebratus est non virtute peccati, sed operatione Spiritus Sancti, et ideo sine peccato natus est. Haec per Augustinum in libro De fide ad Petrum confirmat.
Item, eius tempore conceptionis in carne non est peccatum, sed feditas ex qua anima contrahit peccatum dum infunditur.
Fit caro per coitum viciatque libido parentum carnem, post, anima per carnem fit vitiosa, quia circumcisus generat bene unum cum preputio. Nec prolis vicium tollit baptisma parentum.
Nota: post baptismum concupiscentia carnis non imputatur ad peccatum, sed est pena, ante baptismum etiam pena et culpa. Alii dicunt quod in baptismo tantum anima purgetur et non caro, quia fomes remanet. Et illud plus tenetur.
Quare Deus infundit corpori animam cum sciat eam in eo maculari et quandoque ante baptismum per mortem tolli et eternaliter cruciari?
Respondeo[7] Magister quod hoc ex occulto Dei iudicio, quia licet homo viciatus sit, non tamen propter hoc debuit Deus humanam legem tollere sive a multiplicatione facere cessare. Et ante baptismum in corpore numquam fuit talis, licet a Deo creata fuit et declaret: si quis reciperet mundum pomum ad manus sordidas, talis numquam habuit pomum mundum.
Nota quod talis consequentia non valet: ‘Beata Virgo est concepta in originali peccato, igitur in originali culpa’, quia arguitur a superiori ad inferius affirmative.
Peccatum dicitur tripliciter. Uno modo pro culpa, et hoc proprie. Secundo modo pro pena peccati, et de hoc ad Rom. 5. Tertio modo sumitur pro causa peccati, scilicet originali peccato, 1 Cor 6.
Angeli[8] purgari dicuntur et tamen nulla est macula in eis.
Nota quod ablata originali iustitia que erat quasi ligamentum omnium appetituum statim senserunt in se inordinatas et inconsuetas respectu invicem delectationes. Henricus de Hassia. [40av]