F. 40V
Anonymus
(Edidit Monica Brinzei)

[f. 41v] et sic potest quidditas* Sortis salvari et manere quod ipsum non maneat suppositum.

Aliqui dicunt quod natura humana in divinis potest existere et non suppositari* propria nec aliena, ut si inniteretur alteri per modum accidentis.


Utrum[1] anima hominis possit esse suppositum.

Arguitur quod non, quia necessario est forma, quia forma non sumitur ab actu, sed ab aptitudine. Si igitur necessario est forma, tunc non potest esse suppositum. Esse enim formam est anime essentiale. Nulla res necessario est homo et de nulla sequitur: hec res est, igitur ipsa est homo nec de Deo, nec de creatura.

Nota quod non per solam ablationem anime a corpore ipsa erit persona, nec albedo sacramenti altaris est suppositum, licet auferatur actualis innitentia.

Pro quo nota[2] quod preter actualem innitentiam qua accidens iam inheret duplex est aptitudo innitendi: una naturalis que a naturali cursu secundum speciem inest, et hec non est essentialis, sicut masculus naturaliter est masculus, et femina femina, non essentialiter. Sed Sortes posset manere eiusdem speciei per potentiam absolutam, quod non esset masculus. Alia est aptitudo innitendi obiectalis qua nata est ex essentia informare. Modo cum anima aufertur a materia, tunc per ablationem naturalis aptitudinis ad informandum ipsa erit suppositum et persona, ita quod non sufficit quod actualis informatio desinat, sed ultra requiritur ablatio predicta, sed non requiritur ablatio secunde aptitudinis, ymmo illa est inaufferabilis, quia omnino est ei essentialis, et sic Deus eam aufferre non potest.

Notandum: si natura humana in Deo peccat, non sequitur quod Deus peccat, sed sequitur, si ille actus fit ab ea, quod tunc fit a Deo in ratione actus, sed difformitas est res privativa, et hoc ad istam[3] secunda causa non dependet a prima, et igitur non sequitur: natura humana in Christo peccat, igitur Christus, quia inesse difformitatis ab eo non fit, sed a creatura. Sed alii dicunt quod concedendum sit quod Deus peccat et est peccator concretive ratione nature assumpte.

Aliqui dicunt quod unio ypostatica per se reddit naturam inpeccabilem. Et sic sunt tres oppiniones.

Nota: staret absolute Sanctum Petrum in celo peccare stante perfecta visione eius beatifica, quia per visionem absolute non illibertatur.

Non omnis denominatio que convenit corpori Christi convenit Christo, quia alique repugnant supposito, ut ly dependens repugnat Christo, sed omnis denominatio conveniens nature humane que non repugnat supposito dicitur de supposito et ei attribuitur* per communicationem ydeomaticam.

Aliqui dicunt: sicut materia non recipit formam nisi predisposita, sic natura rationalis non potest uniri illa ineffabili unione ypostatica supposito divino nisi prius elevetur per gratiam et summe beatificetur cognitione et fruitione[4] brevie,* ita quod beatitudo est dispositio necessario prerequisita ad istam unionem. Et sic dicunt quod creature non capaces gratie et beatitudinis et visionis beatifice et aliorum ad beatitudinem requisitorum, quod ille non possunt ypostetice uniri supposito divino, sicut asinus lapidi. Dicunt quod talia Deo uniri derogat divine maiestati. Sed quod caro est Verbo unita, hoc est mediante anima ei inherente, que est capax visionis et beatitudinis, sed in triduo per respectum carnis ad animam adhuc fuit caro Verbo unita.

Sed[5] communius tenetur oppositum illius dicti. Et dicitur quod Deus possit omnem rem ypostatice assumere et manere ea in naturalibus sine elvatione vel speciali beatificatione.


Utrum[6] pro culpa originali debeatur sola carentia divine visionis pro pena.

Nota Ad Rom. 5: sicud per unum hominem etc., ibi dicitur quod per Christum habundantius intravit gratia, sed intellige[7] hoc non quoad totum genus humanum, sed solum de istis hominibus qui per debita media, scilicet per sacramenta, disponunt se ad receptionem gratie, ut per baptismum, quia gratia maior est et per eam plus meremur quam per originalem iustitiam, ut patebit infra.

Ponatur quod Adam penituerit ante generationem filii sui primi; tunc ipse non fuit in originali culpa, ymmo[8] non habuit culpam primam. Quomodo igitur transfudisset in filios? Hoc petit: quomodo ex actuali procedit originalis[8]? [f. 41r]