F. 37v-s1v
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

<Cedula continens responsiones ad conclusiones in obverso>


[f. 37a v] Contra secundam conclusionem ubi dicitur quod ex puris naturalibus in viatore non possit haberi hoc iudicium rectum: ‘Deus est super omnia diligendus’. Illa est: propositio est demonstrativa conclusionis ex puris naturalibus, ut puta ex primis veris et immediatis prioribus notioribus causisque conclusionis, igitur. Consequentia bona et antecedens probatur: omne summe bonum est super omnia diligendum; Deus est summe bonus; ergo Deus est super omnia diligendus. Consequentia tenet in Darii et maior est nota in lumine et similiter minor, igitur totus discursus. Respondetur negando maiorem et dicitur quod nullus philosophus ex puris naturalibus potuit ad hoc devenire, quod aliquod esset ens super omnia diligendum dilectione affectiva sic quod ipse omnes acciones ordinaret in illud ultimate; etiam si nullum bonum sibi inde accresceret. Distinguo maiorem vel affirmative etc. Alio modo dicitur quod bene potest concludere quod Deus est super omnia diligendus appreciative, sed non affective.


Nota quod moraliter bene vivere contingit dupliciter: uno modo quod...


Nota quod duplices fuerunt philosophi:
quidam constituunt sibi fines determinatos, scilicet divitias, quidam virtutes etc, et illi qui sic intuitu finis istius[1] omnia[2] fecerunt, non bene moraliter vixerunt. Quidam autem non prestituerunt sibi sic unum specialem finem, sed diligebant bonum in communi et ex desiderio quod habebant ad illud bonum omnia opera ipsorum fecerunt et illi bene vixerunt moraliter.

Item, aliquis potest ex puris naturalibus actum moraliter bonum facere[3], igitur potest diligere Deum super omnia. Consequentia tenet, quia actus moraliter bonus includit in se omnes circumstantias debitas sibi inesse et per consequens circumstantiam finis; si ergo facit finaliter propter Deum, fruitur[4] Deo; igitur diligit Deum super omnia. Tenet consequentia, quia idem sunt fruitio Dei et dilectio super omnia. Sed antecedens probatur, quia si non, tunc sequitur quod existens in peccato mortali volens confiteri etc. peccet mortaliter, quod est absurdum etc.

Item, si non potest diligere etc., sequeretur[5] quia omnis actus est usus vel fruitio. Si est usus, est peccatum mortale. Si fruitio, est dilectio Dei super omnia.


Utrum opera penitentialia[6] facta in peccato mortali sint satisfactoria.

Conclusio: penitentia[6] que fit in peccato mortali non est satisfactoria, nec vite eterne meritoria. Ratio, quia pro nullo opere facto in peccato quis videbit Deum celerius per diem.

Corollarium: si quis perfecte vult penitere ab omnibus mortalibus, oportet ipsum abstinere, unde non potest arbor nulla bonos etc.