Utrum Deum esse ubique per potentiam inferat eum necessario esse ubique per essentiam[1].
Esse nobis aliquid presens inportat prospectum, et sic Deus est in omni ymaginabili per presentiam, ac proprie forma lapidis non est presens materie lapidis. Verum est quod forte melius communiter capitur ly 'presens' ita quod esse proprie presens per contuitum vel cognitionem est presens et non econverso, quia communiter forma lapidis dicitur presens materie, quam tamen non intuetur.
Esse[2] alicubi per potentiam dupliciter sumitur. Uno modo dicitur per potentiam alicubi quia ibi potest aliquid producere vel potentiam exercere, et sic dux dicitur in toto regno per potentiam vel in campo cum exercitus suus ibi est, licet sedeat in camera,* et sic Deus est in Antichristo,* et sic etiam questio est falsa.
Alio modo dicitur Deus esse alicubi per potentiam quia de facto rem talem causat et gubernat, ac Deus solum est in rebus existentibus per potentiam, et sic questio est vera.
Esse presentem per essentiam est quam rei[3] alicubi esse.
Nota[4]: ad hoc quod a dicatur proprie in ubi requiritur[5] quod illud ubi sit distinctum contra a. Et quare Pater non dicitur in Filio tanquam in ubi, dicitur quod de ratione ubeitatis est determinatio, ita quod sit in determinato situ. Modo Filius non est fixus ad certam situm, sed illimitatus est. Igitur Pater non est in eo tanquam in ubi. Et sic, si esset punctus mathematicalis in quolibet situ ymaginario, punctus non dicitur proprie ubi vel ubeitas. Hoc igitur importat proprie ly 'ubi', et sic habetur in usu loquendi.
Deus non dicitur lymitatus ad a, licet non possit non esse in a, ipso a existente, propter hoc quod sic etiam est in quolibet alio. Aliquid enim ex hoc non dicitur lymitatum propter hoc quod non minus propter hoc est ubique.
Deum[6] esse per essentiam in a, sit a verum vel ymaginativum, exponitur[7] sic, id est, Deus de condicione sue essentie hoc habet tanquam proprium quod, si a est vel quodcumque aliud, tunc Deus est in eo, ita quod ipsum a vel aliud esse non potest nisi Deus sit in eo. Hoc autem non potest alicui citra Deum competere, et sic Deus dicitur iam essentialiter inesse omni ymaginabili.
Alio modo 'Deus proprie est in a' valet tantum sicut 'Deus est, et a est, et Deus sibi coexistit', et sic Deus non est per essentiam in ymaginabilibus, sed solum in existentibus, et sic non est in ubi extra celum, quia nullum ubi est extra celum.
Si esset creatura que non posset esse quin esset cuilibet presens per essentiam, tamen adhuc omni esset illo modo immensa sicut Deus, quia nichil potest esse quin Deus sit presens illi. Sic non eset de illa[8] creatura, quia ipsa potest corrumpi, et igitur multa possunt esse in quibus non esset.
Nota[9]: res dicitur eterna quasi extra terminos duracionis posita a.b.c., quod est extra. Et proprie dicit non solum negationem terminorum, sed etiam <im>possibilitatem terminorum, ita quod dicit interminabilitatem[10]. Et igitur Deus proprie est eternus quia non solum non habet terminos, sed etiam nec habere potest. Et igitur plus est extra terminus quam aliqua alia res. Et sic eternitas dicit non solum interminacionem, sed etiam interminabilitationem.
Nota[11]: esse immensum, esse necessario, esse a se ipso, et non ab alio et consimilia non sunt perfectiones simpliciter, sed dicunt modos perfectionum. Unde una res, a verbi gratia, habet esse mense et b immense, et sic mensum, immensum dicit modum habendi perfectionum. Aliquid est necessario, aliquid contingenter aut esse contingenter dicit modum habendi esse.
Pater[12] a nullo est et Filius ab alio, et igitur neutrum et perfectionis simpliciter, quia tunc conveniret cuilibet persone in divinis. Pater communicavit Filio omnem perfectionem, sed non omnem modum habendi perfectionum, sed solum istos qui non repugnant Filio. Modo non esse ab alio vel non habere esse ab alio non potest competere Filio; igitur istum modum non communicat sibi. Si igitur esse necessario non potest competere creature, igitur Deus ei non potest communicare.
Quid repugnat quod Sor sit et Deus non sit in eo per essentiam? Dico quod sequitur quod Deus mutaretur ad situm. Unde sic Sorte existente ipse Deus posset esse in eo et non esse in eo. Et sic posset exire et intrare, et sic mutatio fuerit ex parte situabilis, scilicet Dei, non ex parte situs vel istius rei etc.
Utrum resurrectio finalis hominum fiat secundum differentias etatum et sexuum.
Notandum quod anima retinebit[13] naturalem inclinationem ad reuniendum materie eidem quam prius habuit propter hoc ut idem constituat quod prius. Ipsa enim appetit quod idem numero constituat. Et non oportet dicere quod materia post mortem habeat maiorem[14] inclinationem ad unam animam quam ad aliam[15].
Utrum[16] anima dicatur iam violentari que beata est et tenetur sine corpore propter inclinationem eius.
Dicitur quod non, quia habens multa bona non violentatur, licet non habeat omnia bona sibi possibilia convenire.
Appostolus dicit: Qui mortui sunt in Christo resurgent, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnicionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi, Ephesos 4[17], et deinde nos. Igitur videtur quod non omnes simul, sed successive resurgent. Li 'deinde' dicit ordinemquo ad mortuos et vivos, ita quod sit sensus 'isti qui prius mortui sunt [f. 37v]