[36v]
Nota: secundum Bernardum libro 2 De <con>sideratione et habetur in floribus eius libro 3, capitulo 11: “venialia crimina non reputantur excepto cum per contemptum vertuntur in usum et conswetudinem; et tunc non peccati species, sed peccantis intentio pensatur.” “Non enim inobedientia, sed impenitentia facit prevaricationem”. “Elatio quidem contemptis, etc.”
Nota[1]: illa consequentia non taliter valet quam format Philosophus 9 Metaphysice: volo et possum, ergo facio, nisi bene circumstantionetur, quia non sequitur: volo semper manere in gratia et possum, ergo semper manebo. Et secundum Anselmum De casu dyaboli, capitulo 7, non sequeretur: angelus malus habuit potestatem et voluntatem accipiendi perseverantiam, ergo accepit eam, quia non perseveranter voluit.
Item, in peccato veniali quis non avertit se a Deo sicud in mortali, sed vel nimis tepide sibi adheret, vel nimis excesive alteri a Deo.
Quelibet res tantum habet de entitate quantum de accidentalitate, et agere presupponit esse, et perfectum agere presupponit perfectum esse[2].
Virtuose[3] sustinere tristia sensui vel abstinere a magis delectabilibus difficile, sed velle sustinere vel abstinere facile, ymmo delectabile.
Omnis[4] malus ignorans, id est consentit[5] apparentie false vel eronee, vel non est sciens sic esse operandum, ymmo scit non sic esse operandum, vel intelligitur de malo distincto contra incontinentem in qua viget ratio; sed in malo est extincta, ita quod sine rebellione consentit male voluntati.
Nota[6]: argumentum bonum ad probandum quod quilibet actus bonus sit infinita iustitia vel infinite bonus, quia principaliter procedit a Deo qui est infinita bonitas. Propter hoc enim conceditur quod operatio Christi fuerit infinita iustitia actualis, quia persona operans est infinita bonitas. Sed respondetur quod non est simile de Christo et aliis: verbi gratia, in opere Petri agens principale est distinctum et totaliter extrinsecum Petro, scilicet Deus, etiam Deus non est persona cui soli et per se attribuatur opus Petri, quia ista non Deus meretur, sed Petrus. Sed per oppositum est de opere Christi evangelico.
Nota: Deus odium Dei potest producere in potentia Deum obediente etiam informative, et tamen non sequitur ex eo quod odiat Deum, sed propter defectum ipsius odientis est, et non Dei ipsum actum facientis.
Nota: angelus[7] movet corpus per intellectum et voluntatem, et non sufficit quilibet actus intellectus et voluntatis, sed requiritur quod sit actus intelligendi practicus seu particularis, et voluntas ei correspondens efficax. Et per ista due angelus se applicat ad corpus quod debet movere, et ratio applicationis est[8] operatio quam facit in corpore, cuius operationis principia sunt intellectus et voluntas, ut sic, et ista operatio est transiens seu exterior, et[9] presupponit immanentem. Et ideo, sicud impossibile est quod Deus vel angelus operetur operationem immanentem nisi ubi est, ita etiam nec transeuntem, quia sunt agentia immediata, sic quod non mediante alio a se egrediente et distincto, sicud sol per lumen vel per radium a se egredientem, hoc enim in solis corporalibus habet locum.
Oportet ergo angelum esse presentem corpori quod movet, quia, sicud ipse est qui intelligit et wult, ita ipse est qui movet. Et ideo, sicud oportet ipsum esse presentem ubicumque intelligit et wult, ita ubicumque movet, ita quod requiritur alia potentia executiva motus preter intellectum et voluntatem, quia ipse angelus est met exequens cum intellectu practico et voluntate, ut dictum est.
Nota: ignis infernalis potest punire ut vermis, ut sulphur, etc., sicud Deus wult. Hoc patet, quia etiam homini in vita apparet dolor tantus ac si pungatur cum culello; communiter enim dicimus ‘mihi est ac si figar cum cultello’; sic etiam potest esse in inferno.
Nota: ignis purgatorii vel infernalis potest dici medium quod non influit spiritui nisi tristitiam, et non facit ipsum cogitare nisi de tristitia et displicentia ipsorum obiectorum peccatorum, et vocatur ignis similitudinarie, quia, sicut ignis acute punit et acutius agit quam alia, sic et illa pena. Alii dicunt quod sit ignis realis et materialis, et agit in spiritum ut instrumentum divine iustitie.
Nota: albedo potest esse in angelo informative vel subiective, et tunc oportet angelum esse in qualibet parte situs vel spacii per quod extenditur illa albedo, ita quod oportet subiectum replicari situaliter, sicud forma indivisibilis informans subiectum divisibile replicatur.
Nota: aliquis viator possit alteri mereri caritatem, ymmo primam gratiam vel gratiam gratificantem; sed viator non potest alicui in Purgatorio mereri[10] augmentum caritatis, licet remissionem pone.
Nota[11]: non est inconveniens per suffragia Ecclesie Purgatorium sepius esse evacuatum vel posse evacuari.
Item, iurisdictio pape non extendit se ad existentes in purgatorio, et ergo non potest dare indulgentias pro existentibus in Purgatorio, ymmo quidam volunt quod Papa non potest tantum facere quod habens[12] caracterem sacerdotalem non possit consecrare et absolvere confitentem sibi, si attemptaverit, eo quod talia consecuuntur caracterem sacerdotalem, qui est indelebilis. Verum quod cum hoc dicunt: si Sor est confessus sacerdoti prohibito, et scit hoc quod non absolvitur, quia actu peccat scienter etsi[13] postea experitur quod debet secundario confiteri.
Nota[14]: confitens habens attritionem et non sufficientem contritionem, tunc presbiter per absolutionem facit quod attritio mutatur in contritionem, et quod Deus ex pacto statim infundit gratiam et dimittit culpam, et sic presbiter dicitur dimittere culpam ministerialiter et dimittere penam temporalem que sibi deberetur.
Item, licet ad dimissionem culpe venialis non requiritur infusio gratie, tamen potest dici quod per absolutionem sacerdotalem etiam in casu dimittitur, quia ad ipsius dimissionem requiritur aliqualis attritio que quandoque etiam est ibi, et, si non, tunc absolutio sacerdotalis supplet defectum illius attritionis.
Ista consequentia[17] valet : A ens universaliter perfectum, primum, et independens causavit B, igitur esse ipsius et omne ipsius agere est in libera potestate.
Item, de conditione entis universaliter perfecti est solum libere contradictorie extra se causare. Henricus de Hassia[18] [37ra]