[36r] Unde illa est falsa: essentia divina non est Pater; vel econverso. Sufficit tamen ad hoc quod aliquid per modum contradictionis verificatur de hiis, ut Pater generat et essentia divina non generat.
Item, hec non contradicunt ‘hic Pater generat’, et ‘hec essentia divina non generat’, quamvis de eodem hec verificantur contradictoria. In alia disputatione dictum fuit quod distinctio formalis non est nisi in divinis, quia non est nisi ubi aliquid per modum contradictionis verificatur de duobus substantiis precise pro eodem speciebus, quod non est in creaturis. Et non est ponenda nisi fides ad hoc cogat que utique cogit eam poni, quia secundum fidem de essentia et persona verificatur idem per modum contradictionis, ut Pater generat et essentia divina non generat. Et distinctio interimit communem modum arguendi in BARBARA quem Aristoteles posuit in creaturis, quia talis non tenet illo modo in divinis, et ergo propter nullam rationem ponenda est talis distinctio, sed solum propter fidem, cum talis modus arguendi sit evidentior quacumque ratione. Et hoc potest esse argumentum contra positionem Scoti, qui ponit distinctionem formalem ubi fides non cogit, scilicet inter attributa divina.
Et dicitur formalis a forma, hoc est a ratione predicabili* denominativa que se habet in ratione forme, et secundum[1] Henricum de Hassia potest etiam dici realis, cum ipsa sit a parte rei. Similiter posset dici distinctio materialis, ubi de duobus non posset verificari aliquod predicatum denominativum per modum contradictionis, ut de duabus portionibus materie omnino equalibus.
Sed diceres: videtur quod distinctio formalis etiam sit inter intellectum et voluntatem, quod intellectus intelligit malum, et voluntas non vult malum. Dicitur quod non, quia, sicud ista est vera ‘intellectus intelligit malum’, ita hec ‘voluntas intelligit malum’, ita quod nihil per modum contradictionis verificatur de eis, sed quicquid de uno, et de alio, cum sint unum et idem.
Nota: filiatio dicitur esse in essentia divina intransitive et per se primo, sed dicitur esse in Patre quodamodo transitive, et non per se, scilicet per essentiam divinam, et sic persone sunt in se per circumincessionem.
Item, contra distinctionem arguitur quod non est simplicitas summa in Deo: aliqui gradus simplicitatis deficiunt simplicitati divine, ergo non est summe simplex. Antecedens probatur, quia simplicitas que opponitur distinctionalitati sibi deficit, cum in Deo sit distinctio personarum, et in puncto mathematico nulla esset distinctio.
Item, simplicitas que opponitur pluralitati, cum sint in divinis plures persone, modo hoc videtur utique simplicius quod esset illis modis simplex, ergo essentia divina seu Deus non videtur summe simplex. Si dicis quod sufficit quod ille persone sint essentia summe simplex, contra: si esset in Deo simplicitas personalis simul cum simplicitate essentiali, illa videretur esse maior, etc.
Notionale est illud quod includit proprium alicuius unius persone vel duarum, ita quod non convenit omnibus, et dicitur notionale quia notitiam facit de persona quantum ad aliquid pertinens ad distinctionem personarum, ut generatio, spiratio; illud habetur distinctione 15 Sententiarum. In alia disputatione dicebatur quod ratio notionalis est ratio distinctiva unius persone ab alia, sicut generatio activa Patris est ratio notionalis per quam distinguitur Pater a Filio, et generatio passiva est ratio notionalis qua distinguitur Filius a Patre, et spiratio passiva est ratio notionalis qua Spiritus Sanctus distinguitur a Patre et Filio. Sed ratio suppositalis est ratio per quam una persona in esse personali subsistit, sicud Pater per paternitatem subsistit in esse Patris, et filiatio est ratio suppositalis Filio, et spiratio passiva est[2] subsistentia personalis Spiritui Sancto.
Supposita sub tali ratione deducta ratione essentiali divina non sunt per se bona, nec ut sic per se motiva voluntatis, nec ut sic obiecta fruibilia, quia non eminenter continent omne bonum creatum.
Item, si ut sic essent bona, aliqua bonitas esset in una persona que non in alia. Consequens contra Symbolum, ex quibus videtur sequi quod voluntas non potest frui una persona non fruendo alia, etc.
Notitia intuitiva non est nisi quedam qualitas et similitudo representativa vel entitas simplex actualis alicuius obiecti que est apta nata causare evidentem assensum illius obiecti. Notitia autem abstractiva est quedam simplex qualitas habitudinalis que non est apta nata causare evidentem assensum alicuius obiecti.
Item, notitia intuitiva quandoque est idem quod obiectum eius, ut Deus est sua notitia intuitiva, ergo dicebatur in descriptione ‘vel entitas simplex actualis’.
Visio[3] intuitiva est triplex: prima que capitur immediate ab obiecto; secunda que gignitur a specie vel fantasmatibus obiecti in potentia cognitiva; et nulla illarum competit Deo, quia ipse omnino est immobilis etiam obiective. Tertia est que nullo dictorum modorum gignitur in potentia cognoscente, sed que est essentialiter et ex sui natura intrinseca ipsius obiecti representativa, et illa est ipsa potentia cognoscens, et talis est cognitio vel visio intuitiva Dei, que est ipsemet Deus.
Nota: notitia sumitur uno modo pro notitia qua obiectum videtur per seipsum formaliter significato, qua videtur in sua arte causali in qua relucet perfectius quam in sua natura vel in suo proprio genere; secundo modo, quando dicitur: cognoscitur in sua intelligibili vel in aliqua similitudine representativa que derivatur ab aliquo obiecto, vel supplente vice ipsius, a quo huiusmodi notitia dependet in conservando[4]. Primo modo non potest haberi notitia intuitiva de Deo que non sit beatifica. Secundo modo non potest haberi de Deo, quia non habet causam, sed possit haberi de creatura. Tertio modo creatura potest esse in intellectu creato representativa divine essentie, quia eam necessario exigit tam in produci quam in conservari.
Bonaventura super 2 Sententiarum distinctione 26, questio 1, “Utrum gratia sit in genere substantie”, dicit quod accidens, prout est a causa superiori quam sit eius subiectum, habet nobiliore subiectum suum inquantum iungit ipsum et conformat ei quod est superius eo, et, licet quantum ad essentiam generis, sic omnis substantia sit nobilior accidente, tamen inquantum accidens consideratur ut in subiecto et includit esse subiecti, sic superaddit aliqua nobilitatem subiecto.
Item, licet substantia plus similetur substantie in ratione entitatis quam accidens, tamen in ratione proprietatis potest magis asimilari, ut animi inquantum sapiens plus assimilatur Deo quam in[5] quantum substantia; et sic est de gratia que est a Deo effective: illa habet in se conditiones predictas.
Aliqui arguunt sic: Ecclesia militans habet gratiam confirmatam vel caritatem, igitur, si Sor habet gratiam maiorem quam Ecclesiam et illam potest perdere, tunc Ecclesia potest esse sine caritate et eam perdere. Respondetur quod maioris caritas cuiuscumque hominis est gratia Ecclesie totalis. [36v]