F. 34R
Magister Petrus Scad
(Edidit Alexandra Anisie)

[34r] quia stante quacumque obiectali apparentia, potest agere et non agere actus suos liberos, ita quod hoc est conforme essentie sue quod obiecto movente producat volitionem vel nolitionem. Etiam est essentiale et conforme essentie sue et nature quod non agat seu quod suspendat actum suum stante communi Dei influentia, et non oportet quod habeatur cur ad suspendendum actum suum, quia suspendere non est quid positivum, sed est non agere sic[1] negative, et ad tale non requiritur aliquod, sed ex sua intrinseca natura sibi inest. Ad omnem tamen actum positivum voluntatis requiritur motivum seu cur ut ad volitionem sive nolitionem positive causando.

Non autem sic est agentibus naturalibus, gratia exempli de igne, cui essentiale est, positis omnibus requisitis ad causandum cum concursu Dei generali, quod calefaciat, quia hoc est conforme sue essentie et nature intrinsece, sed istis stantibus, non est conforme essentie ipsum non calefacere, sed ad hoc requiritur quod Deus miraculose suspendat ipsum. Et ergo, licet possit calefacere et non calefacere, stantibus omnibus etc., tamen hoc non est stante communi Dei influentia, sed concursu miraculoso, ut factum fuit pueris in camino ignis.

Non agere vel esse activum libere complacenter non est perfectionis simpliciter, quia non convenit omnibus personis divinis. Non enim convenit Spiritui Sancto, quia ille non producit libere complacenter, ideo esset minoris perfectionis Patre et Filio, qui ipsum producunt libere complacenter. Sed esse activum libere contradictorie est perfectionis simpliciter. Ubi iterum notandum quod, licet esse contradictorie liberum sit denominatio perfectionis simpliciter, agere tamen contradictorie libere non est perfectionis, quia alias Deus esset perfectior agendo ad extra quam si non ageret. Ex quo sequitur quod modus agendi non dicit perfectionem simpliciter, sed bene potentia, et ideo illud est denominatio perfectionis simpliciter. Dominus est libere contradictorie activus ad extra.

Libertas oppositionis in beatis mutatur in libertatem complacentie: H.H.[2].H.

Nota: Deus nichil cognoscit libere contradictorie.

Nota: extrinsecum est enti naturali quod potest in opposita, nec voluntas ex eo quod Deus decrevit cum ea concurrere ad opposita est libera, sed est sibi intrinsecum, ut dictum est.

Nota: posset concedi probababiliter: sicut est potentia activa contradictorie libera, sic et passiva.

Magister Petrus Schad


[34r] Utrum eadem natura humana possit assumi a tribus personis divinis.


Respondetur quod sic, et quod essent tres homines una humanitate. Sed alii quidem dicunt quod essent unus homo primum melius. Sed contra: sequeretur quod eadem ratione essent tres dii, quia eadem essentia divina suppositata est[3] tribus suppositis divinis. Sed potest dici quod non est simile, quia essentia divina est suppositata ydemptice istis tribus suppositis, ita quod est eadem essentia[4] istis tribus suppositis. Sic non est de humanitate, que non est idem essentialiter alicui supposito divino.

Sed contra solutionem, quia sint tria supposita per eandem albedinem alba, tunc sunt ibi tria alba. Respondetur quod hoc esset verum, etc.[5]., si.[6] esset albedo eis ydemptica.

Sed contra: secundum ymaginationem Platonis, per eandem humanitatem universalem essent plures homines, licet esset essentialiter eadem ipsis vel eis ydemptica. Ista instantia permansit insoluta.


Nota de ratione istius quod est esse Deum vel Dei est esse trine suppositatum.

Nota: idem potest esse suppositatum propria suppositate, et cum hoc aliena simul, et tendentia ad suppositatem non dicit motum, sed aptitudinem. Et ergo, si est suppositata una vice, adhuc manet sibi aptitudo ad suppositatem.

Nota: concesso quod in triduo Verbum Dei non fuit unitum ypostatice anime et corpori, sed alia unione, adhuc in triduo Verbum divinum fuit Christus, quia dicitur Christus ratione unctionis[7] crismatum, seu gratiarum que fuerunt in anima, quam Verbum habuerit sibi unitam.

Dubium remansit in disputatione[8] ‘Utrum Deus posset conservare naturam humanam sine suppositate propria et etiam aliena’. Christus dicitur homo univoce cum aliis, quia non dicitur homo a supposito, sed a natura humana suppositata; sed humanitas Christi et alterius hominis sunt eiusdem speciei specialissime; ergo. Cum hoc conceditur quod Christus est etiam alterius speciei quam homo, quia Deus.

Nota[9]: suppositatem terminari est fieri vel esse alicuius suppositatem, et non est agere, quia tunc tribus personis divinis conveniret.

Item arguitur: sicut Deus potest terminare tendentiam angeli quam habet ad suppositatem propriam, sic potest terminare tendentiam anime separate quam habet ad corpus, et sic facere animam in se subsistere, ergo anima potest esse persona seu suppositum.

Nota: tenendo corpus prout est essentialiter superius ad li ‘animal’ vel ‘homo’, concedendum est quod corpus est Deus, alias non.

Item, tenendo corpus Christi pro humanitatem precise, non est verum quod corpus Christi est Deus, quia humanitas est creatura, non Deus.

Nota[10]: de ratione compositi est quod sit plura simul unita, et quod ex illis resultet tertium, quod non sit aliquod compositum, modo, licet in Christo sint due nature unite, tamen Christus non est ille due nature, quia Christus non est natura divina et natura humana, sed est solum natura divina. Ex quo sequitur quod persone divine non faciunt compositionem in ipsa essentia divina, quia ipsa est quelibet personarum.


Utrum potentia creandi sit communicabile creature.
Nota secundum aliquos sicut lumen se habet ad lucem ita quod continue procedit ab ea et non potest esse sine luce, sic habent se creature ad Deum quoad conservari seu produci, ita quod sunt in continuo produci, sicut Filius in divinis semper gignitur.

Nota de potentia Dei absoluta. Sacerdos potest active concurrere ad conversionem panis in corpus Christi et similiter in aliis sacramentis potest Deo coefficere, et hoc per intellectum et imperium voluntatis. Et similiter potest concedi quod spiritus angelici agunt effectus per intellectum et imperium voluntatis. Sed est tunc ibi difficultas. Si A angelus habet intellectum et voluntatem ad C effectum producendum, et similiter B angelus ad eundem effectum precise, quare magis producitur ab uno quam ab alio? Simile esset si duo ignes equaliter applicati videlicet per modum penetrationis ad aliquod conburibile vel ad calefaciendum, quare magis unus comburet vel effectum produceret quam alius, vel si unus producit et alter non, quomodo unus aliter se habet ad effectum quam alter?

Notandum. Non omne essentiale alicui dicit denominationem perfectionis simpliciter ut produci est Filio in divinis essentiale et tamen non dicit perfectionem simpliciter, quia tunc conveniret Patri. Et sic non oportet quod independens dicat denominationem perfectionis simpliciter. Quare aliqui volebant dicere quod Deus ad extra posset aliquid equale sibi in perfectione producere cui tamen non convenit esse independens nec propter hoc est imperfectius eo quod illud non est perfectionis.


Utrum anime separate cognoscant res in proprio genere.


Nota: quidam dicunt quod anima Filii separata non cognoscit, ergo illa vel illa fuit anima Patris sui nisi per revelationem. Et sic dicunt quod dives epulo non cognovit illam esse animam Abrahe[11] determinate, sed scivit bene in communi quod anima Abrahe esset in illo limbo, et ideo direxit sermonem ibi tamquam cognosceret eam determinate.

Nota: [34v]