[33v] premii extrinseci, quod non est ipsa perfectio potentie vel ipsa virtus, sed si procedit ex donis gratis datis, tunc est meritoria alicuius talis premii alterius ab ipsa et est dispositiva ratione donorum gratis datorum ad meritorie agere. Sed si procedit ex gratia gratificante, tunc est meritoria vite eterne, quia tunc Deus secundum legem currentem acceptat.
Nota: antiqui doctores et concilia locuti sunt per yperbole quando dixerunt quod natura rationalis nichil ex se potest, quia locuti sunt contra Pelagium, qui fuit inimicus gratie, et ad illam heresim sic locuti sunt. Et ymaginati sunt quod quis nullum rectum actum posset facere sine speciali influxu divino, scilicet vel gratis dato vel gratificante, sicut oculus ex se nullo modo potest formare visionem sine lumine. Sed alii probabilius ymaginati sunt quod potest ex habitibus et cognitionibus acquisitis recte agere moraliter, licet non meritorie sine caritate.
Nota[1]: concedendum est vel concedi potest quod ex puris naturalibus homo possit elicere dilectionem Dei super omnia irrefragabiliter in alium finem primaria intentione, et per consequens dilectionem fruitivam, non tamen meritoriam, quia ad illam de lege ordinata requiritur caritas; cuius causa est quia eius obiectum et terminus est supernaturalis, ergo requirit qualitatem supernaturalem elevantem voluntatem.
Nota: virtus moralis non potest tante elevare voluntatem vel intellectum sicud caritas, quia virtus moralis bene elevat ad iustitiam seu felicitatem politicam, sed non ad eternam, ad quam caritas.
Nota: actus dicitur meritorius quia libere procedit a voluntate adiuta caritate tanquam[2] instrumento sibi subordinato, ita quod ratione libertatis precise non dicitur meritorius, sed ratione libertatis adiuta caritate, licet concedi posset quod gratia vel caritas agat naturaliter cum voluntate ad productionem actus meritorii.
Nota: caritas est naturaliter prior contritione, cum sit actus caritatis, ergo primum instans karitatis est ultimum instans[3] non esse contritionis.
Nota quare actus meritorius dicatur voluntarius et non caliditas manus ab aqua calida, cum etiam fiat ab agente libero, scilicet Deo. Huius est ratio quia illa causa, scilicet Deus, est nobis occulta, et non est ita de voluntate. Vel ex alio, quia voluntas producit illum actum mediante caritate tanquam instumento naturali prius voluntate. Non sic Deus, ymmo ipse naturaliter prius producit calefactionem quam caliditas.
Nota[4] quod triplex est radix inclinans ad malum, videlicet mala complexio proveniens ex influxu superiorum, malus habitus ex malis operationibus acquisitus et fomes. Prime due radices possunt compesci per virtutem moralem et exstirpari, sed non tertia, quia illa est qualitas supernaturalis propter peccatum primi parentis inflicta.
Nota tamen quod caritas potest remittere motivitatem seu accidentalitatem* fomitis, sed non potest diminuere substantiam istius habitus. Quidam tamen dicunt quod possit etiam substantiam illius habitus diminuere potissime per opera caritatis, et quod ille habitus diminutus possit recrescere per vicia et opera viciosa.
Nota: beatus Bernardus in De amando Deum videtur velle quod caritas in beato Petro fuit sopita quo ad actum propter timorem, licet manserit secundum habitum.
Nota: effectus formalis caritatis non est esse carum Deo, quia karitas posset poni in lapide vel in dampnato in inferno, qui tamen non esset carus De<o>[i], licet secundum legem iam currentem habens caritatem sit carus Deo, secundum presentem iustitiam, sed effectus formalis eius est nobis incognitus.
Vel alii dicunt quod effectus eius sit facere Deum carum sibi, ita quod habens caritatem habet Deum carum sibi.
Nota: ponatur casus quod Sor in prima parte proportionali hore sit in caritate et in secunda peccet mortaliter, in tertia iterum in caritate, et in quarta iterum peccet, et sic consequenter. Tunc concedendum est quod immediate ante instans terminans horam Sor fuit in caritate et etiam immediate ante hoc fuit in peccato mortali, et tamen pro nullo instanti vel tempore adequate fuit simul in caritate et in peccato mortali, quia li 'instans' stat confuse tantum in illa immediate ante hoc etc.
Nota[5]: prima radix bonorum operum vel operationum moralium est ratio iudicative seu dictative, quia iudicat seu dictat quid bonum. Sed voluntas est prima radix imperative, quia imperat bona fieri.
Nota: secundum aliquos viator existens in peccato mortali potest aliquid agere imputabiliter actum, videlicet dilectionis Dei, medium inter fruitionem et[6] usum non imputabilem ad meritum vite eterne, nec ad demeritum culpe mortalis vel venialis.
Nota: anima separata potest localiter movere corpus suum sicud et dyabolus, sed per quem modum hoc fiat? Dicunt quidam quod per imperium et voluntatem, quod tamen est contra articulum Parisiensem. Dicunt alii[7] quod hoc possunt angeli, sive boni sive mali, et anima exuta per coexistentiam una cum voluntate, ita quod sola presentia vel coexistentia non sufficit. Suo modo posset dici quod intelligentie isto modo movet suos orbes secundum traditionem Aristotelis.
Item concedendum est quod dyabolus possit movere corpus hominis vel eius aliquod membrum contra imperium voluntatis, ut si voluntas vellet movere ad unam differentiam situs, dyabolus potest movere ad aliam ratione sue[8] fortitudinis, et sic potest impedire voluntatem in actibus imperatis, licet non in actibus elicitis seu interioribus.
Nota[9]: Dyabolus non potest scire determinate cogitationes vel affectiones anime interiores, sic scilicet quod sciat certitudinaliter qualiter homo cogitat et ad quem finem et quod obiectum concipiat, vel quod assentiat* vel dissentiat* cogitationi seu conceptui, et maxime qualiter afficiatur per huiusmodi cognitiones et cogitationes nisi coniecturative. Cum hoc tamen stat quod cognoscat conceptum vel cogitationem obiective vel in esse qualitatis, licet non representative.*
Item, animam exutam dyabolus non potest illudere nec ei suggere, licet ea existente in corpore hoc possit per sensus et organa corporea, fantasmata, et species diversimode* transportando et ei offerendo.
Item, aliqui dicunt quod anima exuta nichil omnino cognoscat, quia dicunt quod sit talis nature quod solum mediante corpore possit se actuare. Que opinio non tenetur communiter.
Item, angelici spiritus cognoscunt aliquid de novo per species acquisitas, ut lapidem vel aliquod aliud[10] corporale[11] vel etiam incorporale, per talem modum quod species multiplicantur per periferiam situs ipsius angeli, et non oportet quod species sint vel veniant subiective ad angelum bonum vel malum, maxime species materiales seu extense.
Item, potest concedi quod demones in corporibus assumptis possunt transportare semen viri in uterum virginis sine corruptione ipsius, quia dicunt quod non sit impossibile sibi facere penetrationem dimensionum. Alii dicunt quod non potest sine corruptione vel ruptura claustralium virginitatis.
Dicitur quod angelus potest species omnes inferiores producere adiutus desuper, sed Deus non potest facere quod species inferior effective concurrat ad productionem superioris, quia inferior non continet superiorem virtualiter nec per consequens ipsius est fecunda.
Utrum esse liberum contradictorie sit essentiale rationali creature et utrum sit perfectionis.
Responsum est quod Deus potest facere creaturam rationalem non essentialiter liberam, scilicet que in omnes suos actus feratur mere naturaliteret[12] non libere.
Nota quod essentiale est voluntati esse liberum contradictorie, [34r]