[f. 33r] non potest uniri ypostatice nisi creature rationali, que est capax ipsius.
Alia opinio dicit quod sanctificativa sit maior, quia non stat illam esse quin creatura cui Deus sic unitur feratur dilective in ipsum, sed de ratione unionis ypostatice non est quod creatura assumpta feratur in ipsum Deum cognitive vel dilective, quia posset assumere creaturam irrationalem vel non eius capacem.
Nota: si Pater et Filius et Spiritus Sanctus ante incarnationem Filii assumpsisstent eandem naturam humanam, tunc passu* Filio fuisset etiam concedendum Patrem fuisse passum, quia Filius non dicitur passus nisi ratione humanitiatis, que est eadem in utroque. Et hoc H.H. concedit.
Item, si 3 persone in divinis assumpsissent eandem humanitatem, tunc illa fuisset innisa cuilibet personarum, ergo potuit inniti Patri et sibi ipsi, quia minus videtur quod innitatur Patri et sibi ipsi quam quod innitatur tribus personis, et sic poterat esse suppositum, scilicet purus homo, et talis potuit esse Deus, quia divinitas, deitas vel suppositum divinum potuit sibi communicare sua predicata concreta, quia quare nature humane iam unite non potest communicare quod sit Deus est ex eo quia non potest inniti sibi ipsi sic unita, ergo sequeretur quod purus homo potest esse Deus, et per consequens igitur pura creatura.
Ibi respondetur uno modo quod illa non posset inniti sibi ipsi. Alio modo, concesso quod posset inniti sibi ipsi, tamen non posset sibi communicari predicata divinitatis, ita minime sicut iam nature humane Verbo unite.
Item, nota, ad illos habitus fides, spes, et caritas vel quoscumque alios non consequitur precise illa denominatio esse sanctum, sed oportet quod sint iuste et bene per operationes acquisite vel a Deo infuse una cum Dei acceptatione.
Item, conceditur quod caritas ille habitus absolute loquendo potest stare cum peccato.
Item, unio Spiritus Sancti sanctificativa ad creaturam sine aliquo habitu absolute loquendo dat creaturam esse sanctam. Et non sequitur quod ita Filius possit uniri in patria anime beate quod daret sibi esse videntem sine visione creata, quia esse sanctum probabiliter loquendo consequitur essentialiter talem unionem sanctificativam. Etiam non potest Spiritus Sanctus sic uniri lapidi quod daret sibi esse album vel calidum etc. eadem ratione.
Nota de unione sanctificativa videtur magistro Henrico de Hassia. quod non <est> aliqua specialis unio Spiritus Sancti cum creatura sicud est unio ypostatica Filii ad humanitatem, ita quod non videtur illa unio habere fundamentum ex Scriptura, sed quod non aliter uniatur Spiritui Sancto nisi per gratiam. Communiter tamen conceditur oppositum, scilicet quod sit specialis unio Spiritus Sancti cum creatura rationali.
Nota[1] quod per penitentiam resurgere ad maiorem gratiam intelligitur sic quod prior gratia quam habuit ante lapsum eadem in numero redeat, quia hoc est rationabilius dicere quam quod eadem in specie redeat dispositive ad attritionem et tunc per illam[2] gratiam meretur penitens contritionem per quam meretur aliquem gradum gratie vel karitatis, et sic resurgit ad maiorem, et sic tunc resurgit per contritionem vel quando habet contritionem.
Nota: si aliquis obligatur ad penam temporalem[3] et moritur in peccato mortali antequam istam solvit, tunc punitur eternaliter pro illa temporali, sic tamen quod illa eternalis non correspondet illi peccato pro quo datur pena temporalis, sed est illa eternitas ratione peccati mortalis in quo decedit, sed tantus gradus penalitatis tantum* correspondet illi peccato cui debetur temporalis pena.
Vel secundum alios dicitur quod punitur in inferno solum temporaliter pro illo peccato, sed pro mortali eternaliter, et sic non est inconveniens concedere quod dampnatus in Inferno quandoque remissius punietur.
Nota: de gratia vel caritate Christi dicunt aliqui quod sit finita intensive, et tamen adhuc nullus purus homo potest ad eam pertingere, quia excedit totam peryodum speciei humane, quia si aliquis uniret complete ad maximam peryodum per quam homo potest unire et semper meretur quantum est homini possibile, adhuc gratia Christi excederet illa peryodum.
Aliter dicitur quod gratia vel caritas Christi est minima ad quam purus homo non potest pertingere, ita quod ad illam non nec ad aliquam maiorem, sed ad quamlibet minorem.
Alii dicunt quod aliquis purus homo potest pertingere ad tantam, sed non meretur tantum per eam quantum Christus eo quod persona Christi est etiam persona divina, et ergo infinito plus per equalem gradum merebatur quam purus homo.
Alii dicunt quod gratia et caritas Christi fuerit infinita intensive.
Nota quod tantam gratiam vel sapientiam dedit Deus anime Christi quod non potuit ei dare maiorem, ut videtur dicere Magister Sententiarum. Intelligendum est non de potentia Dei absoluta, sed de potentia ordinata, ita quod dedit sibi tantam quanta sufficiebat pro redemptione nostra, licet potuerit ei dare in infinitum maiorem.
Nota: Beata Virgo Maria fuit plena gratia pro illo statu et tempore quo ei competebat, licet potuerit habere maiorem.
Nota quod caritas augetur per actus sequentes* procedentes ab ipsa, sic quod per illos actus homo meretur quod Deus creative* superaddit aliquem gradum caritatis priori caritati. Et per illos actus bene generatur etiam alius habitus ab infuso, qui inclinat et promptificat ad bene operandum etiam corrupta caritate infusa, sed non esset tunc operatio meritoria.
Nota: quod caritas dicitur maior aliis donis non habet ex essentia sua intrinseca, sed ex acceptatione divina, et sic intelliguntur dicta doctorum dicentium actum voluntatis et ipsam voluntatem perfectiorem et nobiliorem intellectu et eius actu.
Utrum ex rectitudine naturali quis possit sine gratia moraliter bene agere.
Nota: duplex est rectitudo vel iustitia, scilicet moralis et supernaturalis. Moralis est que procedit ex amore naturaliter habituabili* de Deo, et sic nullum opus est moraliter bonum vel iustum nisi procedat ex tali amore, et sic plures philosophi non dilexerunt tali amore, sed vel propter se ipsos, scilicet ut eis bene esset, et non in quantum Deus ordinavit et instituit naturam ut diligeret Deum super omnia in quantum est Deus omnium et bonum honestissimum, et sic dolor de peccato, nisi procedat a tali amore, non est attritio.
Sed rectitudo vel iustitia supernaturalis procedit ex amore supernaturali, scilicet a caritate infusa. Et primo amore philosophi poterant Deum diligere super omnia.
Nota etiam quod in statu nature integre vel innocentie potest quis esse moraliter bonus et iustus sine caritate, sed non stant simul quod quis sit in culpa mortali et sit iustus moraliter vel simpliciter sicut est post lapsum.
Nota: existens in caritate potest agere secundum iustitiam moralem, non ex iustitia supernaturali, et talia opera, licet sint in caritate, tamen non procedunt ex caritate, et ergo non sunt meritoria vite eterne.
Nota quod ex puris naturalibus potest quis cuilibet temptationi resistere, id est, preservare se ne cadat, licet non vincat illam temptationem nec meritorie agat, quia karitas est radix merendi. Etiam non sequitur: 'Resistit sine caritate, ergo ex puris naturalibus', quia potest habere dona gratis data.
Item, si dilectio Dei super omnia procedit ex puris naturalibus sine aliquo dono gratuito gratis dato, tunc non est meritoria alicuius [f. 33v]