F. 31V
Anonymus
(Edidit Ioana Curuț)

[f. 31v] sue nature, igitur malum est ei quod eam non habet. Vel sic ex conditione sue nature sic se habet quod talis beatitudo ipsamet perficeret, igitur talis gradus beatitudinis est sibi debitus, igitur mala est sibi eius privatio.

Hoc argumentum ipse non solvit, videtur tamen quod possit sic solvi supponendo quod non quelibet carentia boni est mala, alias quilibet beatus in celo haberet se infinite male eo quod caret infinita bonitate quam Deus habet, et materia prima valde male se haberet eo quod valde deficit a gradu perfectionis Dei[1].

Sed concedendum quod[2] quelibet carentia boni debiti in esse est mala, id est privatio boni proprie dicta mala est, et de hoc dicetur in questione: ‚utrum malitia privationis sit universaliter mensurabilis penes bonitatem oppositi habitus’.

Iterum notandum esset quod multiplex est debitum, scilicet debitum nature et est illud quod aliquis ex conditione sue nature secundum communem eius instinctum sibi a Deo datum sibi determinat et debitum divinum ad quod per Deum obligamur, et debitum humanum ad quod per hominum constitutiones obligamur.

Dicendum igitur ad argumentum quod minimo sancto non est aliquis[3] alter gradus beatitudinis sibi debitus, et ergo carentia alterius gradus non est sibi mala. Ad probationem, ‚quia quilibet alter esset sibi perfectio, igitur quilibet alter est sibi debitus ex conditione sue nature’, negatur consequentia. Sicut non sequitur: si materia prima haberet plures formas substantiales ipsa esset perfectior quam habendo nisi unam, igitur debitum est ei ex conditione sue nature plures formas habere. Antecedens est verum et consequens falsum, quia ipsa ex conditione sue nature non determinat sibi nisi unam formam. Unde illud videtur michi esse debitum ex conditione sue nature quod sibi aliud determinat secundum eius instinctum naturalem, ita quod sine tali non bene staret vel quod sine illo non staret[4] taliter qualiter natura ipsum instituit; modo materia non determinat sibi quod habeat plures formas et ergo ille non sunt sibi debite.

Similimodo dicendum est de debito ex conditione[5] obligationis divine vel humane. Ad propositum igitur dico quod minimus beatus non determinat sibi ex conditione sue nature quod habeat maiorem beatitudinem, ymmo si haberet minorem quam habet, satis esset sue nature.

Et forte quod beatitudo celestis nulli homini est debita ex conditione sue nature, sed quilibet beatificatur ultra conditionem sue nature et ultra hoc quod natura sibi secundum eius communem instinctum determinat, et ergo quoad hoc homines elevantur extra conditiones hominum naturales. Unde si argumentum procederet, probaret quod quilibet beatus preter Deum male se haberet, ymmo infinite male et quod cuilibet de conditione sue nature maior beatitudo esset debita, quia si maior adderetur, illa esset ei conveniens et sui perfectissima etc.

Dicendum igitur, ut dixi, quod nulla maior est eis debita nec ex obligatione nec ex conditione sue nature, ymmo infimum modica beatitudo celestis esset ei sufficiens, ut videtur, ita quod quantumcumque[6] modica data nulla maior esset eis debita. Nec sic, nec sic.


Utrum quecumque corpora glorificata vel non glorificata secundum suas qualitates sint sensuum
immutativa[7].

Nota: color dicitur propriissime videri; deinde subiectum coloris; deinde substantia ratione vestium sibi adiacentium; et quarto substantia secundum quemdam modum intimitatis et[8] co<e>xistentie accidentibus coexistens ut corpus Christi in altari. Et non dicitur ita proprie videri sicut album.

Nota: Sy qualitates corporis Christi in sacramento dimitterentur proprie nature, tunc secundum aliquos agerent ad extra sensus immutando, et sic videretur corpus Christi ibi existens, quia non videtur quod illa coexistentia et incommensurabilitas corporis Christi ad species hostie suspendat actionem qualitatum, sed Deus miraculose suspendit, quia vult hoc esse sacramentum secretissimum.

Sed alii tenent quod non agerent in tali casu, quia ad actionem naturalem qualitatum requiritur determinata habitudo ad exteriora, ut gravitas terre, si esset in aere, agit motum deorsum, sed si est in centro non, quia non est iam habitudo ad extra requisita ad hoc quod agat motum deorsum.

Nota: qualitas corporum glorificatorum multiplicant de se species, ut caliditas etc. Sed non consecuntur reales generationes qualitatum sicud hic, scilicet caliditatis etc. Et sic bene immutant potentias aliorum glorificatorum ad cognoscendum, non tamen calefaciunt etc.

Nota: Deus potest supplere motivitatem obiectivam cuiuslibet obiecti et sic supplere vicem speciei sensibilis vel corporalis, et sic per ipsam essentiam divinam videtur albedo, ita quod non terminat potentiam visivam ad se, scilicet ad essentiam divinam, sed ad albedinem vel ad corporale secundum suam speciem.

Nota: H.H. concedit quod divina essentia potest videri oculo corporali supposito illud quod compositum illud videt quod videt eius forma substantialis, et sic anima intellectiva videt essentiam divinam, ergo etiam eius compositum.

Item, videtur sibi quod non repugnat Deum videri per visionem extensam.

Nota de radiatione corporum qualitatum[9] glorificatorum est duplex via.

Quidam dicunt quod naturaliter radient, et secundum hoc concedendum esset quod plures equaliter distantes ab aliquo corpore glorificato ceteris paribus, si unus videret, et alter.

Alia via est quod talis multiplicatio specierum sit subiecta omnino voluntati, ita quod non fiat nisi secundum quod voluntas vult eam fieri. Et secundum hoc concedendum esset quod non oportet idem corpus glorificatum a pluribus equaliter distantibus in patria equaliter videri, sed potest videri ab uno et non ab alio, quia voluntas potest facere quod multiplicationes specierum non fiant ad omnes equaliter.

Item, mihi videtur quod corpora glorificata non sint transparenta seu dyaphana.

Alii tamen dicunt aliter, sicut patebit infra.


Utrum Pater et Filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Nota: non sequitur: 'Distinguitur formaliter, ergo distinguitur', quia sequeretur quod hoc non esset illud. Et debet illa propositio 'Distinguitur formaliter' sic exponi: hoc est, et illud est, et hoc non est idem formaliter illi; igitur etc. Hec Henricus de Hassia.

Sed alia via concedit consequentiam, et dicit quod li 'distinguitur' debet exponi in genere sic: hoc est, et illud est, et aliquid per modum contradictionis verificatur de eis, ergo.

Nota: Henricus de Hassia non placet quod Pater et Filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum, sed duo, sed bene habent se tanquam unum, quia habent eandem rationem vel secundum eandem rationem spirant Spiritum Sanctum, scilicet per modum voluntatis, et non sufficit unus spirare sine alio, non ratione imperfectionis, sed Pater a nullo habet quod spirat, et Filius a Patre. Si tamen conceditur quod sint unum principium, tunc debet dici quod illud non est productum productum.

Item, Pater dedit Filio potentiam generandi, licet non exerceat eam, quia ipsam exercet Pater qui per eam generat, quia repugnat nature divine et bonitati generare plures filios, et non sequitur illam potentiam esse frustra.


Utrum beatitudo sanctarum animarum sit[10] maior futura post generalem mortuorum resurrectionem.


Nota quod carentia corporis non est eis privatio, quia corpus pro illo tempore non esset eis debitum, nec per consequens carentia maioris beatitudinis est debita pro illo tempore quod decurrit ante generalem mortuorum resurrectionem, sicut cattulus non est cecus ante nonum diem. Ex quod patet quod carentia talis non est eis mala. Sola enim carentia boni debiti inesse, que proprie 'privatio' dicitur mala est.