[f. 31r] maiorem effectum bonitatis moralis, et per consequens dilectionis effective.
Item[1] tota capacitas anime Christi naturalis fuit a principio sue conceptionis repleta, et sic totaliter meruit a principio sue conceptionis et postea non plus saltem ab intra, licet postea exequeretur illam volitionem ad extra, scilicet paganis redemptionis.
Aliqui dicunt quod etiam totam capacitatem obedientialem, sed utrum per actum finitum[2] vel infinitum, ut utrum dedit sibi infinitam dilectionem, cognitionem etc., ipse novit. Et illud non habuit anima Christi ex suis meritis, sed ratione unionis ypostatice quam etiam non meruit.
Aliqui ymaginantur quod prius natura[3] meruit quam darentur sibi ista gratuita, quia prius natura est rem esse quam eam assumi. Et prius mereri quam premiare, et tales dicunt quod sint sibi data in ratione premii, licet non prius tempore meruit quam sibi darentur.
Nota: perfectio actuum saltem simplicium attenditur et capitur a perfectione rationum obiectarum, et non ratione obiectorum precise, quia de eodem obiecto possunt esse plures cognitiones vel actus specifice differentes secundum diversas rationes obiectales, ut perfectior est cognitio Dei secundum rationem substantie quam secundum rationem entis, et perfectior secundum rationem creaturis quam substantie, et sic de aliis, ymmo cognitio vel actus sumptus secundum rationem entis precise est omnium infimus; actus tamen complexi ut affirmativi vel negativi aliter quantificatur. Notabile etiam intelligitur de actibus appetitus.
Aliqui dicunt quod ratione actus potentie non sit quod habeat potentia se active vel passive ad ipsum. Hoc patet de actione Dei, quia cognitionem suam Deus non recipit nec agit, cum sit[4] ipsemet. Ex hoc dixerunt quod anime in patria ad visionem Dei et eius amorem haberent[5] se pure passive.
Alii dicunt et verisimilius quod etiam active et quod hoc sit maioris perfectionis quod Deus dat eis etiam coagere ad suam beatitudinem.
Utrum illuminare et loqui conveniat angelis.
Henricus de Hassia et Henricus de Oyta dicunt quod manifestatio cuiuscumque veritatis est illuminatio et eius oppositum dixit respondens, quia ipse dixit secundum Sanctum Thomam quod manifestatio veritatum deputatum a creatura voluntate non est illuminatio.
Sed ipsi dicunt quod quelibet veritas et cognitio veritatis est perfectio intellectus, et ergo per hoc dicitur intellectus perfici et illuminari, et consequenter dicunt quod etiam beati post iudicium finale illuminabuntur, ut dictum est supra in questione ‚utrum beatorum beatitudo etc.’ et secundum hoc si angelus inferior manifestat superiori aliquam veritatem, tunc dicitur eum illuminare non solum superior inferiorem secundum quod tenet Sanctus Thomas.
Et adhuc illis non obstantibus tenet quod loqui est superius ad illuminare eo quod aliquis alteri loquitur qui sibi nullam veritatem ostendit, ut beati et nos Deo loquimur cum ipsum adoramus, invocamus et glorificamus, et tamen ei nullam veritatem ostendimus, cum omnia sibi sint perfectissime nota.
Sed ex illo videtur sequi quod etiam dyaboli illuminentur, quia ipsi proficiunt diversis veritatibus quas habet de se ipsis, ut quia vident quod sic et sic paciuntur diversis temporibus.
Nota tamen quod non oportet[6], si angeli diversis temporibus etiam post iudicium habent diversas rerum cognitiones, quod ideo ille eis semper maneant, sed secundum quod res variatur cognitiones in eis variantur, sicut in nobis secundum quod res diversimode se habent, secundum hoc variamus cognitiones et iudicia diversis temporibus.
Item post iudicium non erunt illuminationes angelorum ab invicem, sed quilibet per se discit aliquas veritates de creaturis. Vel dicendum est quod vident variationes rerum in verbo ut quomodo dampnati diversis temporibus diversimode paciuntur.
Principaliter de loqui arguitur sic: quilibet angelus intuetur cor alterius et scit omnem eius cognitionem etc. Antecedens probatur, quia angeli cognoscunt omnes species et fantasmata cognitionum quoad esse et quoad significare, igitur et omnes cognitiones actuales cognoscunt quoad esse et quoad significare, videlicet quid et qualiter significent.
Antecedens probatur multipliciter.
Primo, quia non est ratio diversitatis quare potius species sic cognoscant quam cognitiones.
Secundo, quia cognitiones sepe sunt minus spirituales quam species ab eis radiate, ut patet de sensationibus, ergo si species cognoscunt magis videtur quod sensationes.
Tertio, quia si angelus est presens alteri et videt species venientes a cognitionibus suis et scit quid significant, statim potest cognoscere discursive quod cognitio a qua veniunt species est similiter representativa, scilicet eiusdem et eodemodo immediate sicut species instrumentaliter.
Quarto quelibet cognitio de se radiat, ergo per suos radios alter angelus ipsam cognoscit. Sicut unus angelus videt alium angelum vel aliam substantiam et alia accidentia per radios, ita et cognitionem videtur posse cognoscere per radios.
Hic[7] posset dici quod duplices radii cognitionum possunt ymaginari: aliqui qui sunt similium cognitionum productivi sicut in nobis sensationes radiant, et isti radii non representant cognitionem a qua deciduntur, sed obiectum cognitionis quare angelus per tales non videt cognitionem alterius sed obiectum.
Sed contra: si igitur unus angelus format similem cognitionem illi quam alter habet per radios, tunc immediate concludere potest quod alter etiam sic cognoscit sicut ipse, et per consequens fanstasme ymmo immediate potest saltem discursive scire quid quilibet angelus vel homo cognoscit, quod est absurdum et valde periculosum.
Unde licet per opera exteriora hominum et per gestus coniecturari possit quid homo cogitat vel intendit, tamen sic immediate per species ad hoc devenire non debet eis concedi, quia sic quandoque esset presens homini tunc per radios cognosceret, quod nullomodo debet concedi.
Alii ymaginantur radios[8] decindi a cognitione tamquam ab obiecto, sicut ab albedine decinditur species albedinis representativa albedinis et talis posset concedi in cognitionibus, et tunc diceretur quod angelus per illam non cognoscit cognitionem nisi in esse tamquam obiectum et non in significare sicut per species albedinis albedinem cognoscit quoad esse non quoad omnes eius proprietates.
Assumptum principale, scilicet quod cognoscant fantasmata quoad esse et significare probatur, quia nisi sic non possent illudere hominibus, nisi enim angelus cognosceret quod A est species asini quomodo vel quare illuderet homini potius portando eam in hominem quam aliam. Forte posset dici ad argumentum quod angelus species in seipso existentes cognoscit, sed non species et fantasmata alterius angeli, nec angelus vel aliqua potentia radiat species et fantasmata in aliam potentiam a se distinctam, nisi forte species cognitionum que sunt ipsarum tamquam obiectorum et non species cognitionum que obiecta cognitionum representant.
Arguit sic Henricus de Hassia: significando minimum beatum in celo iste deficit in beatitudine qua beata Virgo ipsum excedit. Probat igitur quod carentia istius beatitudinis est sibi mala, quia ista beatitudo, si haberet eam, esset sui perfectissima ex conditione [f. 31v]