[f. 29v] quia beati post finale iudicium illuminabuntur eo quod multe erunt[1] veritates que eis de novo ostendentur, scilicet de operibus propriis et aliorum beatorum et dampnatorum, ipsi enim cognoscent quo modo quilibet beatorum agit vel quo modo est beatus. Scient etiam continue quo modo dyaboli et dampnati se habent adinvicem aliter et aliter diversis instantibus.
Et magister Henricus de Oyta dicit quod beati post iudicium nihil cognoscent de novo in verbo quoad ea que ad essentialem beatitudinem pertinent, scilicet de hiis que ad[2] deitatem pertinent, sed in verbo cognoscent ea que ad creaturas pertinent, scilicet de statu beatorum et dampnatorum, quo modo eis aliter et aliter succedit diversis temporibus.
Sexta propositio: dampnatorum pena accidentalis secundo modo ante iudicium, etiam si nihil mali operarentur, augetur, sed non post iudicium. Probatur de Arrio, quia dicit Beatus Augustinus: nescitur pena Arrii, quia nescitur quot homines per doctrinam eius sint pervertendi, ex quo vult quod punitur plus et plus pro peccatis preteritis, secundum quod plures et plures perventuntur per doctrinam eius etc. Et ibi doctores dicunt quod hoc intelligitur de infamia in hoc mundo, quia secundum quod plures pervertuntur in hoc mundo per eius doctrinam secundum hoc maiorem infamiam habet hic modo infamia est pena. Dicunt etiam quod intelligitur quod ad realem penam inferni, unde dicunt quod si aliqui propter eius doctrinam descendunt ad Infernum, tunc specialis pena addetur[3] sibi sicut propter ascensus beati omnibus sanctis additur gaudium. Verum quod non esset dicendum quod omnibus dampnatis additur pena propter dampnationem unius, sicut omnibus beatis additur beatitudo. Causa est, ut dicit Henricus de Oyta, quia beatitudo sit per gratiam que se diffundit ad omnes; sic non esset de pena, quia ipsa non est sic suiipsius diffusiva vel communicativa. Alia ratio est quia Deus pronior esset ad premiandum quam ad puniendum, iuxta communem regulam theologorum. Sed dicunt ipsi quod propter descensus[4] dampnati additur pena illis dampnatis qui fuerunt occasio sue dampnationis. Si qui sunt in Inferno, additur etiam amicis suis, et aliis suis propinquis ex quacumque coniunctione, sed non omnibus aliis propter causam dictam. Sed hic oritur dubitatio circa dicta: utrum gaudium beatorum additum eis ex conversione peccatorum ad penitentiam semper remaneat eis, et pena addita dampnatis ex dampnatione aliorum etiam semper remaneat eis in perpetuum. Forte posset dici quod gaudium perpetue manebit sed non pena, propter causam superius assignatam, quia Deus pronior est ad premiandum quam ad puniendum[5]
Questiones disputate in stuba collegii domini ducis[6]
Henricus de Hassia dicit: obiectum vel subiectum theologie viatoris est intuitiva beatifica visio divine essentie creature rationalis. Ad hanc enim omnia considerata in theologia habent attributionem, ut vicia, inquantum sunt impeditiva talis visionis dampnati et demones prout privati tali visione etc.
Aliqui dicunt quod Deus prout est supernaturaliter a nobis cognoscibilis sit subiectum. Hoc tamen est nimis generale, quia omnis res est supernaturaliter cognoscibilis, etiam quia infinitis modis est supernaturaliter cognoscibilis.
Dicunt tamen aliqui quod debet sic moderari quod hoc est verum prout est solum supernaturaliter cognoscibilis, ita quod, prout cognoscitur naturaliter, non cadit sub consideratione theologica.
Nota: eadem res dicitur diversarum scientiarum secundum diversas considerationes, ut ista conclusio ‚terra est sperica’ est mathematica inquantum consideratur mathematice, scilicet sine respectu ad motum. Sed dicitur naturalis inquantum consideratur in ordine ad motum. Et sic diversitas considerationis facit diversitatem obiecti formalis et non diversitas demonstrationis vel notificationis, quia, si ista conclusio ‚tribus habet tres etc.’ supernaturaliter notificaretur eque bene esset mathematica, sicut[7] si demonstratur mathematice et ergo revelatio non facit veritatem theologicam, sed consideratio rei ut est revelata etc.
Nota: quidam dicunt quod Deus est naturaliter cognoscibilis conceptu simplici absoluto sibi proprio. Hoc probant per[8] divisionem huius generis substantia usque ad species specialissimas. Sed dicit Henricus de Hassia quod tali divisione non potest naturaliter deveniri ad differentiam nobis naturaliter notam huius speciei Deus constitutivam, ergo conclusio falsa.
Henricus de Hassia: non valet consequentia ‚non possunt in lumine naturali convinci, ergo nec defendi’, quia qualemcumque argumentationem sive sophisticam sive dyalecticam quam facit aliquis contra veritatem theologicam eandem peritus in lumine naturali potest solvere, et veritatem defendere, licet tamen eam nequiret demonstrative probare.
Item arguitur sic: processus mathematicus demonstrativus procedit in infinitum, ergo potest attingere veritates theologicas et possunt convinci ex naturalibus.
Item: principia naturalia possunt sic adinvicem combinari quod potest convinci veritas theologica quecumque.
Ex hiis concedebatur quod saltem illud non est negandum, quia hoc forte scit aliquis angelus, licet tamen ad hoc ex nobis[9] apparentibus non possimus attingere.
Item: prima veritas ut primum principium ex quo dicitur principium tunc debet principiare ad alias veritates et illo modo principiat quod presupponitur ab aliis principiis et veritatibus, quia nullus potest aliquid probare aliter nisi presupponatur quod altera pars contradictionis sit vera et alia falsa. Et sic alie veritates sunt reducibiles in primum principium complexum.
Utrum scientia theologica in regimine Ecclesie sit precipua.
Nota quod sola theologia et phylosophia fuissent in statu innocentie. De phylosophia patet, quia ex effectibus quos vidissent et rebus naturalibus considerassent causas[10] earum et ergo ille due solum sunt necessarie. Sed scientia iuris et medicina non fuissent, quia non fuissent infirmitates nec contenciones inter homines. Ille ergo sunt invente propter naturam lapsam.
Item: qui iam viveret secundum doctrinam theologicam non indigeret medicina nec forte scientia contenciosa.
Item: constitutiones iuris quas sancti patres et concilia constituunt sunt bona et sancta scientia, sed sophistica et glose fallaces circa eas inventa non sunt pro regimine Ecclesie, nec sunt scientie, ymmo per huiusmodi magis impeditur expeditio causarum et regimen Ecclesie.
Nota: regere est aliquid in suum debitum et ultimum finem deducere. Alio modo, regere est rem in suas proprias operationes et sibi debitas ordinare. Utroque modo Ecclesia regi posset[11] ex sola theologia, licet expeditius adiuncta sibi utriusque iuris scientia.
Item: obiectum in scientia iuris videtur esse iustitia prout est in conversatione hominum inter se.
De materia illius questionis dicetur in principio sequentis.
Utrum scientia theologica sicut precedit alias dignitate sic et tempore.
Nota quod sanctiones et constitutiones iuris boni et utilis multum sunt pro regimine Ecclesie. Sed studium circa huiusmodi et tot inventiones glossarum videtur impedimentum in multis causis et casibus que multo celerius expedirentur sine illis.
Circa questionem est illa difficultas: an Adam prius fuerit theologus [f. 30r]