[f. 29r]
Reverendus Henricus de Hassia.: hec coniunctiva non videtur includere repugnantiam: ‘A est creatura et est infinita simpliciter,’ ergo non videtur negandum quod Deus possit facere infinitum kategorematice. Sed alii dicunt quod hoc sit impossibile.
Item, hoc argumentum nihil valet: in qualibet parte proportionali hore Deus creat unam creaturam, et in secunda parte proportionali in duplo perfectiorem, et sic consequenter, ergo est dare ultimam seu supremam speciem creabilem, quia sicud nulla est ultima pars proportionalis, sic nulla est ultima creatura.
Item, aliqui dicunt quod inter quaslibet 2 species infinite possunt esse medie, et hoc intelligitur de speciebus que sunt ‘hoc aliquid in actu’, quia inter compositum et suam formam substantialem que diferrunt specifice non est dare mediam, quia sunt eiusdem perfectionis essentialis. Sed Henricus de Hassia dicit quod non oportet, quia possunt esse diverse species que sunt ‘hoc aliquid in actu’ omnino equales essentialiter perfectionaliter.
Item, nota quod Deus cuiuslibet speciei producibilis productivus est ad extra, quia quamlibet continet in se eminenter, virtualiter, et potenter. Et ex hoc sequitur quod quelibet species vel creatura aliam continens eminenter seu virtualiter absoluta productivitate potest eam producere seu de potentia absoluta, licet non de ordinata, quia Deus non decrevit concurrere cum ea ad producendum ipsam. Non tamen potest producere superiorem, quia illam in se non continet et nihil dat quod non habet, et sic angelus posset producere homo, homo asinum etc.
Henricus de Hassia distinguit duplicem beatitudinem, essentialem et accidentalem, et similiter duplicem dampnationem, essentialem et accidentalem[2]. Beatitudo essentialis est visio Dei et fruitio eius beatifica. Beatitudo accidentalis consistit in dotibus corporis et anime, in corona virginitatis, martirii, doctorum et in cognitionibus creaturarum, ita quod omnia cetera bona preter[3] visionem Dei et fruitionem ad beatitudinem pertinent accidentalem. Proportionaliter, dampnatio essentialis est carentia divine visionis et beatifice fruitionis, et ista esset equalis omnibus dampnatis, ymmo et parvulis in solo originali decedentibus. Sed omnia cetera mala, ut pene sensus, tristitie, dolores, vermis et similia ad dampnationem pertinent accidentalem[4].
Adhuc tamen nota quod secundum magistrum Henricum de Oyta, beatitudo essentialis et accidentalis aliter solent distingui, et similiter dampnationes, ita quod per beatitudinem essentialem intelliguntur omnia bona que beato tribuuntur pro suis propriis meritis, et accidentalis que sibi attribuuntur pro meritis aliorum vel aliunde, ut est gaudium quod eis additur pro conversione beatorum, iuxta illud: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente, etiam si amicus unius beati ascendente in celum, de hoc etiam habet ipse speciale gaudium plus quam ceteri beati. Esset etiam si per doctrinam vel exempla que hic reliquit aliqui convertuntur et meliorantur, de hoc habet speciale gaudium, et cum hoc aliud bonum, scilicet famam in mundo. Que quidem fama etiam ad beatitudinem accidentalem pertinet, et sic de multis aliis.
Proportionaliter, dampnatio essentialis consistit in omnibus malis que sibi adduntur ex meritis propriis precise quibus, scilicet mala meruit. Sed cetera mala que ei accidunt et ex meritis malis aliorum vel aliunde de per accidens ad dampnationem accidentalem pertinent. Verbi gratia, sicut gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente, sic pena additur omnibus dampnatis, cum unus adducitur de novo ad infernum. Verum quod durum esset dicere quod pena adderetur dampnatis ex hoc quod hic boni pervertuntur, nisi ipsi dampnati specialiter agerent ad subversionem unius[5] viatoris. Deus enim non esset ita pronus ad puniendum sicut ad premiandum, iuxta hoc. Patet quod beatitudo essentialis secundo modo est superius ad li beatitudo essentialis[6] primo modo, et dampnatio essentialis secundo modo superius ad dampnationem essentialem primo modo. Patet satis ex terminis. Ex quo sequitur quod econverso beatitudo accidentalis secundo modo est inferior ad accidentalem[7] primo modo, et sic de dampnatione. Patet faciliter intuenti.
Et isto habito posset responderi et sit prima propositio: quod beatitudo essentialis primo modo ista augetur in beatis saltem in multis et forte in omnibus ante iudicium, sed non postea. Cuius ratio est quia angeli illuminant sese notificando sibi multa, etiam que ad misterium Trinitatis pertinent, ut tenet Magister secundo, distinctione 11, et per consequens visio augetur, igitur et fruitio. Ultima consequentia tenet, quia dicit Gregorius: “In illa celesti civitate quantum unusquisque cognoscit, tantum diligit,” ex quo videtur quod fruitio sit proportionalis visioni.
Item, angeli ex ministerio eorum ad homines merentur continue plus et plus, saltem ante iudicium, igitur visio et fruitio ipsis augentur etc. Ex illo sequitur quod proficiunt in beatitudine essentiali secundo modo. Patet per premissa, quia omnis beatitudo essentialis primo modo est essentialis secundo modo.
Alia propositio, scilicet secunda: beati proficiunt in beatitudine accidentali secundo modo. Pater per Evangelii: gaudium est angelis Dei etc, et per alia ibidem adducta in secunda distinctione.
Corollarium quod beati proficiunt in beatitudine accidentali primo modo. Probatur, quia beatitudo accidentalis secundo modo est inferior ad accidentalem primo modo.
Tertia propositio: dampnatio essentialis dampnatorum non augetur, sive capiatur primo modo sive secundo modo. Quod non primo modo, quia uno tempore dampnati non plus privantur fruitione beatifica quam alio, ymmo semper sunt eque privati etc. Quod non secundo modo, quia volunt doctores, videlicet Prepositinus et alii quod quidquid debetur dampnatis pro suis meritis malis hoc semper datur eis in inferno, non plus uno tempore quam alio. Verbi gratia, Arrius equaliter patitur pro suis meritis precise sive homines peiorentur per doctrinam suam sive non, quia quantum in eo fuit, tunc ipse peioravit omnes homines, sive ipsi peccent sive non. Et ergo pro illo punitur qualitercumque etiam homines faciant, quia Deus respicit voluntatem non factam.
Sic etiam dicunt doctores quod beati quoad beatitudinem essentialesm secundo modo non proficiunt nec deficiunt, quia Deus respicit voluntatem non factam, loquendo de beatitudine que eis debetur pro bonis preteritis. Verum, si de facto merentur de novo sicut supra dictum est, tunc beatitudo essentialis secundo modo augetur. Sic etiam intelligo illud de dampnatione, ita quod dampnatio habita pro preteritis non augetur. Si vero[8] dyaboli et alii dampnati actualiter peccant seducendo viatores et plasphemiando, tunc dampnatio essentialis secundo modo augetur, quia ipsi adhuc sunt in statu merendi malum etc.
Quarta propositio: nec beatitudo essentialis nec dampnatio essentialis secundo modo augebitur post iudicium. Probatur, quia licet ille benefacient post iudicium, et illi male, tamen post iudicium non erit status meriti nec demeriti, sicut modo est, igitur propter bona vel mala ipsorum opera, nec isti premiabuntur, nec isti punientur amplius quam prius.
Quinta propositio: beatitudo accidentalis secundo modo augebitur ante iudicium et etiam post, licet etiam beati nihil amplius merentur. Quod ante iudicium, patet per fundamentum secunde propositionis. Sed quod post, probatur, quia novas cognitiones veritatum habebunt[9], [f. 29v]