F. 28V
Anonymus
(Edidit Andrei Marinca)

[f. 28v] gignitur, Spiritus Sanctus qui procedit”, et subditur tamquam[1]* motivum, “ut distinctiones sint inter personas et unitas in natura”. Secunda pars patet, quia per easdem proprietates distinguuntur ab essentia, quia verificantur de personis et negantur de essentia, non tamen verificatur negativa per se de essentia, nec econverso. Sed tertiam partem probat Magister distinctione 33 primi, per auctoritatem Ieronimi dicentis in Expositione fidei: “tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas confitemur”, et subdit Magister: “ecce aperte dicit personas proprietatibus distingui et proprietates esse personas”.

Corollarium primum: sicut distinctio personarum summe unitati ac simplicitati essentie non derogat, sic fecunditas generativa Patris et vis spirativa Patris et Filii, et Spiritum Sanctum non producere ad intra, eorum maiestati et omnipotentie equalitati non repungnat. Prima pars patet per Augustinum 6 De Trinitate: “Deus vere et summe simplex est”, et per determinationem Ecclesie loco prius allegato, ubi dicitur: “Pater et Filius et Spiritus Sanctus tres quidem persone, sed una essentia, substantia seu natura omnino simplex”, et in capitulo ‘Dampnamus’: “nos”, inquit Papa, “sacro approbante Concilio, credimus et confitemur cum Petro, usque ibi, ac sigillatim quelibet earum, et ideo in Deo solum est Trinitas, et non quaternitas”. Secunda pars patet per illud Athanasii: “et in hac Trinitate” etc., et per capitulum ‘Firmiter’, ubi dicitur quod: “sint consubstantiales, coequales, coomnipotentes[2] et coeterni”.

Secundum: posita ydea communi in entibus, ut ascribitur Platoni, non esset in tali essentie et suppositorum habitudo similis Trinitati increate. Patet, quia suppositata ydee magis different quam suppositata divina, quia different numero essentialiter, cum essent individua et ydea species. Ex quo patet, quia[3] talis natura communis etiam rationalis non esset perfecta manuductiva similitudo increate Trinitatis, eo quod maior esset distinctio suorum suppositorum quam in divinis.

Tertium: persone divine non distinguuntur proprietatibus tamquam eis intrinsecis relationibus, aut extrinsece adiacentibus, aut ab eis ex natura rei differentibus, aut tamquam complexe significantibus patet, quia semper essent distincte a personis.

Tertia conclusio[4]: licet naturam creatam limitante tribus suppositis subsistere sit simpliciter impossibile, aliquam tamen creaturam trine suppositatam ad maiorem vel minorem pluralitatem suppositorum indifferentem posse esse, non videtur rationibus vel Scripturis ad contradictionem deducibile. Prima pars probatur, quia si A rationalis creatura subsisteret suppositis B, C, D aliqua persona divina posset illam in unitatem suppositi assumere, et sic solum unico supposito subsisteret etiam non videtur repungnatia quin per Dei omnipotentiam posset communicari pluribus, sicut tribus. Secunda pars patet per rationem ante oppositum.

Propositio prima[5]: etsi nobis apparenter non implicet creaturam trine suppositatam ad maiorem vel minorem suppositorum pluralitatem indifferentem posse esse creaturam, tamen per modum filiative generationis aut spirative productionis esse communicabilem tribus personis potius videtur negandum katholice. Prima pars sequitur ex secunda parte conclusionis. Secunda probatur, quia cum filiative generationis aut spirative productionis modus quo producens plenissime et immense suam essentiam communicat producto, sit tam in genere entium quam in specie actuum dignissimus, ut patet circa primam conclusionem. Verisimile videtur quod sit soli Deo proprius, nec alteri sine efficaci ratione ascribendus.

Secunda propositio[6]: A enunciabile humana consideratione repungnantiam non includere, non sufficit ad ipsum irreprehensibiliter asserere. Patet ex precedenti et presertim, cum multa sint enunciabilia humanitus ad contradictionem non deducibilia, que tamen sunt simpliciter impossibilia et Deum non esse trinum et unum, Spiritum Sanctum procedere a solo Patre etc.

Tertia propositio[7]: esse suppositatum trine cautius ponitur propria proprietas essentie divine, sic quod ab una persona alia filiative generetur et tertia a generante et genita per modum amoris utriusque spiretur. Patet ex dictis. Ad rationem ante oppositum patet ex secunda propositione tertie conclusionis. Auctoritas post oppositum est pro propositione collaterali eiusdem.

Vel possunt sic poni, propositio prima esset talis: etsi creaturam rationalem per modum filiative generationis aut spirative productionis esse communicabilem tribus personis sit absque contradictione sustinibile cautius, tamen videtur nec hoc nec oppositum asserere, sed neutraliter utramque parte pie dubitare. Prima pars patet ex conclusione. Secunda probatur, quia nulla pars contradictionis est evidenter convincibilis licet utraque habeat verisimiles persuasiones, et cum non solum reprehensibile sit abnegare que potest. Verum etiam ei attribuere que non potest, cautius videtur utramque partem neutraliter dubitare precipue cum dicat Magister distinctione 2 primi, quod in hac materia Trinitatis: “cum modestia et timore agendum sit”, et distinctione 33: “immensum est quod exigitur et similiter periculosum nimis est de rebus tantis ac tam[8] reconditis aliquid ultra prescriptum celeste preferre”, et sequitur “non ergo, non aliquid addendum est, sed modus constituendus est audacie”.

Secunda propositio: etsi esse limitante suppositatum trine sit propria proprietas essentie divine, creaturam tamen subsistere propria suppositalitate tribus suppositis limitante non apparet repungnatiam implicare. Prima pars patet ex prima parte conclusionis et secunda ex secunda.

Tertia propositio, secundum primum modum trine suppositatis, questio est vera, sed iuxta secundum cautius dubitanda. Patet ex dictis.


Circa secundum librum Sententiarum Utrum Deus possit se tante communicare ad extra quante ad intra et utrum persone differant specifice.


Nota: quamlibet denominationem perfectionis simpliciter potest Deus communicare creature, nulli tamen omnem vel omnes, quia hoc poneret eam extra limites creature. Vel conceditur quod uni omnem, nulli tamen immense seu independenter, quia hoc esset eam ponere extra limites creature, et ly ‘dependenter’, ‘independenter’, ‘immense’ etc. non dicit perfectionem simpliciter, sed modum habendi perfectiones. Et sic habere esse a se vel ab alio, quia alias Pater haberet aliquam perfectionem simpliciter quam non haberet Filius, eo quod Pater habet esse a se et Filius a Patre.

Nota: stat duas species essentialiter esse eque perfectas, quia non est de ratione specifice esse esse perfectius vel minus perfectum.

Item, dicunt quidam quod stat aliqua differre specifice et essentialiter esse eque perfecta, sicut sunt tria supposita in divinis essentialiter eque perfecta, que tamen distinguuntur plus quam numero.

Item, essentia divina et Pater et Filius distinguitur formaliter.

Nota: secundum Augustinum, maior perfectio in esse specifico capitur a perfectiori ratione ydeali in menta divina, ita quod illud quod perfectiorem rationem ydealem participat cum Deo dicitur perfectioris speciei. Et sic homo dicitur perfectioris speciei quam asinus, quia participat perfectionem[9] essentialem, scilicet intelligere etc., quid non asinus.

Nota: aliqui dicunt quod distinctio divinarum personarum sit maxima, aliqui quod sit minima. Item, aliqui concesserunt quod essent divina generat, sed non per se primo. [f. 29r]