[f. 24v] Corollarium primum: nec ex distinctione formali nec pluralitate partiali in divina essenati resultat aliqua res composita.
Secundum: licet omnis composito sit differenatum rerum unio non tamen universaliter econverso.
Tertium: pluralis et substantia est simplicis cum patuitur.
Tertia conclusio: essentia divina non dicitur realiter a persona.
Corollarium primum: tres res distincte realiter sunt unum simplicium essentialiter.
Secundum: non omnis directa realiter est Deo essentialiter.
Tertium: existit proponitur est falsa.
Conclusio prima: voluntas humana cum Dei communi influentia in suis actibus elicitis est contradictorie libera.
Corollarium primum: quocumque stante iudicio rationis seu habitu aut motu passionis, voluntas humana est illibertabilis.
Secundum: voluntas humana sine gratumfaciente gratia potest Deum diligere super omnia.
Tertium: questionis[2] pars prima, sicut proponitur, est vera[3].
Secunda conclusio: voluntas humana mortalis peccati conscia, non quolibet actu suo libero nova inficitur mortalis peccati macula.
Corollarium primum: qui in mortali peccato horas canonicas legit, non ex hoc novum peccatum mortale committit.
Secundum: quotiens talis motus inordinatos non refrenat, totiens novo peccato omissionis peccat.
Tertium: questionis pars secunda, ut sonat, non est vera.
Tertia conclusio: nulli actus hominis exteriores aliquid malitie vel bonitatis mortalis addunt super suos interiores.
Corollarium primum: quantum quis imperative ab intra afficitur tantum precise per eum ab extra delinquitur.
Secundum: non semper sequitur hoc ‘peccatum gravius per leges punitur, igitur gravius committitur’.
Tertium: modus intensio et extensio actus culpa aggravant animi motus.
Utrum peccati mortalis a veniali possit in qualibet specie differentia sciri.
Conclusio prima: licet penes discessum a lege eterna possit considerari cuiuslibet peccati latitudo, certam tamen gravitatem singulorum peccatorum penitens non tenetur scire evidenter.
Corollarium primum: discedere a lege eterna seu peccare est committere vel obmittere difformiter recte rationis dictamini vel divine legi quibus voluntas humana viatrix habet regulari.
Secundum: contingit venialiter peccare seu discedere a lege eterna seu etiam mortaliter.
Tertium: non quod quanto quis remotior sit simpliciter a lege[4] eterna quod tanto peiori specie peccati reus sit.
Secunda conclusio: sicut non omne scienter discedere a lege eterna est peccare mortaliter, sic non est possibile peccatum veniale fieri mortale[5] essentialiter.
Corollarium primum: peccare venialiter est mentem aliqualiter agere seu obmittere voluntarie difformiter recte rationi vel legi eterne ad qualiter agere vel obmittere precise mens previvificata[6] Deo non moritur.
Secundum: peccare mortaliter est mentem voluntarie agere[7] vel obmittere difformiter recte rationi vel legi eterne ad qualiter agere vel obmittere mens previvificata[8] Deo moritur, vel, si fuerit vivificata[9], moreretur.
Conclusio tertia: quamvis peccatum veniale differat a mortali, precisam tamen differentiam istorum in quolibet actu scire evidenter est difficile sine revelatione speciali.
Corollarium primum: in omni actuali mortali clauditur mentem averti a Deo.
Secundum: hec consequentia est bona ‘hec mens vult mortaliter peccare, igitur eo ipso mortaliter peccat’, et hec non est bona ‘hec mens vult solum venialiter peccare sic inteligendo quod suum operari sit precise veniale, ergo precise venialiter peccat’.
[24v] Nota de obiecto beatitudinis
Nota quod in Patre est omnis fecunditatis beatifice fontalis affluentia. Quod patet, nam obiectum beatifice fruitionis est essentia divina ut existit in tribus personis, que solum est in Patre sub ratione plene fecunditatis, quia potest eam communicare aliis personis sub omni modo quo communicabilis est, Filio quidem per modum intellectus, Spiritui Sancto per modum voluntatis. In Filio autem solum est essentia sub fecunditate spirativa inquantum una cum Patre spirat Spiritum Sanctum per modum amoris subsistentis. In Spiritu autem[10] non est essentia divina sub aliqua ratione fecunditatis intensive, cum nullius persone sit productivus, sed solum sub ratione fecunditatis extensive inquantum per unitatem essentie divine est unum principium productivum creaturarum cum Patre et Filio.
Sed[11] circa hoc incidit triplex dubitatio. Prima est: cum in solo Patre ex se sit perfecta fecunditas nature divine, quare ergo non potest solus producere Spiritum Sanctum?
Respondetur quod oportet dicere quod solus Pater ex se habet plenam fecunditatem nature divine et hoc contingit ex primitate sue persone, quia non est ab alio, sed alie persone sunt ab ipso. Et propter hoc largitur Filio per eternam generationem omnem perfectionis plenitudinem conferendo sibi essentiam divinam in omni fecunditate et perfectionis plenitudine qua ipsam possidet. Sed licet Pater omnem fecunditatem habeat ex se ipso et nichil recipiat a Filio, non tamen potest solus spirare Spiritum Sanctum sine Filio, cuius ratio est quia virtutem spirativam non habet ex se cum illa habitudine qua possidet in actum spirationis. Quod patet per hoc quod voluntas divina est principium spirativum, non ut in se et absolute considerata, sed ut concors duorum. Et quia non est in solo Patre ut concors, sed in Patre et Filio, ideo solus Pater non potest spirare Spiritum Sanctum sine Filio, nec econverso, licet virtutem spirativam plenam et perfectam habeat a se ipso.
Secunda questio[12]: utrum in Patre solo sit plena sufficientia sine Filio et Spiritu Sancto. Propter hoc quod Philippus dixit: “ostende nobis Patrem et sufficit nobis”, respondeo quod, licet in Patre solo sit natura divina secundum omnem perfectionis plenitudinem, non tamen in solo[13] Patre est plena sufficientia ad desiderium anime quietandum sine Filio et Spiritu Sancto.
Ratio quia desiderium anime[14] ex hoc proprie quietatur quod divinam essentiam nude contemplatur prout in se ipsa naturaliter existit et quia fecunditas nature divine non tota exhauritur prout existit in solo Patre, sed necessario concernit existentiam trium personarum naturam divinam tripharie possidentium, quia Pater eam possidet inascibiliter, Filius nascibiliter, Spiritus Sanctus processibiliter, ideo natura divina prout existit in tribus personis et non in Patre solo habet humanum desiderium quietare.
Tertia[15] questio est utrum beatis in patria sufficiat ad perfectam quietationem desiderii quod Deum videant absque eo quod ipso fruantur.
Respondeo quod sola visio Dei non sufficit ad quietandum desiderium absque fruitione.
Ratio quia sufficientia sumitur ex quietatione desiderii, sed cor amorosum videndo summum bonum et summum diligibile nullatenus quietaretur, ymmo magis inquietaretur nisi amaret ipsum, quare etc[16]. Et ideo dicit Augustinus capitulo primo[17] Confessionum: “inquietum est cor meum, Domine, donec requiescat in te, tuam scilicet veritatem limpide contemplando et tuam bonitatem suavissime degustando”. Illud tamen quod in questione supponitur est penitus impossibile, scilicet quod Deus ostendat se intellectui ut nude cognoscatur et non fruatur. Hoc enim repugnat rationi primi veri et summi boni quod videatur et non diligatur, hoc etiam repugnat naturali connexione istarum potentiarum, quia impossibile est quod summum bonum apprehensum non moveat voluntatem, cum sit eius proprium obiectum[18]. [f. 25r]