[f. 23v] facilius teneri sicut difficilius etc.
Item videtur quod potentia spirativa non est tante potens in Spiritu Sancto sicut in Patre et Filio, et sic arguitur de generativa in Filio et Spiritu Sancto, quia Spiritus Sanctus non potest per eam spirare, ergo utique non est tante in eo potens et sic est eligibilius et perfectiori modo est in Patre et Filio quam Spiritu Sancto. Recte sicut, si solus Pater esset ad extra creativus, tunc licet potentia creativa esset in Filio et Spiritu Sancto, non tamen posset Filius creare etc. Et ergo cum creare sit predicatum perfectionis simpliciter esset Pater perfectior quam Filius etc. Et sic in proposito. Responditur quod creare non dicit denominationem perfectionis simpliciter, aliter Deus esset nunc perfectius quam fuerit ante factionem[1] mundi. Sed esse creativum est perfectionis simpliciter et convenit cuilibet persone in divinis et essentie. Si tamen solum Patri conveniret, ut ymaginatur argumentum, non esset perfectioris simpliciter, sicut nec generare vel spirare. Propter hoc quod non quodlibet cui competit perfectius est per esse tale quolibet quod non est tale cum Filio non competat generare, et tamen est eque perfectus cum Patre. Sed talia que uni persone vel duobus conveniunt sic quod non omnibus dant[2] modum perfectionis et ergo concludit forte argumentum quod Pater perfectiori modo habet potentiam generativam quam Filius, et sic de Spiritu Sancto.
Item dubitatur quare Spiritus Sanctus non possit unum alium spirare ex quo habet vim spirativam. Non enim videtur esse ex parte impotentie sue, alias impotentior esset Filio et Patre; nec ex parte[3] alterius.
Responditur quod non est ex parte impotentie sue, sed est ex parte improducibilitatis plurium adintra, quia non possunt plures res produci ad intra, illa enim essentia divina est sic limitata ad tres personas etc. Vel dicitur quod sicut Pater non generat ex quo quia essentia divina, alias Filius et Spiritus Sanctus etiam generarent, cum sint eadem essentia. Sed convenit Patri generare ratione sue personalis proprietatis. Talis enim est conditio persone Patris quod habet suum esse a se et cetere persone ab eo. Sic etiam est de ratione et conditione personalis proprietatis Spiritus Sancti quod suum esse habet ab aliis et nulla res alia in divinis habet esse ab eo, ita quod talia conveniunt personis non[4] quia essentia vel[5] precise ratione essentie, sed personalium proprietatum per quas etiam sumitur distinctio earum.
Sed dices: ex quo Pater generat Filium et cum eo adhuc spirat Spiritum Sanctum? Quare non potest sic e converso Pater cum Spiritu Sancto etiam spirare Filium, ut scilicet Filius esset a Patre per generationem et ab ambobus per spirationem?
Diceretur ut prius quod illa essent ex conditionibus personalibus, sicut dicimus quod pirus[6] fert pira et non poma. Vel dicitur quod ex eo quia Filius dat Spiritui Sancto esse. Si ergo e converso Spiritus Sanctus spiraret Filium vel qualitercumque produceret daret Filio econverso esse, et sic reciperet ab eo esse et daret sibi esse, quod non est possibile: sicut non est possibile quod[7] aliquid generet se ut sit, sic nec est possibile quod producat suum principium productivum. Item ex quo Pater generando Filium cui dat per generationem suam propriam essentiam ipse explet totam perfectionem generationis, ut superius ponitur. Dicimus Filium non generare etc., tum quia Pater etiam sic Spiritum Sanctum spirando explet totam perfectionem totius speciei spirationis, tum apparet etiam quod frustra ponamus Filium spirare. Forte bene probat quod Filius frustra spiraret unum alium Spiritum Sanctum, sed non frustra eumdem quem Pater et eodem modo precise.
Oppositum: quelibet ipsarum est Spiritus Sanctus, sed idem non differt a se ipso.
Conclusio prima: respectus non addit rem aliquam extra animam super res abstractas, quia ad talem respectum sufficiunt res abstracte cum conceptu in anima.
Conclusio responsalis: missio Spiritus Sancti temporalis et eius missio eterna sive processio non differunt. Patet, quia quelibet est Spiritus Sancti, igitur.
Corollarium primum: spiratio passiva et processio temporalis Spiritus Sancti sunt idem in re.
Secundum: processio Spiritus Sancti temporalis non est res temporalis capiendo rem proprie pro re extra animam.
Tertia conclusio: Spiritu Sancto alicui creature dato semper cu eo dona gratie gratum facientis condonantur. Patet, quia processio temporalis fit ad sanctificandum animam. Hec autem non fit sine donis gratuitis, scilicet habitu iustitie, caritate et sic de aliis.
Corrolarium primum: in columba super Christum visa et in li<n>guis igneis non fuit Spiritus Sanctus. Patet, quia ille creature capaces non sunt sanctificationis.
Secundum: licet cum Spiritu Sancto semper dona gratie gratis facientis dentur, non tamen cum quolibet dono gratie gratis date datur Spiritus Sanctus. Patet secunda pars cum talia aliquando dentur malis.
Magister Nicolaus Dinkelspuel
Utrum Spiritus Sanctus mittatur ad creaturas rationales et irrationales.
Quod sic, quia missio fit ad sanctificandum creaturas; sed tam rationales quam irrationales sanctificantur ut templum altare, etc.
In oppositum arguitur: missio fit solum in donis gratum facientibus, igitur fit solum ad illas creaturas quibus possunt illa dona conferri, etc.
Conclusio prima: licet quelibet divinarum personarum uniatur anime sanctificative, non tamen est concedendum quamlibet ipsarum ad creaturam mitti vel temporaliter procedere.
Prima pars patet Ioh. 14: Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.
Secunda probatur, quia missio vel processio temporalis importat duo. Primum est originatio vel exitus persone a persona. Secundum est respectus ad creaturam per modum novum existendi ibi vel causandi effectum in creatura. Sed non quodlibet illorum convenit cuilibet persone divine, quia primum non convenit Patri.
Idem patet per beatum Augustinum 2 De Trinitate, c. XI ubi dicit: Pater nullibi legitur missus, quia non habet de quo sit vel unde mittatur.
Corollarium primum: licet inter divinas personas solum Filius et Spiritus Sanctus mittantur, omnes tamen ipsi creature temporaliter dantur. Prima pars patet ex secunda parte conclusionis et eius probatione. Secunda pars probatur, quia datio differt a missione in hoc quod primum predictorum non connotat, sed secundum, et illud convenit Patri etiam.
Secundum: licet missiones Filii et Spiritus Sancti sint abinvicem realiter distincte, numquam tamen sunt abinvicem actualiter separate. Prima pars patet, quia missio duo includit. Primum est exitus persone a persona. Secundum est effectus in creatura. Et quantum ad utrumque, missio Filii differt a missione Spiritus Sancti, quia generatio qua Filius eternaliter procedit a Patre est alia a processione Spiritus Sancti ab utroque. Similiter donum sapientie secundum quod attenditur missio Filii quod perficit intellectum est aliud a caritate vel amore secundum quem perficitur voluntas etc. Secunda pars probatur, quia amor presupponit notitiam et perfectus amor perfectam notitiam, et perfectam notitiam sequitur perfectus amor; igitur illa dona numquam separantur, et secundum unum mittitur Filius et secundum aliud Spiritus Sanctus, igitur.
Secunda conclusio. Missio Spiritus Sancti fit ad creaturas rationales, non tamen fit ad omnes. Prima pars patet per Magistrum, libro I, distinctione 17 ubi dicit: tunc Spiritus Sanctus mitti dicitur cum in nobis ita est ut faciat nos diligere Deum et proximum, per quod manemus in Deo, et Deus in nobis. Ad idem etiam allegat beatus Augustinus 15 De Trinitate. Secunda patet, quia non ad malos homines neque ad dampnatos.
Corollarium primum: licet Spiritus Sanctus secundum suam substantiam uniatur anime sanctificative, videtur tamen quod non illabatur sic anime de novo cum quolibet suo dono gratum faciente. Prima pars est communiter concessa. Secunda probatur, quia apparet quod sufficiat illapsus eius secundum essentiam in principio sanctificationis sine novo illapsu in augmento gratie vel collatione alterius doni.
Secundum: accidit missioni Spiritus Sancti saltem secundum sua dona personam ad quam fit missio revocare a terrenis[10] ad eterna. Patet, quia aliquando ita fit secundum exigentiam status persone ad quam fit missio, igitur.
Tertia conclusio: nulla missio Spiritus Sancti fit ad creaturas irrationales vel alias quascumque Dei non capaces. Probatur: tantum ad illam creaturam fit missio Spiritus Sancti que est susceptibilis effectus missionis; sed nulla creatura non capax Dei est susceptibilis effectus missionis; igitur. Maior nota, quia missio non fit frustra. Minor patet, quia effectus missionis est sanctificatio illius ad quem fit missio ; sed talis sanctificationis non est capax aliqua creatura nisi rationalis, igitur.
Corollarium primum: licet eadem res sit Spiritus Sancti missio visibilis et invisibilis, ipsarum tamen est alius et alius finis. Prima pars patet, quia quoad personam [f. 24r]