F. 22V
ANONYMUS
(Edidit Mihai Maga)

[f. 22v] licet non secundum numerum, cum igitur isti modi generandi sint inperfecti, generans potest pluries generare et genitum potest etiam generare. Sed tertius est modus generandi perfectius qui explet omnem perfectionem et totalem totius speciei generationis, scilicet quo generans genito dat suam propriam essentiam secundum numerum, cum igitur sic generans explet totam perfectionem generationis et modi generandi frustra Filius generaret vel Pater alium Filium, et sic dicatur de secunda productione, scilicet Spiritus Sancti a Patre et Filio, et cum in divinis sint solum due productiones, erunt sic solum tres persone quare etc.

Item, alia causa, quia si Filius alium Filium generaret et ille iterum alium pari ratione, tunc essent infiniti Filii divini et Spiritus Sancti, et sic infinite persone quod videtur absurdum esse.


Utrum in qualibet re create entitatis reperiatur vestigium benedicte Trinitatis.
Quod non, quia in aliquibus reperitur ymago, igitur non vestigium. Tenet consequentia, cum distinguantur. Antecedens patet, quia in homine, unde Gen.: faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram.

In oppositum arguitur per Magistrum et per Augustinum Super Genesim ubi dicit quod: “omnis creatura gerit vestigium sui Creatoris”.

Conclusio prima: licet natura angelica sit in essentialibus perfectior humana non tamen quantum ad essentiam trine potentiatam, plus in angelo quam in homine relucet Dei ymago.

Corollarium primum: trium benedictarum personarum est una ymago et similitudo. Patet, fecerunt eas ad ymaginem et similitudinem suam.

Secundum: etsi secundum predictas potentias in nulla creatura intellectuali abdicari possit ipsa creatura manente hec ymago, ipsa tamen in natura humana abdicari potest et colligi. Patet, quia propter peccatum primi parentis memoria est obliviosa, intellectus ebes et voluntas inordinate concupiscens.

Tertium: negantes in homine memoriam intellectualem et species intellectuales recedunt a via veritatis, alias enim non esset ymago.

Quartum: errant confingentes Deum non libere ad extra agere cum homo sua ymago sic agat.

Secunda conclusio: licet in bruto sint tres potentie, potentiis hominis suo modo proportionales, nullum tamen irrationale est tali karactere Dei insignitum. Prima nota. Secunda probatur per Augustinum De civitate Dei: “mens nostra est ymago Dei eo quo est eius capax, et hoc repungnat brutis”.

Corollarium primum: licet ad hoc[1] quod in creatura sit ymago Dei requiritur quod sit eius capax, hoc tamen non sufficit absolute. Secunda pars patet, quia alias in homine essent tres ymagines cum quelibet potentiarum sit eius capax.

Secundum: esto quod Deus produceret creaturam intellectivam non volitivam, ipsa non esset ymago hoc.

Tertium: creata per absolutam potentiam Dei natura rationali que esset tres res et quelibet earum, illa esset plenarie ad ymaginem factam benedicte Trinitatis.

Tertia conclusio: licet in qualibet creatura discernatur vestigium sui Creatoris, non tamen quelibet rationalis creatura ipsum per vestigium cognoscit. Prima pars patet per Augustinum Super Genesim ubi dicit quod: “omnis creatura gerit vestigium sui Creatoris”. Secunda probatur qui vident ipsum facie ad faciem.

Corollarium primum: licet in omnibus creaturis rationalibus stent simul vestigium et ymago benedicte Trinitatis, non tamen purus viator hanc videt de communi lege facie ad faciem, sed per speculum et <in> enigmate, patet per Apostolum.

Secundum: Dominus Deus est causa omnis creature secundum triplex genus cause. Patet, quia efficiens per potentiam, exemplaris per sapientiam, finalis per bonitatem.

Tertium: divina bonitas de regione nichileitatis ordinatissime reduxit in esse omnia citra ipsum. Patet, quia in numero, pondere et mensura, etiam in modo, specie et ordine omnia fecit.

Contra primam conclusionem: in angelis non, sed solum in hominibus relucet ymago benedicte Trinitatis, igitur. Antecedens probatur, quia si sic, tunc Scriptura Sacra debuisset, etiam illud expressisse, sicut exprimit de hominibus Gen.: fecit Deus hominem ad ymaginem et similitudinem suam.

Respondeo quod ideo non memoratur Scriptura de angelis, sed singulariter de hominibus, ut scilicet homo ex illo beneficio creatoris tam benigno quo voluit eum ad suam ymaginem facere, homo plus alliceretur ad gratiarum actiones suo Creatori reddendum. Et etiam, quia homines ab initio semper valde fuerunt proni ad ydolatriam, et etiam Iudei non obstante lege, ut patet per decursum Biblie ne igitur ex notitia istius quod super eos esset aliquod perfectius factum ad Dei similitudinem forte traherentur ad adorandum illud, et sic caperent ex illo occasionem ydolatriandi, expediebat eis non facere mentionem[2] de creatione angelorum perfectiori ad Dei similitudinem et ymaginem.

Item, non est de ratione ymaginis, ut sit capax illius cuius est ymago, igitur. Patet, quia ymago regis est perfectius eius ymago quam mens creata sit ymago Trinitatis, cum expressius representet per lineamenta, et tamen illa sculptura non est capax regis per cognitionem.

Respondeo quod non est de ratione ymaginis, ut argumentum satis probat quod ipsa sit capax istius cuius est ymago, sed realiter ad certam speciem ymaginis[3], ut scilicet ad illam secundum quam homo est ymago secundum predictas potentias. Unde, sicut ymago que cum lineamentis regis representaret etiam regem secundum venustatem et vivacitatem coloris vestium et faciei regis, illa utique perfectior esset regis ymago quam illa que tantum representaret regem secundum lineamenta et non secundum colores. Sic in proposito ex quo mens rationalis representat Trinitatem sanctam secundum tres potentias, et cum hoc secundum cognitionem, scilicet quod ipsa est capax Dei secundum cognitionem et amorem, sicut et Deus sui ipsius est capax licet per propriam essentiam utique similior est sibi quam potentia que solum esset ymago eius secundum potentias sine capacitate, et illud voluit Augustinus et alii.

Ex dictis potest concedi quod in brutis, etiam inveniatur aliquo modo ymago illius superbenedicte Trinitatis, cum ibi etiam inveniantur tres potentie anime, scilicet memoria sensitiva et aliter appetitiva secundum similes et proportionales originationes abinvicem, sicut in mente rationali, non tamen sic perfecte, sicut in homine vel angelo cum non sit vis sensitiva reflexibilis super se, quoad intellectivam cognitionem, sicut intellectiva. Vel etiam ex eo quod, si Deus animam causis separaret a materia et eam in aere collocaret dimissam suis naturalibus, ipsa secundum naturam illarum potentiarum posset se actuare, quemadmodum cum anima rationalis adhuc habet suum modum memorandi, intelligendi et amandi, et sic habet distincte plure et perfecte illas potentias in sua natura, qualiter non est de anima sensitiva.

Item, non est similis modus originationis in istis potentiis et suis actibus qualis est in personis divinis, igitur. Antecedens probatur, quia Pater a nullo procedit, sed est omnino primum et originale principium in divinis a quo originatur Filius per generationem et Spiritus Sanctus procedit ab utroque, modo in istis potentiis et actibus non est sic, sed intellectus est primum principium actuationis aliarum potentiarum. Impossibile est, enim per naturam memoriam recipere species, nisi intellectus fuerit prius in actu intelligendi a quo abscindantur et ipsa memoria in repleta cum speciebus, intellectus econverso ab ipsa actuatur, igitur.

Respondeo quod, ut argumentum satis arguit, per memoriam non intelligitur Pater, sed per memoriam iam fecundam et plenam speciebus a qua tunc originatur intellectus et suus actus etc., sicut namque in Patre est fecunditas generationis Filii, sic etc.

Item, de memoria intellectiva: vel illa esset distincta ab intellectu, et hoc non etc., et si eadem, cum non requirat organum, erunt species intelligibiles in intellectu quare semper deberet per eas intellectus actu intelligere etc.

Respondetur sustinendo memoriam intellectualem reservativam specierum, licet tamen adhuc secundum Biridanum posset salvari vocando memoriam inquantum reservat[4] habitus derelictos etc., quod ille species sunt subiective in intellectu et vocatur memoria inquantum reservat etc., et intellectus non semper est secundum omnes eas in actu intelligendi, propter hoc quod ipse sunt nimis debiles, ut dicit Byridanus super Parva naturalia, quare non possunt semper se solum movere intellectum, sed oportet ut invenitur per fantasmata etc., et sic suo modo est de anima exuta corpore, ita per illas species non potest exire in actum cognoscendi nisi a Deo suppleatur iste concursus fantasmatum in corpore per fortificationem specierum vel vibrentur vel qualitercumque etc.

Item, si est memoria intellectiva quare potius intellectus per unam speciem quam per aliam speciem intellectualem, si dicis quod est ex libertate voluntatis que unam[4] [f. 23r]