F. 22R
ANONYMUS
(Edidit Mihai Maga)

[f. 22r] Utrum[1] in divinis sit aliquid prius vel posterius, maius vel minus, superius vel inferius. Quod sic, arguitur per illud Ioh. 15, Pater maior me est. Contra primam conclusionem sequitur quod Filius non esset omnipotens, ipse enim non generaret Filium, et Pater generaret; generare autem Filium spectat ad omnipotentiam. Unde beatus Augustinus contra quem dixit Patrem non generare Filium sibi equalem secundum substantiam sed minorem, dicit: si Pater non generaret Filium sibi equalem et communicaret sibi totam suam essentiam, sed solum partem, sequeretur quod Pater non esset omnipotens. Et sic videtur innuere quod ad omnipotentiam requiritur generare Filium sibi equalem, et illud non conveniret Filio, nec Spiritui Sancto, sed tantum Patri, igitur.

Respondeo quod beatus Augustinus non vult dicere quod generare Filium sibi equalem spectet ad omnipotentiam, quia illud non convenit Filio, nec Spiritui Sancto, quorum tamen quilibet est omnipotens, sed voluit quod illud spectat ad omnipotentiam Patris, ad hoc enim quod sit omnipotens Pater requiritur etc. Secundo, generare dicit perfectionem simpliciter; si igitur tale convenit Patri et non Filio, neque[2] Spiritui Sancto, aliquod predicatum perfectionis simpliciter convenit Patri quod non Filio, et sic Pater est perfectior Filio, quod est falsum et oppositum positis.

Respondeo quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus habent unam et eandem perfectionem, sed Pater habet alio modo eam quam Filius. Pater enim habet eam a se, Filius autem ab alio, scilicet a Patre. Et sic dicendum est quod generare in divinis non dicit perfectionem simpliciter, cum non denotet quodlibet cui convenit esse perfectius ipsum quam non ipsum, sed dicit modum habendi perfectionem etc.

Tertio, contra secundam conclusionem[3]: illa quoad secundam partem suam est directe[4] contradictoria Scripture in multis passibus, igitur. Antecedens probatur, quia in Evangelio: Pater maior me est.

Item, exinanivit seipsum forma servi accipiens.

Item, descendit de celis, et non secundum deitatem, quia prius fuit inferius, igitur per assumptionem humanitatis, igitur simpliciter concedit ipsum Scriptura ipsum descendisse, et simpliciter concedit quod Deus est passus et quod est sepultus, igitur etiam simpliciter concedendum est quod est minoratus, cum unum non plus dicat imperfectionem quam alterum.

Item, Christo propter assumptionem humanitatis convenit humiliora predicata quam prius, ut quod homo quod mutatus, passus, sepultus etc., igitur concedendum est quod sit minoratus.

Responditur quod argumenta concludunt verum, talis enim Deus est minoratus et consimiles sunt concedende, cum sint in Scriptura sic in forma posite. Et potissime quando premittitur articulus incarnationis, quemadmodum est in prima parte conclusionis, verum est quod ipse non sunt simpliciter concedende in sensu quolibet, sed in illo quem scriptura pretendit, scilicet quod Christus est passus secundum humanitatem, quod est minoratus secundum humanitatem etc., ad illum enim sensum et non ad alium ponit Scriptura illas propositiones, cum secundum deitatem sit immutabilis etc.


Nota quod Christus est rex et capud Ecclesie


Utrum Christus capud et sponsus militantis Ecclesie possit ab aliqua creatura rationali non diligi meritorie.


Conclusio prima: Messias prophetice promissus antique legis tempore verus Deus et homo debuit existere.

Corollarium primum: ex hoc quod in unica Messie persona est duarum naturarum ypostatica unio non sequitur naturarum aliqualis confusio.

Secundum: pro nullo mortali scelere potest purus homo ex se satisfacere.

Secunda conclusio: multiplicia legis et prophetarum testimonia asserunt Christum fuisse regem hic in via.

Corollarium primum: regnum Christi pro statu vie non fuit civiliter temporale, sed militantis Ecclesie regimen spirituale.

Secundum: Ecclesia militans sui capitis et sponsi Christi regitur gubernatione, non obstante presentis scismatis diutina duracione.

Tertia conclusio: impossibile est odium Dei esse tante[6] malicie intensive quantam boni latitudinem potest adimere privative.

Corollarium primum: improportionaliter minor est cuiuslibet mortalis odii in esse malicie latitudo quam sit pene de condigno sibi debite magnitudo.

Secundum: nulla precipue pena sensibilis finita est odio mortali satisfactorie adequabilis.

Quarta conclusio: licet rationalis creatura possit absque culpa Deum non diligere, non tamen potest ipsum odire nisi demeritorie.

Corollarium primum: nullum precipue non diligere est ex se culpabiliter agere vel obmittere.

Secundum: questio ut proponitur est vera.

Contra primum corollarium secunde conclusionis: Christo debebatur regnum temporale civile hic in via; igitur. Probatur: quia ratione iuris debebatur sibi regnum Iudeorum, cum pro illo tempore nullus vixerit de genere regum Iuda qui tantum habuerit ius ad illud regimen sicud Virgo Maria et etiam regnum totius universi sibi debebatur ratione Matris Marie; igitur. Probatur: quia Deus Sauli primo regi Iudeorum commisit ad regendum non solum populum iudaicum, sed et omnes gentes, et Christus pinguius habuit adhuc ius quam Saul; igitur.

Item, a natura sapientioribus et melioribus secundum mores debetur regimen maioris; sed Christus fuit sapientibus sapientissimus, prudentissimus et optimus homo; igitur. Posset forte dici quod Christus habuit[7] hic in via regnum temporale, licet[8] non rexisset illud civiliter sed tantum spiritualiter. Unde non rexit illud regnum civiliter per executionem illius iurisdictionis secundum effusionem sanguinis, et istis modis quibus leges civiles tradunt debere fieri. Recte sicud Papa, licet habeat utramque iurisdictionem, scilicet temporalem et spiritualem, tamen secundum aliquos non in quolibet casu habet executionem iurisdictionis temporalis, sed illud commissum est imperatori. Verum est. Apparet quod, quia imperator est vicarius Pape quantum ad illam iurisdictionis executionem, et sic a Papa habet illud tamquam a commissario, quod non esset nisi etiam Papa haberet. Nichil enim dat quod non habet etc., dicatur sicut placet.

Contra[9] secundum corollarium eiusdem conclusionis: possibile est Ecclesiam Christi errare in hiis que sunt de necessitate salutis, ut in articulo Trinitatis, igitur non regitur a Christo. Et capio Ecclesiam pro congregatione fidelium recte Deum confitentium et rite Deum colentium. Probatur assumptum[10]: quia resistentia Ecclesie Christi est finita cum sint solum finiti homines, igitur potest tantum excrescere temptatio et tribulatio quod ipsa vincatur et sic erret, igitur. Confirmatur[11]: sint isti 10 homines nunc Ecclesia, tunc sic: possibile est illos 10 errare, igitur possibile est Ecclesiam errare. Antecedens patet: quia quelibet singularis illius isti 10 errant, est possibilis et ad invicem composibiles, igitur.

Respondeo negando antecedens.

Ad probationem, negatur antecedens. Ymmo resistentia Ecclesie est infinita, et sic nullo modo potest superari. Unde eius resistentia non est solum resistentia istorum hominum, sed virtus et regimen Spiritus Sancti, que est infinita. Ad confirmationem, negatur consequens; sicud non sequitur possibile est Socrates esse album, igitur possibile est nigrum[12] esse album, posito quod etiam Socrates nunc sit niger.

Contra[13] secundam partem quarte[14] conclusionis: Socrates potest, igitur etc. Probatur positio: quod Deus creet odium Dei immediate in voluntate Socratis sine voluntatis productione; tunc in illo casu voluntas Socratis fertur oditive in Deum per illam nullo modo et non demeritorie; igitur. Probatur prima pars: satis nota est. Si enim visio existens in tuo oculo poneretur ad meum, quare non mediante ea viderem, unde tale odium ex sui natura est excitativum potentie apte nate secundum ipsum ferri etc. recte sicud conceptus de sui natura est formale representativum et sic semper representat, cum ponitur in potentiam aptam secundum ipsum cognoscere.

Sed secunda pars, scilicet quod non demeritorie, probatur: quia naturaliter fertur in tali casu secundum illud odium in Deum oditive, igitur non est sibi imputandum ad demeritum. Antecedens probatur: quia non potest non ferri, etc. Probatur: quia, si potest non ferri secundum ipsum, pono quod non feratur iam et postea feratur, erit transitus de contradicto in contradictorium, nulla mutatione facta in re, quia primo non fertur et postea fertur, etc.


Nota quod potest esse una persuasio quare solum sint tres persone divine. Ex hoc, quia in qualibet specie productionis sunt diversi modi producendi perfectiores et minus perfecti, ut in specie generationum est quedam generatio equivoca que est inperfectissima, quia secundum illam generans nec secundum numerum nec secundum speciem communicat genito suam[15] essentiam.

Alia est univoca et perfectior qua generans genito communicat essentiam suam secundum speciem [f. 22v]