[f. 20v] Contra[1] conclusionem[2]: nullus prelatus habet distribuere indulgentias, igitur. Probatur, quia indulgentias sic posse distribui non habet radicem aliquam ex Scriptura sacra autentica, ut ex canone Biblie. Nec invenitur Christum aliquas distribuisse, nec Petrum Apostolum primum Christi vicarium, nec apostolos alios quorum vicarii sunt episcopi. Quare videtur illas indulgentias nullam habere radicem, sed ipsas omnino sponte esse assumptas sine ratione. Quare nichil etc., nisi diceretur quod ex illo orirentur: Quodcumque ligaveris super terram.
Contra[3] illud: per omnes exponitur solum de peccatis ; indulgentie autem non sunt peccata, sed remissiones penarum peccatorum. Et hoc exponitur alibi in textu: Cui remiseritis peccata remittetur ei, et nullibi stat de remissione pene.
Respondetur quod Ecclesia, que regitur a Spiritu Sancto, determinavit quod distribui possunt rationabiliter de thesauro meritorum passionis Christi et sanctorum martirum qui pro Christo passi sunt.
Secundo videtur sequi quod Papa posset aliquando totum purgatorium evacuare et ymmo deberet dando animabus ibi retentis absolutionem plenam a pena. Cum enim faciamus multa alia opera pietatis in remedium animarum detentarum in purgatorio, videtur quod omnino rationabile esset Papam illud facere, et cum possit de plenitudine sue potestatis etc. Ymmo videtur quod Papa singulis diebus deberet omnes confessos et contritos absolvere a pena et culpa ex eodem motivo, licet nulli forte deberet illud revelare ne homines hoc scientes essent ad peccata proniores.
Item sola contritio sufficit penam tollere, igitur non requiruntur indulgentie speciales.
Antecedens probatur, quia contritio sufficit tollere culpam, igitur et penam a fortiori, cum pena minor sit quam culpa. Et iterum quantumcumque parvus gradus contritionis sufficit tollere culpam; tunc signo contritionem Socratis super peccatis suis; tunc medietas illius contritionis sufficit pro deletione culpe et etiam delevit eam, igitur alia medietas debebat delere penam.
Item nullus est thesaurus meritorum passionis Christi et martirum, igitur sequitur: de illo non possint distribui indulgentie. Assumptum probo, quia tam Christus quam quisque martir meruit citra condignum, et premiatus est ultra condignum meritorum suorum; et nullus ipsorum potuit pro quocumque mortali peccato satisfacere; igitur.
Contra secundum corollarium sequeretur quod Papa esset in peiori statu quam ceteri homines. Patet, quia sibi non possent donari indulgentie, quia a se non, cum se non habeat absolvere, ut patet ex corollario. Nec ab alio, cum non posset habere superiorem, quia est immediatus Christo etc. Dicitur quod sicut Papa posset sibi constituere superiorem in absolutione a peccatis confessis, ut quemcumque sacerdotem, sic forte in presenti constitueret sibi superiorem in donatione indulgentie, et talis non esset superior ad Papam inquantum Papa, sed esset superior Papa inquantum homo. Papa enim, cum confitetur, humiliat se, et ut alter homo Christianus subicit se auctoritati alterius, sic hic etc.
Nota[4] de conclusione superius de corpore Christi quod Christus existens sub sacramento non potest ibi sentire aliquod extrinsecum sensibile, quia non potest organum suum recipere species sensibiles ab extrinseco venientes, cum ad sic recipiendum requiritur situs et ordinatio partium ad situm extrinsecum. Apparet tamen bene quod potest sentire partes suas. Unde omnes concedunt ipsum posse movere manum suam super frontem vel aliam partem. Quare non sentiret eam, cum frons ita magna sit et secundum intrinsecam dimensionem applicetur manui sicut in celo.
Nota quod una ymaginatio de differentia peccati mortalis a veniali est quod ymaginetur lex divina tamquam una regula et linea rectissima. Peccatum vero tamquam linea curva declinans ab illa rectissima regula: peccatum igitur quod non multum recederet a linea recta per quam ymaginamur regulam et legem divinam esset veniale; quod vero multum reccederet esset mortale. Alia ymaginatio: quod amor creature super Deum esset peccatum mortale, sed amor creature plus quam deberet citra tamen Deum esset peccatum veniale.
Nota quod secundum aliquos bene stant simul peccatum mortale et Dei fruitio de potentia Dei absoluta. Et hoc dicendo quod fruitio sit amor Dei irreferibiliter in alium finem et peccatum mortale, amor creature irreferibiliter in alium finem. Modo stat bene quod quis amet Deum sine relatione in alium finem, et sic etiam amet actualiter creaturam sine relatione in alium finem.
Contra[5] dicta in questione: quodlibet mortale peccatum est secundum se meritorium infiniti supplicii, igitur. Probatur, quia quodlibet est infinite malitie, igitur. Antecedens probatur, quia est contemptus per se infinite, igitur est infinite malitie. Antecedens probatur, quia Dei.
Respondetur negando antecedens. Et ad probationem dicitur quod, licet[6] sit contemptus infinite per se, non tamen quis Deum per talem actum infinite, sed solum finite contempnit. Malitia autem actus attenditur plus ex modo et intensione ceteris paribus etc.
Sed[7] contra: contempnere personam aliquante dignam est alicuius malitie et tante contempnere digniorem personam est maioris malitie, igitur contempnere personam infinite dignam est infinite malitie; igitur talis actus est secundum se meritorius infinite pene distincte, cum infinite malitie debeatur infinita pena. Confirmatur: sicut tempus et locus aggravant peccata, sic et persona circa quam sit actio, ut gravius peccat qui sacerdotem percutit quam simplicem laycum. Sic in proposito: gravius delinqui qui digniorem personam contempnit vel offendit, ut gravius qui regem quam simplicem, cum igitur Deus sit infinite dignitatis. Patet etc.
Item, si peccatum mortale, quod est contemptus Dei, esset finite malitie, sequeretur quod esset possibile peccatum quod esset contemptus creature tante esse malitie. Et sic quis equalliter peccaret contra creaturam et contra creatorem etc.
Posset dici quod malitia peccati attenditur penes recessum a regula et lege divina. Modo nullum datur peccatum secundum quod a lege divina in infinitum et maxime receditur, ymmo quocumque dato datur aliud secundum quod magis receditur. Vel posset dici quod quodlibet peccatum mortale esset infinite malitie, sed non est secundum se alicuius supplicii meritorium, sed solum quantum Deus deacceptat libere etc.
Sed illud videtur esse de lege nature: quod si culpa est finite malitie, <sequitur> quod sibi detur pena etiam finita et, si infinite, infinita. Notum est quod argumenta sunt difficilia, sed non videntur concludere. Et causa est quia alias in simili forma sequeretur quod Deus semper premiaret citra condignum. Patet, quia amor vel honor persone aliquante dignitatis est aliquante bonitatis et amor persone maioris dignitatis est maioris bonitatis, igitur amor persone infinite dignitatis, scilicet Dei, est infinite bonitatis; igitur sibi debetur infinitum meritum, et Deus solum finitum dat. Igitur citra condignum est simile argumentum sicut ipsorum argumentum; igitur si eis valet, debet et hic valere.
Item[8] sequeretur quod quodlibet peccatum veniale esset infinite malitie et sibi deberetur infinita pena. Consequens falsum. Patet consequentia simili argumento sicut prius, quia offensio persone aliquantum digne est aliquante malitie; offensio dignioris est maioris malitie; ergo offensio persone infinite dignitatis est infinite malitie. Sed quodlibet peccatum veniale est offensio Dei, quia contra legem et regulam divinam. Igitur.
Utrum liberum arbitrium se eque habeat ad bonum et ad malum.
Nota: fundamentum secunde conclusionis est quod intellectus divinus ex se fuit indifferens quoad futura, ut, quia contingens ad utrumlibet est Antichristum fore, intellectus igitur divinus ex se fuit indifferens. Quare enim magis dictavisset Antichristum fore futurum quam ipsum non fore futurum non apparet ratio. Sed ipsa voluntas divina que est contradictorie libera determinavit intellectum ad dictandum Antichristum fore futurum. Ex hoc enim quod voluntas divina voluit Antichristum fore Antichristus erit et intellectus divinus [f. 21r]