F. 1V
MAGISTER IOHANNES BERWARDUS
(Edidit Ioana Curuț)

modice perfectionis.

Secundum corollarium: quamvis quelibet creabilis species in infinitum distaret a perfectione Dei, tamen una est et dicitur essentialiter perfectior alia.

Tertium corollarium: quantum evidenter ex subordinatione causarum potest argui una prima causa, ita ex subordinatione essentialium perfectionum potest argui una perfectio summa.

Quartum corollarium: quod Deus potest se plus ad extrema communicare durative quam perfective, quia potest producere rem infinite durationis simpliciter et non perfectionis simpliciter.

[1] ;: quamvis omni accidentium species sint perfective subiectorum suorum, tamen subiective perfectiones determinant sibi proportionaliter accidentium species nobiliores. Prima pars patet, quia generaliter actus est perfectius potentie subiective, igitur. Secunda pars patet, quia nobiliorium perfectibilium sint perfectiones nobiliores accidentales.

Corollarium primum: quod ex nobilitate specierum substantie arguitur nobilitas specierum accidentis.

Secundum: si Deus esset capax et accidentis subiective, ipsum esset nobilius omni accidente creature communicabili.

Tertium corollarium: quod sequitur ex tota positione, quod questio est falsa simpliciter, ut proponitur.



* infinitum potest aug<ment>ari numeris Physicorum add.glos.in sinistra marg. cod.

** necesse est dividi excellentes in excellentia et id <quod> excellitur. Unde excedens et excessum debet semper in aliquo convenire, quarto Physicorum add.glos.in dextera marg. cod.


Magistri <name>Andree</name>:

utrum esse liberum contradictione sit essentiale rationali creature.


Quod non, quia Deo clare ostenso non est in potestate voluntatis non diligere ipsum, igitur. Antecedens patet, quia ostenso aliquo tristabili vel odibili non est in potestate voluntatis non odire, igitur. Consequentia tenet, quia Deus plus movet ad sui dilectionem quam quodcumque odibile ad sui odium.

Oppositum arguitur per beatum <name>Augustinum</name> in <title>De libero arbitrio</title>, capitulo 2: <quote>nichil est tam in potestate nostra quam nostra voluntas</quote>, igitur.

Primo noto[2] pro declaratione terminorum quod aliquid esse liberum possit ymaginari dupliciter. Primo, quia illud se solo nullo alio requisito potest in suum actum, et sic solus Deus est liber secundum veritatem. Secundo modo, quia positis omnibus sufficienter requisitis ad hoc quod agat potest agere et potest non agere, et sic communiter dicitur quod voluntas creata est libera. An autem hoc sufficiat vel non, patebit ex dicendis.

Secundo noto propter illud complexum <mentioned>liberum contradictione</mentioned> quod triplex est libertas: a peccato, a miseria, et a necessitate. Prima libertas est gratie[3], et est solum bonorum. Secunda est glorie, et est solum beatorum. Tertia est nature, et est tam bonorum quam malorum. De duabus primis nichil ad presens. Libertas a necessitate est duplex, secundum quod duplex est necessitas, scilicet coactionis vel violentie et inevitabilitatis. Sic quedam est libertas a necessitate coactionis, et vocatur <mentioned>libertas complacentie</mentioned>, alia a necessitate inevitabilitatis, et vocatur <mentioned>libertas contingentie</mentioned>. Et ista adhuc est duplex: quedam indifferentie et quedam contradictionis. Non enim convertuntur[4]isti termini <mentioned>libertas indifferentie</mentioned> et <mentioned>libertas contradictionis</mentioned> stricte, quia habituatus in virtute vel vicio est liber contradictione, non autem liber indifferenter, quia magis inclinatur ad unam partem contradictionis quam ad aliam. Tamen in proposito volo uti istis terminis pro eodem <mentioned>libertas contradictionis</mentioned>, <mentioned>oppositionis</mentioned>, et <mentioned>contingentie</mentioned>, sicut doctores communiter istis utuntur.



Footnotes

tertia conclusion in marg. cod.
[2] primo noto] nota de libertate distinctio patet add. in marg B [stânga]
[3] gratie] glorie a. c. B
[4] convertuntur] p. c. B