Arguitur quod sic quia in latitudine creatarum specierum est dare summam citra Deum, igitur in latitudine etc.
Consequentia tenet, ex hoc quia Deus non est minus potens respectu creabilium specierum quam respectu creatarum de facto, alias oporteret dicere quod respectu aliquarum creatarum Deus esset minus potens quam respectu aliarum. Et antecedens patet, quia angelica species est summa de facto citra genus supersubstantie. Similiter, in latitudine specierum accidentis est dare summam de facto citra genus substantie.
Oppositum arguitur, quia, cum Deus sit infinite perfectionis, et processus in gradibus specificis est secundum imitabilitatem divinam; sed Deus non potest imitari tante ab aliqua creatura quin potest perfectius imitari, et sic in infinitum; igitur questio falsa.
Pro responsione ad questionem premitto quattor suppositiones, deinde ponam conclusiones cum corolariis ad quesitum responsivas. Prima supositio[1] est ista: Omnis excessus est formaliter uel virtualiter divisibilis; patet ista, quia alias non haberet rationem excessus, nisi haberet rationem quantitatis.
Secunda suppositio[2]: quod infinite sunt uel possunt esse denominationes essentiales diversarum rationum. Patet ista in speciebus numerorum que[3] vadunt in infinitum.
Tertia suppositio: quod, quamvis differentia rerum specifica a priori teneat se a parte Dei, non tamen oritur ex distinctione rationum ydealium in eodem. Patet, quia non est unum a priori differentia talis possit haberi nisi ex parte prime cause. Secunda pars patet, quia non est distinctio rerum ydealium in Deo.
Quarta suppositio: quod quelibet essentialium perfectionum est in infinitum secundum magis uel minus comunicabilis. Patet, quia quod suscipit magis et minus infinite suscipit augmentative uel diminutive.
Prima conclusio[4]: quamvis tota latitudo creabilium specierum substantie et accidentis sit terminabilis exclusive, neutra tamen est terminabilis ultimate inclusiue. Probatur illa conclusio, quia latitudo speciei accidentis terminatur exclusiue ad totum genus substantiae, infra quod est perfectionaliter. Similiter, totalis latitudo creabilium specierum substantie exclusive terminatur ad Deum. Igitur prima pars conclusionis vera. Secunda pars probatur. Patet ex suppositionibus premissis, quia quelibet species utriusque latitudinis excedit vel exceditur divisibiliter respectu terminorum exclusivorum, igitur inter quamcumque speciem creabilem et Deum potest esse species media, et ita inter quamlibet vel non gradum perfectionis simpliciter.
Primum corrolarium: quod, quamvis sint extreme species accidentis et substantie de facto, non tamen de possibili absoluto.
Secundum corrolarium: quod totalis latitudo creabilium specierum habet se per modum continui. Patet, quia inter quaslibet duas species, ex prima suppositione, possunt esse infinite medie.
Tertium correlarium: quamvis Deus sciat supremam et infinitam speciem de facto, nesciret tamen supremam creabilem.
Quartum corrolarium: licet a Deo quelibet species creabilis possit poni in esse, tamen non sit latitudo specierum creabilium totalis.
Conclusio secunda[5]: quamvis in infinitum perfectam speciem Deus potest ad extra producere, nulla tamen est vel esse potest species creata infinita simpliciter. Prima pars patet ex prima conclusione et corolariis. Secunda pars patet, quia alias potest esse creatura omniquaque infinita.
Corrolarium primum: quamvis, qualibet specie creabili data, Deus potest in infinitum perfectiorem producere, quelibet tamen species creabilis respectu Dei est in infinitum
[1] necesse est dividi excellentes in excellentia et id excellitur. Unde excedens et excessum debet semper in aliquo convenire, quarto Physicorum add.glos.in dextera marg.
[2] infinitum potest aug
[3] que] quia a.c. cod.
[4] prima conclusio] in rubro cod
[5] conclusio secunda] in rubro cod.