F. 17V
ANONYMUS
(Edidit Andrei Marinca, Alexander Baumgarten)

[17v], oppositum tamen est magis probabile. Patet per doctores plures qui adhuc adduxerunt rationes plures.

Tertia conclusio: licet potentia intellectiva rationalis respectu cuiuslibet sue cognitionis in fieri modo communi habeat active productive et passive receptive, hoc tamen non est de intrinseca eius ratione.

Corollarium primum, non omne intelligere creati intellectus modo communi est agere vel pati. Patet de intelligere per intellectionem existentem in completo esse.

Secundum: questio ut proponitur est vera.


Utrum sit magis meritorium diligere Deum quam diligere creaturam propter eum.
Quod non, quia diligendo Deum impletur solum unum preceptum, sed diligendo creaturam propter Deum implentur duo, igitur.

In oppositum: dilectio creature solum est meritoria, quia dilectio Dei, igitur.

Conclusio prima: licet de communi lege nullus actus viatoris nisi a caritate creata procedens sit eterne vite meritorius, non tamen quilibet actus a caritate intensiori procedens est magis meritorius. Prima pars est doctorum communiter, secunda pars patet, quia stat aliquem ex remissiori cum maiori fervore[1] et conatu agere. Propositio prima: opera quae fiunt ab caritate habente et non procedunt a caritate, sed ex affectione carnis vel alio modo, non sunt meritoria vite eterne. Patet, cum non procedunt ab eo quod est radix meriti, nec taliter ordinentur in ultimum finem sicut requiritur ad tale meritum. Secunda: licet caritas creata quae est radix meriti intendatur, ipsa tamen de communi lege numquam remittitur. Prima pars patet per doctores. Secunda patet, quia non remittitur per venialia, nec per[2] mortalia.

Secunda conclusio: licet stet viatorem aliquem diligere Deum non diligendo proximum, quocumque tamen actu diligitur propter Deum proximus, eodem etiam diligitur Deus. Prima pars patet, cum stet esse fruitionem Dei quae respectu nullius est usus. Secunda declaratur, cum omnis amor talis respectu creature sit amor relatus illius in Deum sicut in finem. Prima propositio: nullo amore electivo procedente ex caritate intensius diligitur aliud a Deo quam Deus. Secunda: idem actus est usus et fruitio.

Tertia conclusio: ceteris paribus magis meritorium est diligere Deum et proximum quam solum Deum. Probatur: capiatur amor quo aliquis diligit proximum propter[3] Deum. Vel ille precise est bonus, quia amor Dei, vel non. Si non, habetur intentum. Si sic, tunc superflue precipitur amor proximi et inhibetur eius odium, quia sufficeret precipere quod viso proximo assurgeret quis in amorem Dei qui esset equaliter amor Dei, sicut est ille quo iam diligimus proximum propter Deum. Et hoc est nobis possibile non simul diligendo proximum. Propositio annexa: illa conclusione non obstante stat Socratem diligendo Deum et non proximum plus mereri quam mereatur Plato diligendo proximum propter Deum, quia staret eum ex maiori fervore et conatu agere. Secunda: odire Deum et proximum ceteris paribus est peius quam solum odire Deum. Patet, cum istius oppositum sit melius, igitur.

Contra tertiam conclusionem: non est magis meritorium ceteris paribus diligere proximum propter Deum quam solum Deum, igitur. Probatur, quia dilectio proximi propter Deum non est meritoria nisi inquantum dilectio Dei est meritoria. Ablata enim dilectione Dei, dilectio proximi non esset meritoria, et sic dilectio proximi non habet esse meritorium nisi quia a dilectione Dei, igitur non videtur[4] quod ista sit magis meritoria quam illa.

Responditur quod argumentum videtur probare quod, licet diligere proximum propter Deum sit extensive magis meritorium, quia plura meritorie diliguntur, tamen intensive non est magis meritorium cum totum meritorium cause prime consurgat solum ratione dilectionis Dei, sicut et secundae, igitur.

Contra primam partem prime conclusionis, ista ex nullo est evidens, igitur. Nota quod potest sustineri quod nulla sit caritas creata, sed quod Spiritus Sanctus uniatur mentibus humanis sanctificative et opera a voluntate cui[5] sic Spiritus Sanctus unitus est sanctificative procedentia sunt meritoria et ab istis operibus sic frequentis generatur in voluntate dispositio que dicitur caritas acquisita, et sic non oporteret ponere caritatem creatam. Alia tamen opinio ponit habitum desuper infusum voluntati, qui dicitur caritas increata et opera a tali effective procedentia sunt Deo placita et ab eo acceptantur secundum presentem iustitiam et meritoria dicuntur.

Contra: possibile est quem ex puris naturalibus diligere Deum super omnia, igitur mereri vitam eternam ex puris naturalibus. Consequentia probatur, quia vel talis dilectio esset usus, vel fruitio. Si licite, usus non esset licita. Si fruitio, tunc est meritoria vite eterne. Antecedens probatur principale, quia quis potest ex ratione mere naturali cognoscere Deum esse ultimum finem et optimum non referibilem in aliquem alium finem prima intentione et voluntas potest se tali dictamini conformare et Deum super omnia diligere. Dicitur quod licet taliter possibile sit sic fieri ex puris naturalibus, tamen talis dilectio, licet sit meritoria, non tamen vite eterne nisi fieret[6] ex caritate creata. Sic enim statuit Deus quod non acceptat pro eterna beatitudine et supernaturali nisi quod fit ex caritate et tali etiam supernaturali principio cum illa que ex naturalibus fiunt non tendant nisi quoddam naturaliter possibile qualis non est beatitudo. Item, si preter naturalia requireretur aliquid aliud esse meritorium maxime esset gratia. Sed hoc non. Probatur, quia actu procedens a voluntate cum gratia est minus meritorius quam consimilis procedens a voluntate sine caritate, igitur. Probatur, quia primus[7] est[8] minus voluntarius, igitur minus meritorius. Antecedens probatur, quia operatio procedens a potentia libera et etiam potentia naturaliter agente est minus voluntaria quam operatio procedens a sola voluntate que libera est. Et omnino apparet quod gratia nullo modo sit causa operationis meritorie, quia si sic, tunc maxime effectus, et si sic, tunc stat argumentum cum caritas naturaliter agat, posset dici quod caritas non esset causa operationis, sed sola voluntas, et quod caritas sit quoddam extrinsecum et accidentale ad operationem, propter quod ipsa operatio denominatur accidentaliter meritoria, sicut locus est quoddam extrinsecum et accidentale ad[9] rem que dicitur motus localis, et quod operatio esset equaliter bona. Si non fieret ex caritate, licet non meritoria, vel dicitur quod caritas non est causa operationis, sed est quoddam firmans voluntatem trepidantem ne declinet ad sensualitatem et peccata, dans cum hoc operationi esse meritorium, vel dicatur quod gratia est causa effectiva operationis et instrumentalis qua mediante voluntas agit et quod quelibet istarum operationum est eque voluntaria propter hoc quod procedunt a voluntate libera, que est principale agens, et ab illa capit denominationem et secundum penultimum modum. Tunc dictum est quod caritas est assessor regens et dirigens voluntatem. Contra ultimum modum tunc sequeretur quod calefactio manus ab aqua calefacta esset voluntaria. Probatur, quia per vos operatio meritoria est voluntaria, licet procedat immediate ab instrumento, scilicet gratia, naturaliter agente et mediante a voluntate libere agente. Sic etiam est de calefactione: ista procedit immediate a caliditate naturaliter agente et mediante a Deo liberrimo. Dicitur quod operatio moraliter bona dicitur voluntaria, licet etiam habitus agant naturaliter, propter hoc quia, licet habitus naturaliter agant, tamen, quia generati sunt a voluntate ex operibus ab ea libere elicitis, quare operatio similis etiam a tali habitu procedens est voluntaria et libera et quia caritas habet se respectu operationis meritorie sicut habitus respectu operationis moraliter bene, igitur. Vel dicitur quod gratia consequitur voluntariam dispositionem hominis pro receptione gratie, quare operationes ab ea et voluntate procedentes dicuntur voluntarie.

Queritur quis sit effectus formalis caritatis. Si dicitur quod esse carum Deo, contra: tunc staret prescitum esse carum Deo, etiam stat alicui caritatem inherere et tamen illum non esse carum Deo. Patet, quia stat quod Deus conservet caritatem in Socrate et tamen ipsum reprobat ad infernum.

Responditur quod effectus formalis caritatis est habentem caritatem per ipsam habere [18r]



Footnotes

[1] fervore] favore con. ms.
[2] per] in marg. ms.
[3] propter] in marg. ms
[4] videtur] p. c. ms
[5] cui] sit presens add. sed del. ms
[6] fieret] fiat p. c. sup. l. et in marg. ms
[7] primus] p. c. in marg. ms
[8] est] et add. sed del. ms
[9] ad] operationem propter quod ipsa operatio add. sed del. ms