F. 15R
ANONYMUS
(Edidit M. Brinzei, A. Baumgarten)

Contra primam partem prime conclusionis, non valet consequentia: creatura est, igitur obligatur Deo. Patet, quia esset est prius quam obligari modo omne prius potest absolvi a priore. Respondetur quod prius est bene esse quam obligari, sed non est prius esse creaturam quam obligari. Unde quando creatura est, ipsa habet beneficium a Deo, quia esse suum etc., igitur tunc obligatur Deo ad solvendum, igitur.

Secundo contra illud: creaturam esset prius quam Deo eam obligari ad solvendum, igitur. Probatur, quia non sequitur creatura est, igitur obligatur Deo ad reddendum etc. Patet, quia lapsum etc. in nullo obligatur Deo ad solvendum ad reddendum gratiarum actiones, quia nichil obligatur iuste nisi illud quod natum est solvere. Sed tales creature vel lapsum et ligna etc. Dicitur quod debet quo mitere de creatura rationali et non de quancumque et sic creaturam rationalem esset non est prius etc.

Tertia conclusio illud stat creaturam rationalem esse et non obligari Deo, igitur. Probatur de naturali fatuo et de puro ante usum rationis, quia talem non obligetur ad sibi impossibile, igitur. Dicitur quod intelligetur de creatura rationali usum rationis habente, et que est sufficienter capax ultimi finis.

Quarta <conclusio>: stat creaturam rationalem esse et habere usum rationis et ipsam non obligari ad diligendum Deum et solvendum, igitur. Probatur, quia stat quod Deus suspendat formam eius cognitivam ut non cognoscat Deum, igitur tunc nichil diligit eum et in hoc non peccat, cum Deus speciali concursu concurat ad hoc quod nichil diligit, igitur tunc non obligetur ad diligendum et ad solvendum ei, quia alias perret non solvendo sine faciendo. Respondetur quod argumentum bene probat quod creatura rationalis non obligatur semper diligere Deum actualiter, sed etiam in somne etc. sed bene habitualiter vel aptitudinaliter etc.

Quinta <conclusio>: licet talis creatura quamdiu est obligatur non tamen necessario, igitur. Probatur, quia per nos obligatur Deo, quia recedit beneficium ab eo et recitat quamdiu est, sed si Deus equo faceret sibi tantum malum quam fecit sibi bonum, non ulterius obligarer sibi, igitur etc. cum illud sit possibile. Patet, antecedens pro secunda parte, quia si unus daret michi unam ecclesiam et post ea interficeret michi patrem meum ego isti in nullo obligaret ex parte primi boni cum in secundo peius fecerit. Pro tertia parte patet argumentum, quia ipse potest michi etiam sine mea culpa dare perpetua miseriam que secundum pluralem opinionem peior est quam non esse, et magis fugibile et sic faceret maius malum et fugibilius quam dederit michi bonum in dando esse. Et si dicetur quod ymo ad huc pro bono recepto obligarer sibi sequitur quod Lucifer in inferno obligaretur Deo plus quam angelus unus et quam homo cum melius dederit sibi, quia nobilius et perfectius esset. Consequens falsum oratio.

Respondetur concedendo quod diabolus plus obligaretur Deo quam seraphim ratione naturalium suorum cum illa perfectiora sit in eo, sed seraphim et homo plus ratione gratuitorum ut virtutum etc.

Sexta <conclusio> : bonum michi per ipsum datum possum ex solvere, igitur possemus deobligari. Consequentia bona. Antecedens probatur, quia possum ita diu cum laudare et glorificare quod plus sibi tribuo quam michi dederit de sic enim michi bonum nature et equem et asinum etc. et ego resuerendo sibi gloriam et honorem que ut videtur bene maiora sint, igitur.

Respondetur quod si sibi retribuo gloriam et honorem tunc nichil sibi de meis Deo, sed totum de suo virtutes enim et scientiam et ponitentiam habendi ipsum et voluntatem bonam et totum dat, igitur.

Septima <conclusio>: qua illud sequeretur quod impossibile esset me michi solvere et tamen obligor ad solvendum expositionem, igitur ego obligerer ad impossibile. Patet prima consequentiam, quia obligeor ad regrdum Deo, de beneficii michi per ipsum impense, et quanto plus sibi regrarior per inpensiohoris glorie etc. tanto ex priori solutione ego in pluribus sibi obligor, igitur impossibile est me sibi solvere, et tamen ad hoc obligor, igitur.

Respondetur quod non obligor, sicut ad solvendum sed quod obligor ad plene refundendum sibi omnia beneficia michi per eum inpensa, quia tunc obligerer ad deobligendum me cum enim refundendum tunc deobligatus esset. Sed obligor ad facendum sibi honorem et gloriam secundum posse meum pro beneficii michi inpensis, et per sic nunquam solvo complete debitum, nec deobligor sine contente plus et plus obligor.






[nota 1 in marg. dex.] Infelicior esses si de exilio patriam faceres. Hugo De arra anime, capitulo 3 in principio


[nota 2 in marg. dex.] Augustinus 83 questionum questione 30. Summa perversio est fruendis uti velle atque utendis frui


Utrum perversius sit fruendis uti quam utentis frui


Arguitur quo non. Fruendum uti non est perversum, nec utendum frui, igitur unum non est perversius alio. Antecedens pro prima parte patet, quia dilectio Dei potest referri in aliud ordinate, quia possumus diligere Deum ordinate propter sua beneficia. Secunda pars patet de creatura rationali que secundum suam speciem non esset elevabilis in Dei cognitionem. In oppositum arguitur quia fruitio summi boni est rectior, melior et eligibilior quam quicumque usus ordinatus creature, igitur eorum opposita respectu eorumdem habent se sic in perversione.

Prima conclusio. Sicut diverse rectitudines nostrarum volitionum oriuntur ab obiectis diversimode ad divinam voluntatem recte consideratis, sic cuiuslibet creati actus, bonitas aut perversio provenit ab ei extrinseco. Prima pars probatur, nam diverse rectitudines nostrarum volitionum originaliter attenduntur vel penes obiecta ad divinam voluntatem recte considerata, vel penes divinam voluntatem absolute. Si dicitur primum, tunc habetur propositum. Si secundum, sequitur inconveniens, scilicet quod omnes actus boni morales sint eiusdem speciei specialissime in genere moris, quod est falsum. Et patet consequentia, quia omnes essent eadem rectitudine recti.

Corrolarium primum. Regula per quam cognoscimus nostra opera divine voluntati aut rationi fore conforma aut difforma est Sacra Scriptura et in ea contenta. Patet, quia conformitas nostrarum operationum ad divinam voluntatem aut rationem debet cognosci a nobis per aliquid. Et primo apparet per quid aliud nisi per Sacram Scripturam, non enim per actus internos voluntatis aut intellectus, quia mensura debet esse notior mensurato, cum igitur tales interiores motiones previe sint nobis ignote, quia non est facile sine speciali revelatione scire an sint ex Deo vel dyabolo, propter quod dicitur probate species an ex Deo sint.

Secundum: perversio usus aut fruitionis nostre attenditur penes regulas legis divine.

Tertium: nullus creatus actus bonus aut malus est essentialiter talis.

Secunda conclusio: sicut eodem frui et uti licite respectu diversorum est possibile, sic stat neutrum illorum altero perversius esse. Prima pars patet, quia aliqua creatura rationalis posset esse que ex natura sue speciei in cognitionem prime cause non esset elevabilis. Talis autem licite et ordinate posset frui creatura qua homo vel alia creatura licite potest uti. Secunda[1] pars patet ex prima.

Corrolarium primum. Licet eodem uti et frui licite sit possibile, ita tamen ab eodem non potest fieri ordinate. Prima pars patet ex prima conclusionis. Secunda probatur, quia nulla res potest suum finem ultimum ordinare in aliud melius quo fruendum est.

Secundum. Possibile est aliquem perversius se habere utendo creatura quam alium fruendo. Ipsa patet posito quod homo ad malum finem uteretur creatura qua tamen species rationalis inferior ordinate frueretur.

Tertium. Species humana non est inter possibiles rationales creaturas infima. Patet, quia – ut videtur – tot possunt esse species rationales infra humanam speciem quot sunt actus speciei humane inquantum talis sic se habentes quod unus naturaliter non concomittatur alium in quorum unum una species posset et alios sub illo existentes et alia species solum in alium etc., quia talibus specie distinctis Deus posset correspondenter creare species distinctas cum Deus possit quecumque essentialiter distincta ab invicem creare.

Tertia conclusio: in creatura rationali debitum usum rationis habente que sufficienter capax est ultimi finis perversius est summo bono uti quam utendis frui. Patet, quia usus summi boni in Socrate est perversior actus quam fruitio creature in Platone, igitur. Probatur, quia maior perversitas est a nobiliori obiecto et perfectiore removere quod suum est et cuius oppositum immediate sibi attribuere quam sit sic se habere circa obiectum minus perfectum. Item vicium quod immediate opponitur meliori virtuti est peius, sed usus Dei immediate videtur meliori virtuti opponi, quia fruitione Dei quam fruitio creature que ordinato usui eiusdem opponitur, cum usus creature minor virtus sit quam fruitio Dei. Unde secundum beatum Augustinum 83 questionum questione 30 utrumque virtus scilicet fruendis frui et utendis uti.

Corrolarium primum. Licet dilectio summi boni posset referri in aliud ordinate, numquam tamen ipso est utendum sine perversione. Primum patet, quia possumus ipsum diligere ordinate propter beneficia sua, licet in ultimate proposito. Secunda patet ex conclusione.

Secundum. Quamvis usus summi boni fieri posset sine perversione ad penam deputatam, non tamen sine perversione