<159r>
[159r] anime sensitive, anime vegetative, homines, animalia, plante: omnia talia ponuntur in uno latere, et sic alia ponerentur in alio latere, ut materia prima supposito quod sit eiusdem rationis secundum omnes partes sui, etc.
Nota[2] quod Zebedei filii, id est Iacobus et Iohannes, non uterque per martirium occubuit, et tamen quod uterque biberet calicem audivit. Iohannes namque nequaquam per martirium finivit, sed tamen martir exstitit, quia passionem quam non suscepit in corpore, servavit in mente. Et nos ergo hoc exemplo sine ferro martires esse possumus, si patientiam veraciter in animo custodiamus. Non ab re arbitror, fratres karissimi, si unum vobis exemplum servande patientie ad edificationem loquamur, etc.
Nota quod tribus modis virtus patientie exerceri solet: alia namque sunt que a[3] Deo, alia que ab antiquo adversario, alia que a proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, dampna et contumelias; ab antiquo autem[4] adversario temptamenta, a Deo vero flagella tolleramus. Sed in hiis omnibus tribus modis vigilanti oculo semetipsam debet mens circumspicere, ne[5] contra mala proximi pertrahatur in retributionem mali, ne contra temptamenta adversarii seducatur ad delectationem vel consensum delicti, ne contra flagella opicifis ad excessum proruat murmurationis. Perfecte adversarius vincitur quando mens nostra et inter temptamenta eius a delectatione atque consensu et inter cuntumelias proximi custoditur ab odio et inter flagella Dei conpescitur a murmuratione. Verba sunt Gregorii in Omelia Cum audieritis prelia et seductiones que est 35a.
Incarnationis misterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest quomodo incorporatur verbum, qumodo summus et vivificator spiritus intra uterum virginis animatur, qumodo is qui initium non habet existit et concipitur. Corrigia vero calcimenti est causa huius nostris sensibus obligata misterii. Johannes itaque solvere corrigiam calcamenti eius non valet, quia incarnationis eius misterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetie spiritum agnovit. Verba sunt beati Gregorii in Omelia Miserunt iudei ab Ierosolymis que est septima.
Sancti viri, ut humilitatis in se virtutem custodiant, cum quedam mirabiliter sciunt, illud ante oculos mentis student revocare quod nesciunt, ut dum ex parte alia infirmitatem suam considerant, ex ea parte qua perfectus est eorum animus se non extollat. Scientia enim virtus est, humilitas etiam custos huius virtutis est. Verba sunt beati Gregorii ubi supra.
Iehsus salvator vel etiam salutaris dicitur. Ille ergo in nomine salvatoris petit qui illud petit quod ad veram salutem pertinet. Nam si illud quod non expediat, petitur, non in nomine Iehsu petitur pater. Ait Gregorius in Omelia 27a.
Dum foris invicti esse volumus, intus graviter ferimur, et dum foris parva defendimus, intus amittimus maxima, quia dum rem diligimus temporalem, veram amittimus dilectionem. Et post Qui in tranquilitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo caritatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo distat primo inpendere sua postmodum se. Verba sunt excerpta[10] ex Omelia beati Gregorii 27. Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Joh. 15[11]
Aliqui sunt qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videt culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret quod dives qui torquebatur apud inferos bisso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam querit videt ut honorabilior ceteris habeatur sive esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria vestimentum pretiosius queritur, res ipsa testatur quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Quam culpam melius possumus etiam ex diverso colligere quia si abiectio vilis indumenti non esset virtus evangelica tam vigilanter de Johanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum. Verba sunt beati Gregorii in omelia Homo quidam erat dives et induebatur purpura que in ordine est 40a.
Queritur: Cur omnipotens Deus eum quem cuncte ecclesia preferre disposuerat, ancille vocem pertimescere et seipsum negare permisit? Quod nimirum magne actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor ecclesie, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi et tunc preposuit ceteris ut ex sua culpa cognosceret quam misericorditer aliena infirma tolleraret. Verba sunt Gregorii sancti in omelia Maria Magdalena et Maria Jacobi que est 21a.
Si quis spiritum Dei non habet, hic non est eius. Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divine claritatis specie postmodum non letatur. Ait Gregorius in omelia Manifestavit se iterum que est 24a.