[158v] Et arguitur primo quod non. Nam idem genus substantia non est divisibile in duas species immediate sub eo contentas, igitur questio falsa. Consequentia tenet ex terminis. Argumentum probatur, quia si esset divisibile in aliquas, maxime essent due species ad quas contraheretur per istas duas differentias corporeum et incorporeum. Sed iste non sunt species eius immediate, igitur argumentum pro prima parte notum est. Pro secunda parte probatur, quia tunc una species esset unus terminus qui absolute omnem substantiam compositam ex materia et forma significaret; alia esset terminus omnem substantiam incompositam, scilicet simplicem absolute significaret. Modo hoc non est possibile, quia certum est quod alique substantie simplices habent maiorem convenientiam essentialem, cum aliquibus substantiis compositis quam quelibet simplex habeat cum qualibet simplici. Similiter aliqua substantia composita habet maiorem convenientiam essentialem cum aliqua simplici quam cum aliqua creatura composita, igitur. Assumptum[2]: Nam anima humana essentialiter magis convenit cum composito cuius est anima quam cum lapide, et plus convenit cum homine quam cum aliqua creatura intelligentia data. Argumentum patet, quia forma et totum compositum sunt essentialiter eque perfecta.
Secundo[3] arguitur ad idem: Si illud genus substantia esset divisibile in distinctas species[4] immediate sub eo contentas, hoc maxime esset quod esset unus terminus qui absolute omnem substantiam independentem significaret, et aliter qui absolute omnem substantiam dependentem significaret. Hoc tamen est falsum, quia multe substantie dependentes plus conveniunt essentialiter cum substantia independenti quam aliqua creatura dependens conveniat cum aliqua creatura dependenti. Argumentum probatur, quia, si non, maxime esset quia substantia independens infinite distaret in perfectione a dependente. Illo stante arguitur sic: quia vel intelligunt sic infinite distare, quia inter quaslibet substantias datas possunt infinite mediare, et sic x non, nam sic convenit etiam cum substantia dependenti. Vel sic: quod non sit aliqua creatura producibilis que conveniat plus cum[5] illa substantia dependenti quam alia, et sic non, quia hoc esset fictitium.
Tertio[6] ad idem: Si illud genus substantia esset divisibile in distinctas species immediate sub eo contentas, hoc esset maxime quod unus istorum terminorum omnem substantiam per se existentem significaret absolute, et alius omnem substantiam alteri innitentem ut subiecto vel ut forme vel toto significaret. Sed hoc iterum est falsum, quia si sic, tunc pars quantitativa alicuius hominis ista deberet poni sub una specie, et tamen totus homo deberet poni sub alia specie.
Oppositum[7] arguitur auctoritate Philosophi 4 Topicorum qui dicit: Quidquid participat rationem generis participat rationem alicuius suarum specierum preter species primas et immediatas. Confirmatur auctoritate Porphyrii qui differentias divisivas immediatas ipsius substantie posuit corporeum et incorporeum, et si sunt differentie immediate divisive, tunc nate sunt genus contrahere ad species immediatas sub eo contentas.
Pro decisione huius[8] dubii primo modo supponenda est diffinitio generis que talis est: universale altero universali quidditative superius. Secundo supponenda est diffinitio speciei que est universale altero universali quidditative inferius. Cum ergo duplex est species: quedam specialissima et quedam subalterna, tunc species specialissima sic describitur: est universale nullo universali quidditative superius.
Prima[9] conclusio: Quod si a esset terminus omnes substantias corporeas absolute representans, et b esset terminus omnes substantias incorporeas absolute representans, tunc tales termini non essent species immediate illius termini substantia. Probatur quia quilibet istorum esset equivocus[10], igitur assumptum probatur, quia non est possibile eundem conceptum univoce et[11] absolute representare omnes substantias corporeas[12]. Similiter non est possibile eundem conceptum absolute representare omnes substantias incorporeas. Assumptum patet, quia[13] talis conceptus abstraheretur a convenientiis essentialibus talium rerum. Modo certum est quod alique substantie corporee plus conveniunt essentialiter cum aliquibus substantiis incorporeis et e converso; igitur quicumque conceptus abstrahitur ab eis, indifferenter omnes representaret.
Secunda[14] conclusio: Si a inponitur ad significandum omnem substantiam dependentem absolute, et b inponatur ad significandum omnem substantiam independentem absolute, tales[15] termini non sunt species immediate illius termini substantia. Patet, quia certum est quod multe sunt substantie dependentes que sunt essentialiter similiores substantie independenti quam ipse sint aliquibus substantiis dependentibus, igitur assumptum[16] patet inspiciendo a posteriori penes predicata perfectionis simpliciter. Unde certum est quod aliqua est substantia intellectualis quod ipsa est intellectiva, volitiva, inextensa, etc., ymo ex propriis operationibus plurium rerum apparet maior convenientia inter dependentem substantiam et independentem quam dependentes et pendentes.
Dubitatur autem circa istam conclusionem, tamen Deus infinite distat a qualibet creatura et quelibet creatura ab alia distat solum finite, igitur quelibet creatura cum alia plus essentialiter quam aliqua earum conveniat cum Deo.
Dicitur quod Deum distare infinite a qualibet creatura alia intelligitur multipliciter. Uno modo quod distat in perfectione sine proportione a qualibet alia creatura isto modo, tunc quelibet creatura superioris speciei infinite distat ab alia inferioris speciei.
Alio modo intelligitur sic, id est, quod inter ipsum et quamlibet creaturam infinite alie sunt producibiles et si isto modo intelligitur, tunc negandum est quod quelibet creatura ab alia solum distat finite.
Tertio modo intelligitur sic, id est, quod nulla creatura producibilis potest attingere eius perfectionem essentialem, et sic etiam dico quod quelibet creatura speciei superioris infinite distat a qualibet creatura speciei inferioris.
Quarto modo intelligitur sic, id est, quod nulla creatura dabilis sit que sit sibi ita similis sicut una creatura alteri, tunc negatur hoc.
Pro quo notandum ulterius quod erat una probabilis opinio multorum quod possibile sit esse creaturam in essentialibus ita perfectam sicut est creator, ita quod ista independentia vel eternitas non excludit ipsum Deum infinite esse, quod nulla posset ei esse similis ut supposito quod modo prima fuisset eterna, ista eternitas modicum conferet sibi ad perfectionem, quia adhuc forma esset essentialiter perfectior ipsa materia prima.
Tertia[17] conclusio: Quod si iste terminus a inponeretur ad significandum absolute omnem substantiam vitaliter operativam, et iste terminus b inponeretur ad significandum omnem substantiam non vitaliter operativam, isti duo termini essent[18] immediate species istius termini substantia. Patet quia quelibet substantia vitaliter operativa habet maiorem convenientiam essentialem cum qualibet alia quam aliqua talis habeat cum aliqua non vitaliter operativa. Assumptum patet inspiciendo operationes[19] illorum.
Sequitur corollarie quod ipse Deus et intelligentie et anime intellective,