[158r] quod iste propostiones omnino equivalent: ʻSor et[1] Plato sunt homoʼ, et ʻres que est Sor et Plato est homoʼ, et ideo de eis est idem iudicium in syllogisando. Modo ponendo secundam loco prime nullum inconveniens sequitur in aliqua materia. Apparet ergo quod propter adventum fidei katholice non cogitur katolikus invenire sinkategoremata et alios modos universalizationis quem Aristoteles et alii usi sunt. Et si ita, possumus salvare et defendere ea que fidei sunt; non debemus fingere talia superflua, quibus magis derideamus ab aliis qui sunt quam defensemur. Etc.
Queritur quare ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuerit, nisi quod eos tantummodo qui septiformis gratia Spiritus Sancti pleni sunt futuros secum in eterna refectione denuntiat. Illi ergo ultimo convivio de presentia veritatis epulantur qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt quos mundi huius amor non ligat, quibus et si ut cumque per temptamenta obstrepit, cepta tamen eorum desideria non retundit. Apostoli beati qui ad cenam agni nupciarum vocati sunt, quia illos tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia, in amore Spiritus anhelant. Pensate, fratres, si hoc spiritu pleni estis et nostis si ad illud convivium pervenire valeatis. Quisquis namque ille est quam nec spiritus iste non reparat, perfectio ab illa eterni convivii refectione ieiunat. Mementote[3] quid de eodem spiritu Paulus dicat: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius, quasi quidam tytulus divine possessionis est iste spiritus amoris. Nunquid nam spiritum Christi habet is, eius mente odia dissipant, elacio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate quis sit iste spiritus Christi. Profecto ille est, qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro celestibus estuari, carnem propter vicia conteri, mentem a concupisciis refrenari. Si ergo vultis ius cognoscere huius possessionis Dei, personam perpendite possessoris. Unde: Ecce enim quod diximus voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Verba sunt Gregorii in omelia Manifestavit se iterum que est 24a.
Nota de impetratione gratie
Scio namque, Domine, quod non est sponsa laus in ore peccatoris. Eccl. 15. Quia tamen salvator es, Domine rex, utique ad salvandum venisti et asilum misericoride tue preparasti, ubi rei et profugi salventur intemeratam inquam davitice stirpis electam virginem Mariam, de cuius ventro virginali tanquam sponsus de thalamo procedere voluisti. Ad te ideo matrem misericordie rei confugimus tuoque interventu veniam postimus et ad promerendum laudes tante festisti dignas opere tuam suppliciter deprecamur pro qua obtinenda angelicum Ave offerimus dicens Ave Maria.
Nota de proprietate personali
Nota quod proprietas persone uno modo capitur pro persona, alio modo accipitur pro eo quod vere convenit alicui rei et soli eodem modo quo[5] dicimus quod posse ridere est proprium hominis, et sic proprium est patri genuisse filium et filium genitum esse et Spiritum Sanctum processisse. Et sic proprietates personarum non sunt persone, sed propria personarum etiam transitive loquendo, quia generare filium cum sit quoddam complexe significabile non est aliquod, sed[6] aliquid producere vere cum convenit patri quod[7] generet, sicut sibi proprium et sic etiam proprium est patri quod sit pater, et sic de consimilibus. Ex talibus autem proprietatibus innontescit et arguitur personarum distinctio.
Nota quod eadem infinite et eodem modo quo essentia divina est formaliter infinita, scilicet non solum potentialiter vel virtualiter, sed in se, sic etiam et persona et proprietas. Etiam sciendum quod cum dicitur essentia divina vel persona est formaliter infinita, ly formaliter non potest stare pro persone primo modo eo quod vel ly infinitum negative importat suum significatum, sicut isti termini ʻimmortaleʼ, ʻeternumʼ, ʻsimplexʼ, ʻinvisibileʼ et similia. Terminus autem negativus vel vel[8] non dicitur persone primo modo nisi de termino negativo vel privativo.
Nota[9]: nullus potest frui una persona secundum divinitatem nisi fruendo quamlibet, nec diligere unam nisi diligendo quamlibet. Hec probatur per Augustinum 1 De Trinitate cap. 10. 2 Joh. Philippe, qui videt, etc., et confirmatur, quia arguitur posset una persona sina alia adorari vel coli quia dilectio fruitiva est summus Dei cultus. Falsitas patet per Damascenus libro 1, cap.8 et alios sanctos[10].