De dici de omni in theologia
[153v] 1[1]m capitulum
Inquisiturus de dici de omni secundum intentionem Aristotelis et philosophorum, an videlicet sufficiat generaliter catholicis ad sylogisandum in divinis tamque necessarium in sequentibus dinoscenda diversitatem suppositionis et distributionis terminorum in materia Trinitatis.
Premitto in primis[2] quod hoc genus distinctio prima sua divisione dividitur in distinctionem, cuius extrema sunt[3] a parte rei, in quam cadit, et in eam distinctionem, ubi extrema solum sunt inter conceptus et terminos specifice distinctos, ubi eadem res continetur, et ista vocatur distinctio rationis secundum quam intellectus divinus et voluntas distingui dicuntur modo denominationis extrinsece. Distinctio[4] vero, cuius extrema se tenent a parte rei preter conceptus et terminos, dividitur in realem et formalem non realem.
Distinctio realis non formalis est solum ubi licet extrema de se invicem verificentur. Tamen contradictorie vere aliquid[5] affirmatur de uno extremo, et vere negatur de reliquo. Et hoc solum reperitur de divina essentia et personis, quia quamvis hec[6] sit vera Pater est divina essentia; tamen hec est falsa divina essentia generat. Et hec vera Pater generat, quod inymaginabile videtur nisi[7] sit aliquis modus divisionis ex parte rei se tenentis, que distinctio non sufficiat negativam verificare simpliciter de extremis simpliciter, et ideo non est realis. Verum est quod aliquis posset dicere quod de a et de[8] b verificantur contradictoria, igitur inter a et b in propria forma est aliqua distinctio ex natura rei vel ex parte modi essendi in re, sed sufficit ad huiusmodi verificationem quod a distinguatur realiter a b[9] aut quo quod est ibi, quod pro nunc non curo reprobare.
Distinctio vero realis iterum subdividitur in distinctionem realem essentialem[10] et in distinctionem realem non essentialem. Ad distinctionem realem essentialem requiruntur tria: primum quod utrumque extremorum sit; secundum quod unum istorum[11] non sit aliud; tertium quod nulla natura vel res sit utrumque istorum diversim. Ad distinctionem vero realem non essentialem requiruntur etiam[12] prima duo predicta, que in omni distinctione requiruntur, et tertium, quod aliqua essentia vel res sit quodlibet istorum.
Capitulum 2m[13]
Iterum, magis appropinquando materie proposite suppono quod aliquis sit pure conceptus universalis qui nullum suppositorum eius singulariter representat, nec vage, nec determinate singulariter. Iterum, quod est dare conceptus pure essentialiter singulariter representans rem determinate singulariter precise secundum ea que essentialiter specie insunt. Si non sunt essentiales differentie individuorum, ut volunt aliqui, si hoc non esset verum, nulli essent conceptus singulares de predicamento substantie, quod non videtur, quia eque difficile vel difficilius videtur[14] esse conceptibile sic purum et universalem et confusum ut dictum est, sicut aliquem conceptum apud intellectum humanum pure naturaliter representative singularem. Si aliquis conceptus universalis simul idem numero quodlibet suppositorum eius determinate representaret, precise essentialiter secundum ea que precise essentialiter insunt generi vel speciei, qualismodi sunt conceptus universales in aliquibus separatarum substantiarum. Similiter si quis conceptus universalis representaret quodlibet suppositorum eius singulariter secundum accidentales differentias individuales, adhuc mentalis enuntiatio, in qua unus huiusmodi universalis apprehensio subieceretur respectu alicuius predicati, non esset kathegorematica universalis de subiecto distributo. Ratio quia[15]