potest esse uniformis, et alia uniformiter difformis per equale tempus, cuius gradui medio correspondet illa uniformis; ita est[1] de aliis latitudinibus formarum diversarum figurationum. Tertium: Sicut stat rationalem creaturam secundum intellectum quodammodo feliciter bene esse et secundum voluntatem dampnabiliter miser esse, sic stat rationalem creaturam in uno diversorum locorum esse feliciter, et in alio dampnabiliter miser. Quartum: Fugibilius est cum summa delectatione esse in culpa quam sine ea in quacumque tristitia.
Tertia conclusio de comparatione[2] miseriarum penes fugibilius et minus fugibile: Tam[3] voluntate ut natura quam arbitraria, tam stante lege quam absolute est recto rationis iudicio fugibilius non esse quam penaliter miser esse. Patet per Augustinum De libero arbitrio: [„Si quis dixerit: Mallem non esse quam miser esse; respondebo: Mentiris.„] Et multa alia ponit ibidem, ex quibus apparet istam[4] conclusionem[5] esse de eius intentione. Et probatur de voluntate arbitraria stante lege, quia nullus debet appetere non esse ad fugiendum iustum et bonum, cum sit ordinatum et punitum[6] culpe, igitur[7]. Probatur etiam quod absolute, quia propria et[8] adequata ratio eius, quod est non esse simpliciter, nichil boni aut bene esse includit, sed omne tale tollit. Verumtamen potentia ad huiusmodi ac per hoc nullam partitionem divine bonitatis habet. Propria vero ratio[9] eius, quod est rationalem creaturam miser esse, inseparabiliter includit partitionem[10] multiplicem divine bonitatis, ut esse, esse substantiam, esse intellectum, esse contradictione liberum, que sunt perfectiones divine ad extra communicate, igitur miser esse includit multa que sunt eligibilia; aliud autem nullum tale, igitur miser esse magis appropinquat[11] eligiri quam non esse.
Item: Unicuique[12] secundum veritatem sue nature magis est fugibile illud quod[13] ei ex toto opponitur quam illud quod non ex toto, sed in multis secum communicat. Sed non esse rationalis essentie ex toto opponitur esse eiusdem, et non sic eius miser esse, ut notum est, igitur. Verbi gratia calidum magis fugit frigidum simpliciter vel participans de caliditate quam frigidum aliquos gradus caliditatis.
Item: Deus sua infallibili ratione dictante maluit absolute rationali creature dare esse, licet sciret ipsam eternaliter miser esse quam ei non dare esse, ut patet[14] ex suppositione prima, igitur primum est simpliciter melius et absolute[15].
Corollarium: Sicut omni dampnato incomparabiliter peius est per culpam quam per penam a culpa distinctam, ita dampnato minus male est per culpam reformatam iusta punitione quam in culpa sine pena remanere. Prima pars patet, quia sicut bonum honestum melius est quolibet bono commodi, ita malum culpabile est peius malo incommodi. Secunda pars patet ex prima, quia in secundo nullum est bonum, nisi nature quod etiam vitiatur per malum culpe. In primo est aliquod bonum ultra bonum nature, scilicet iusta correspondentia pene reformans culpam.
Secundum: Fugibilior est culpa sola quam cum pena iusta. Sequitur ex predicta, et patet Boetii IV De consolatione philosophie, prosa 4[16]: [„Infeliciores sunt improbi iniusta[17] impunitate donati quam iusta ultione puniti[18].„]
Tertium: Sicut nullum nulli dampnato tam male est[19] per penalem miseriam quam bene est minimo beato per rectitudinis gloriam, ita incomparabiliter melius est beato per habitum beatitudinis quam male est dampnato per privationem eiusdem. Prima pars patet, quia omni beato tam bene est quod nichil mali habet, sed nulli dampnato tam male est quod nichil boni habeat, sicut patet ex probatione conclusionis. Secunda pars patet ex prima parte et eius deductione.
Quartum: Malitia privationis non est universaliter mensuranda per bonitatem habitus oppositi. Sequitur ex predicto, et probatur, quia habitus videtur esse ita bonus habenti, sicut eque intensus habitus contrarius est vel[20] esset ei malus et e converso. Modo habitus contrarius esset peior privatione. Patet, quia illam infert seu includit, igitur privatio est minus mala quam habitus est bonus, quod fuit probandum.
Item: Privatio forme asini non est materie hominis ita mala, sicut positio eius esset ei bona, vel eam perficeret; et ita in multis.
Item: Habitus scientie mathematicalis delectat scientem et honorabilem reddit, et tamen nescientia seu privatio illius non contristat, nec inhonorabilem reddit.
Item: Omne fugibile est eo fugibile, quia oppositum est eligibile, igitur; et eligibilitas est causa fugibilitatis, igitur prestantior.
Item: Impossibile est esse purum malum, sicut reperitur purum bonum; nec sicut reperitu[21] summum bonum, potest esse aliquod summum malum, igitur bonum excedit malum et bonitas essendi malitiam non essendi.
Item: Ad iustitiam beati et visionem Dei sequitur semper positiva delectatio, et ad culpam et privationem visionis[22] non sequitur punitiva tristitia, ut patet de dampnatis pravis.
Quintum: Quamvis sit minus eligibile desinere esse quam culpam[23] committere, tamen magis fugibile est non esse quam in culpa ut pena semper esse.
Prima conclusio: sicut necessarium est existentibus creaturis omnis eas subici et teneri creatori, ita similiter ei obligari. Patet illud ad Rom. 2 : considerans altitudinem et immensitatem divine sapientie, concludit apostolus, quoniam ex ipso per creationem et in ipso per gubernationem, et per ipsum per conservationem sint omnia, et per consequens non stat creaturam esse et non habere beneficium a Deo. Ideo non stat ipsam non obligari sibi teneri aut subici.
Corollarium primum: de quanto creatura creari amplius solverit gratinis debitum tanto amplius sibi obligatur. Probatur, quia quidquid creatura reddit Deo, illuds est de suis et sic quidquid solvit Deo hoc a Deo accipit. Quare pro retributione sibi tenetur.
Secundum: existente creatura nec ipsa nec creator illud mirabile gratitudinis vinculum et grate obligationis ligamine solvere plene possunt. Patet nam quanto Deus dator beneficii etc.
Tertium: impossibile fuerit humanitatem Christi ipsa manente de obligari. Patet cum sit creatura.
Secunda conclusio: sicut nulla creatura a Dei dominio vel eius beneficio ipsa manente potest abdicare, ita quelibet creatura rationalis ad diligendum ipsum actu vel habitu necessario obligatur. Patet ex illa et eius propositione.
Corollarium primum a Christo secundum humanitatem assumptam iuste poterat exigi observare mandati quo ad Dei dilectionem.
Secundum: etiam si creatura rationalis obligetur ad Dei dilectionem, licet non econverso non tamen est concedendum quod obligetur ad magis diligendum ipsum quam ipsa diligatur ab eodem. Primum patet ex precedentibus. Secundum patet, quia ipse est obligabilis. Tertium, patet, quia sicut videretur ad impossibile obligari, unde maior eius omnis creatore amorem transcendent sub bonitas eius omnis creare bonitatem transcendet infinite.
Tertium: nulla perfectio sive uniorum sive status vel precise eximit rationalem creaturam ab huiudmodi obligatione. Patet ex predictis.
Tertia conclusio: licet quilibet viator teneatur diligere proximum suum propter Deum nulla tamen creatura rationalis ad diligendum aliud propter ipsum necessario obligatur. Patet, quia illud est mandatum. Secunda pars patet, quia Deus de sua potentia absoluta potest ipsum absolvere.
Corollarium primum: licet verisimilem videatur quod Christus secundum naturam assumptam esset obligatus ad dilectionem pro Christi, non tamen tenebatur illa ex equi secundum dignitatem. Prima pars patet, quia sint similiter nostri, quia debuit per omnia fratribus assimilari. Heb. 2, igitur. Secunda patet, quia secundum istam est inobligabilis.
Secundum: verisimile videtur viatorem posse eximi a dilectione pro Christi.
Tertium: esto quod creatura rationali esset exempta ab huiumodi dilectione pro Christi non tamen ad odium eiusdem esset licentiata.
[1] est] addivi
[2] comparatione] Apc 9:6
[3] tam] rationis add. sed del
[4] istam] questionem add. sed del.
[5] conclusionem] questionem add. sed del.
[6] punitum] ens add. sed del.
[7] igitur] dicitur add. sed del.
[8] et] ARISTOTELES: Ethica Nicomachea I, 6 (1096a20) (Oxford 1971, p. 8).
[9] ratio] Cf. Mt 26: 24
[10] partitionem] a add. sed del.
[11] appropinquat] eligiti add. sed del.
[12] ANSELMUS: Cur Deus homo I, 15 (Sancti Anselmi Opera Omnia, Rome 1946, vol. 2, p. 73).
[13] quod] AUGUSTINUS: De libero arbitrio III, 6 (Corpus Christianorum Series Latina 39, Aurelii Augustini Opera Pars II, 2, Turnhout 1970, p. 286).
[14] patet] addivi
[15] absolute] addivi
[16]4] BOETHIUS: De consolatione Philosophiae IV, prosa 4, 21 and 13 (Corpus Christianorum Series Latina 94, Anicii Mantii Severini Boethii Opera Pars I, Turnhout 1957, p. 75 and 74).
[17] iniusta] illius parus* add. sed del.
[18] puniti] Multo infeliciores improbi sunt impunitate iniusta donati quam iusta ultione puniti. Item: Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitie poene coherceat. in mg. (BOETHIUS: De consolatione Philosophiae IV, prosa 4)
[19] est] interlin.
[20] vel] esse potest add. sed del.
[21] reperitur] prurum add. sed del.
[22] visionis] versi add. sed del.
[23] culpam] dimittere add. sed del.