(nota in super. marg.)
Augustinus, 11 De civitate Dei, capitulo 27, dicit ita naturaliter ipsum esse iocundum est ut miseri magis velint semper esse cum sua miseria quam non esse. Commentator super primo Physicorum quelibet res naturaliter diligit se permanere, quia secundum naturalem inclinationem appetitus quelibet res appetit esse et oppositum non potest appetere.
dimi, potuit tamen ad reformationem generis humani actus pure creature acceptari a Deo.
Secundum[1]: congruentissimus[2] modus et decentissimus reparationis generis humani fuit per mortem Christi.
Tertium: loquendo de satisfactione proprie dicta, que est de condigno, pars affirmativa questionis est falsa.
Nota quod humanitas Christi meruit redemptionem nostram de congruo, cum meritum illud fuerit in anima Christi que etiam coegit effective ad illud, sed persona Christi Deus, scilicet et homo, meruit nostram redemptionem et beatificam fruitionem de condingno et completissime pro nobis satisfecit propter infinitam ipsius[3] persone merentis dignitatem. Sic autem nulla pura creatura potuit pro nobis satisfacere, cum nulla potuit in totum genus humanum per sua merita gratiam et iustitiam infundere, sicut totum fuit per peccatum Ade infectum; nec etiam creatura ex se poterat aliquid mereri de condigno, licet de congruo, quia Deus possit actum creature acceptare etc., sed non de condingno, tamen quantum plus meretur et bene operatur, tanto tamen, quia non ex se operatur ex beneficio creaturis sibi gratia ad sic operandum tribuitur, quare tanto plus obligatur. Secus fuit de persona Christi que est in infinitum digna et ex se illud habuit etc.
Nota aliqui dicunt quod mereri de condigno est mereri sic, quod si non daretur sibi illud quod sibi fieret iniustitia. Sed contra: tunc Deus non puniret dampnatos citra condignum. Patet, quia si maior potentia[4] esset eis condigna, tunc non dando eis eam faceret eis iniustitiam, quod est inpossibile. Patet tamen consequentia, quia sicut mereri de condigno est etc., sic puniri de condigno est etc. Item, tunc Christo continue fieret iniustitia, quia etiam meruit omnium salvationem, etiam quoad efficaciam ita quod dignum esset, quod omnes salvarentur ex merito Christi et tamen illud Christo non datur non enim omnes salvantur.
Item ergo forte posset sic poni diffinitio quod mereri de condigno est mereri premium cuius valor et dignitas equivalet valori et dignitati meriti, sic enim solemus dicere quod 10 solidi sunt pretium condignum valori huius libri etc.
Notum secundum Augustinum et Anselmi Cur Deus homo: homo debuit satisfacere, sed non potuit, Deus autem potuit, sed non debuit saltem debito obligationis; et ergo oportuit quod satisfaceret Christus Deus et homo, quia secundum quod Deus potuit et secundum quod homo debuit et illud debitum Christi, secundum quod homo non debet intelligi quoad suam personam, sed quoad totam speciem humanam que debitrix fuit. Vel etiam potest intelligere de Christo qui in omnibus debuit voluntatem suam voluntati Patris conformare, sicut Matthaeum dicit in Evangelio de mandato Patris et quia scivit Patrem velle eum genus humanum reparare, quare etc.
HENRICUS DE HASSIA
Quod sic, patet: Mattheus 26[5] [„Melius illi erat, si natus non fuisset„]; ubi dicit Glossa[6]: [„Melius est non esse quam male esse„]. Et simile dicit Glossa super illo Jeremias 20[7]: [„Maledicta dies in qua natus sum.„]
Oppositum patet per Augustinum De libero arbitrio libro 3[8]: [„Si diabolo daretur optio secundum rectam rationem, deberet eligere semper miser esse quam non esse„]; et dicit capitulo 21: [„Si quis dixerit non esse quam miser esse mallem, respondebo: Mentiris.„]
Propositio prima: Deus potius voluit rationalem creaturam pro culpa eternaliter miser esse quam ipsam redigere in non esse[9].
Secunda: Qualitercumque est a creatura nolibile, taliter est ab eadem volibile. Patet, quia omne nolitum vel nolibile potest occurere in casu sub ratione boni.
Tertia: Non penes idem attenditur esse eligibile et fugibile penes quod bonum et malum. Probatur, quia nunquam bonum esse aliquid in se est bonum cuilibet habenti. Patet, quia aliquod bonum in se est malum habenti.
Corollarium: Quamvis angelus sit essentialiter melior homine, melius tamen[10] est Socrati hominem esse quam angelum mutatum esse.
Quarta: Licet per redigi in non esse possit alicui male esse, tamen nulli per non esse potest bene vel male esse. Primum patet, quia redactio in non esse potest[11] alicui dolorosa esse. Secundum patet, quia nec quando res est, nec quando non est.
Quinta: Sicut non esse non est in se bonum, nec malum, ita nulli est, nec esse potest bonum vel malum, quia si non esse esset in se malum, tunc ab eterno fuisset infinitum malum.
Sexta: Eligibilius est rationali creature nude obiectualiter esse quam eidem sit fugibile omni actu vel habitu accidentalis perfectionis carere. Patet, quia omnis actus vel habitus potest removeri a rationali creatura sine eius culpabiliter esse, igitur similiter potest sine eius morali malo in nudis essentialibus creari.
Corollarium primum: Omnis actus et habitus accidentalis iustitie auferri potest sine malo culpabilis miserie.
Secundum: Licet fugibilius sit non esse quam imperfecte seu incomplete quoad accidentales perfectiones esse, ut patet ex propositione, tamen moraliter aliquem bene esse, cum precisione a substantialiter perfecte esse, non est aliqualiter eligibiliter esse, sed quia sine substantialiter esse illud impossibile est esse.
Tertium: Sicut eligibilior est status hominis moraliter bene habentis quam status supremi angeli ratione sue essentalis perfectionis, sic quilibet iustus homo est simpliciter dicendus melior et dignior quolibet essentialiter perfectiori malo angelo. Patet secunda pars, quia alias concedendum esset quod Lucifer esset melior Beata Virgine.
Septima propositio: Accidentalis perfectio creature est in se minus eligibilis quam eiusdem perfectio essentialis. Patet, quia substantia est melior accidente. Quilibet enim preeligeret esse substantia rationalis quam quecumque accidentia. Cum septima propositione stat quod eligibilius est aliquem accidentaliter bene esse quam substantialiter perfecte esse[12]. Patet, quia primum inseparabiliter includit secundum et non e converso.
Prima conclusio de habitudine divine voluntatis respectu mali creature. Conclusio: Sic Deus omnem dampnatum in miseria culpe relinquit quod illam non infligit, sed solum miseriam dolorose pene. Prima pars patet per Johannem 1[13]: [„Sine ipso factum est nichil„]; et per illud Augustini 83 questionum questione 3[14]: [„Deo auctore nullus sit deterior.„] Secunda pars patet de afflictione reali vel intentionali ignis et aliis cruciatibus inferni, similiter de detentione pene intensive dampnati in consideratione intensa ignis. Licet enim ignis formaliter differat locum secundum ipsum spiritum, solus tamen Deus locat ipsum effective et determinat ipsum ad illud verbi prohibendo ipsum ab alio, igitur Deus est immediata causa illius detentionis diffinitem propriissime, similiter de detentione intellectus in consideratione intensa ignis. Deo cum intentione substantialiter* movente est causa positiva, quare ignis non subordinatur voluntati dampnati in continendo considerationem, ymo contra voluntatem eius movet tamquam subordinatum immediate divine voluntati.
Corollarium: Quilibet dampnatus maiori miserie seipsum subiciet quam Deus ei inflixit vel infligere potuit. Secundum: Non sicut dampnati subiecient eternaliter miserie culpe sine pena sensibus, ita aliqui stabunt eternaliter in pena pro dimissa culpa. Tertium: Quamvis Deus rationali creature sine sua culpa potest dare eternam miseriam, tamen nulli dabit talem nisi consequenter ad culpam. Quartum: Rationalis creatura licet sciret Deum se dampnare velle, adhuc teneretur sibi ad gratiarum actiones eo quod debet ei rationaliter esse.
Secunda conclusio de habitudine create voluntatis respectu sue miserie: Sicut voluntas potest ferri in aliquid vel in aliqua nulla movente ratione boni vel mali, ita potest volitive in malum sub ratione mali. Prima pars patet de levante festucam; secunda pars patet ex suppositione secunda.
Corollarium: Sicut homo eternam miseriam habere velle potest, ita in casu dictante ratione hoc velle debet. Probatur, quia ratione iustitie temporalem miseriam seu premialem velle potest et debet, sed non minus iuste eterna miseria datur pro mortali peccato[15], in quo quis moritur, igitur potest et hanc et in casu recto iudicio rationis velle. Prima pars patet ex conclusione, et secunda ex suppositione. Secundum: Stat duas miserias penales esse equales intensive et extensive, et tamen unam esse fugibiliorem quam aliam. Patet, quia una[16]
[1] secundum] H.H. Deus et natura ut volunt philosophi et theologi faciunt semper de possibilibusque melius et decentius et congruentius est H.H. add. in dextera marg. B
[2] congruentissimus] congruissimus a.c. B
[3] ipsius] conieci, iperius B
[4] potentia] in marg. B
[5] 26] Mt. 26: 24
[6] Glossa] Glossa super Mattheum 26: 24 (Glossa Ordinaria, Venice 1603, vol. 5, p. 426).
[7] 20] Glossa super Jeremiam 20: 14 (Glossa Ordinaria, Venice 1603, vol. 4, p. 727).
[8] 3] AUGUSTINUS: De libero arbitrio III, 6 (Corpus Christianorum Series Latina 39, Aurelii Augustini Opera Pars II, 2, Turnhout 1970, p. 286).
[9] esse] Cf. Thomas Aquinas: Summa theologiae I-II, q. 87, a. 4 (Sancti Thomae Aquinatis Opera Omnia, Rome 1892, vol. 7, p. 125): “Ad primum ergo dicendum quod omnino redigi in nihilum eum qui peccat, non convenit divinae iustitiae, qui repugnat perpetuati poenae, quae est secundum divinam iustitiam, ut dictum est.”
[10] amen] interlin.
[11] potest] corr. ex patet
[12] esse] addivi
[13] 1] Jh 1: 3
[14] 3] Augustinus: De diversis questionibus, q. 3 (Corpus Christianorum Series Latina 44, Aurelii Augustini Opera Pars XIII, 2, Turnhout 1975, p. 12).
[15] peccato] addivi
[16] una] [„Desiderabunt mori et mors fugiet ab eis„] [Apc 9:6]; Isaias. Verum est iudicio erroneo rationis proveniente ex vehementia [rationis add. sed del.] passionis ut tristitie vel doloris, et secundum tale iudicium dampnati magis eligunt non esse quam miser esse, et sic appetitu alibi erroneo appetunt potius non esse quam perpetuo penaliter esse.
Secundum dictamen rationis elicius est perpetuo inflictive penaliter esse quam simpliciter non esse. Patet, quia pena inflicta est bonum iustitie et ad decorem universi modo bonum bonitatis, sed culpabiliter esse implicat esse, ergo implicat bonum, quia ens et bonum convertuntur [ens add. sed del.], quia bonum [dicitur add. sed del.] equaliter dicitur enti, I Ethicorum capitulo 6 [ARISTOTELES: Ethica Nicomachea I, 6 (1096a20)].
Nota: Minus fugibile est perpetue damnabiliter et culpabiliter simul esse quam solum culpabiliter esse. Patet, cum pena sit culpe remediativa. Nec obstat illud bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille, quia illud non intendit aliud nisi quod minus fugibile fuisset ei quod mortuus fuisset in utero quam quod fuerit natus, quia nullam maculam actualis vitii contraxisset, si in utero mortuus fuisset, et per consequens longe minus supplicium habuisset. Et illud allegat Anselmus pro sua opinione in libro Cur Deus homo.
Augustinus libro III De libero arbitrio, capitulo 11, 12 et 13 dicit: [„Si diabolo daretur optio secundum rectam rationem, potius [habet add. sed del.] debet [interlin.] eligere semper miser esse quam non esse.„] Nam ut dicit capitulo 11: [„Si quis dixerit, non esse quam miserum esse me mallem, respondebo: Mentiris.„] Et capitulo 13 probat tripliciter. Primo sic: Qui dicit: Mallem hoc quam illud, eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid, igitur nullo pacto potest quis recte eligere non esse. Secundo: Quod est alio preeligendum melius est eo, quod autem non est, melius esse non potest, igitur. Tertio quod quis eligit appetendum cum ad illud perveniret, necesse est ut melior fiat. Melior autem esse non poterit qui non erit, igitur. Ille sunt rationes beati Augustini ad probandum quod eligibilius sit miserum esse quam non esse. Infra.