[148r] In illo tempore rogaverunt Iudei Pylatum. Unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua. Vigilanti animo evangelista usus ut non diceretur, ‘latus eius percussit’ aut ‘vulneraverit’ aut quid aliud; sed aperuit, ut illuc quoddamodo vitem hostium panderetur, unde sacramenta manaverunt, sine quibus ad vitam, que vera est, non intratur. Ille sanguis, qui fusus est, in remissionem fusus est peccatorum. Aqua ille salutare temperat poculum; hoc lavacrum parat et potum. Hoc pronuntiabat quod Noe in latere arche hostium facere facere iussus est, quo intrarent animalia, que non erant diluvio peritura, quibus figuratur[1], propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis, et appellata est vita materque vivorum. Magnum quippe significavit bonum aut magnum prevaricationis malum. Et secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut formaretur ei coniunx, quod de latere dormientis efluxit. O mors, unde mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius? Quid vulnere isto salubrius? Facta sunt enim hec, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia narravit, nam quia dixerat: Ad Iesum autem cum venissent, ut sic viderunt eum iam mortuum, non fragerunt eius crura, ad hoc pertinet testimonium: Os non comminuites ex eo, quod preceptum est eis, qui celebrare Pasca iussi sunt ovis imolationis in veteri lege, que dominice passionis umbra precesserat. Unde: Pasca nostrum immolatus est Christus, de quo et Ysayas propheta dixerat: Sicut ovis ad occisionem ductus est. Item quia subiunxerat dicens: Sed unus militum lancea latus eius aperuit, ad hoc pertinet aliud testimonium: Videbunt in quem transfixerunt, ubi promissus est Christus in ea, qua crucifixus est, carne venturus.
Ex positioni lectionis evangelice secundum Augustinum quem audivit dilectio vestra, quedam[2] consequenter additurum, prout apostolica presentis festivitatis exposcit institutio repetendo dicamus inductum prophete testimonium: Videbunt in quem transfixerunt. Ubi fratres karissimi dicente lateris apertura ictu lancee et manuum pedumque fixuris clavorum penetratu luculenter designatis promittitur Christus in ea, qua crucifixus est, carne venturus in gloria, iudex vivorum et mortuorum, quoniam pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia filius hominis est, ergo et iudicium in valle Josaphat exercendum sub humana effigie cicatricum[3] fulgente stigmatibus vulnemrum quinque principalium lancee et clavorum ictibus illatorum, ubi adductis angelico ministerio in signum[4] victorie, etiam clavis et lancea ceterisque armis instrumentis plagativis* ut credi potest, quibus Christus pugnans et triumphans fideliter est invasus. Plagent omnes pectatores terre, passionis