[147r] Peccent, admonuimus. Neque in illos tantum, sed et in nosipsos severi indices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem eiecimus. Nullum lesi, nullius nomen de mea scriptura signatum est, neminem specialiter meus significatur sermo ʻPulsavitʼ, generaliter de vitiis disputatio est. Si qui michi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis est confitebitur. Ieronymus ad Nepotianum presbiterum de institutione clericatus 9. epistola.
Item, in eadem: Disce quod doceas. Delicatus magister est qui pleno[2] ventro de ieiunio disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os cum mente concordet.
Timeant clerici, timeant ministri ecclesie qui in terris sanctorum quas possident tam iniqua gerunt ut stipendiis que sufficere debeant minime contenti, superflua quibus egeni sustentandi forent, impie sacrilegeque sibi retineant, et in usus sue superbie atque luxuriam victum pauperum consumere non vereantur. Duplici profecto iniquitate peccantes quod et aliena diripiunt et sacris in suis vanitatibus et turpitudinibus abutuntur. Bernhardus super Canticum sermone 23°[3] post medium.
Nota de timore Domini
Bene initium sapientie timor Domini, quia tunc primum Deus anime sapit cum eam afficit ad timendum, non cum instruit ad sciendum. Times Dei iustitiam, times et potentiam, et sapit tibi iustus et potens Deus, quia timor sapor est. Porro sapor sapientem facit, sicut scientia scientem, sicut divitie divitem. Preparatio rerum cognitio est. Verum hanc facillime sequitur elationis timor, si non reprimat timor ut merito dicatur. Initium sapientie qui se pesti insipientie primus opponit. Ibi itaque quidam accessus est ad sapientiam, hic et ingressus. Bernhardus super Canticum sermone 23°[4] post medium.
Item[5] in eodem: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio celestis servat eum. Generatio celestis eterna predestinatio est qua electos suos Deus dilexit et gratificavit in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem. Hec Bernardus ubi supra.
Item: Felix qui dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. Stat propositum Dei, stat sententia pacis super timentes eum ipsorum et dissimulans mala, et remunerans bona, ut miro modo. Non modo eis bona, sed et mala cooperentur in bonum. Bernhardus super Canticum prefato, scilicet 23°[6] post medium.
Nota de refrigeratione mentis
Sunt qui in studiis spiritalibus fatigati, et versi in teporem atque in defectu quodam spiritus positi, ambulant tristes vias Domini, corde arente et tedente accedunt ad quem iuncta, frequenter murmurant. Longos dies, longas queruntur et noctes, loquentes cum sancto Iob: Si dormiero, dico[7] quando surgam? Et rursum exspectabo vesperam. Ergo[8] ubi contingit tale aliquid pati, si misertus Dominus appropiet nobis in via qua ambulamus, et incipiet loqui de celo qui de celo est, nec non favorabile quippiam cantare nobis de canticis Syon, narrare etiam de civitate Dei, de pace civitatis, de eternitate pacis, de statu eternitatis. Dico vobis, erit pro vehiculo anime pigritanti et dormitanti leta narratio, ita ut pellat omne fastidium ab animo audientis, et[9] a corpore fatigationem. An tibi vel aliud pati, vel petere ille videtur, qui ait: Dormitavit anima mea pretedio, confirma me in verbis tuis? Bernardus super Canticum sermone 33° ante medium. Et multa bona in eodem sermone[10].
Nota de rebus sacerdotum
Beatus qui intelligit super egenum. Ps. Ideo: Iohannes elemosinarius omnes pauperes civitatis sue Alexandrie habebat scriptos. Sic prelati debent esse memores paperum qui sunt in suis locis, ut communicent eis bona ecclesiastica. Prosper. Nichil aliud res ecclesie, nisi vota fidelium, patientia peccatorum, patrimonia pauperum. Ieronymus. Quicquid habent clerici, pauperum est. Bernhardus ad Fulconem: Quicquid de altari preter necessarium victum et simplicem[11] vestitum tibi retines, tuum non est; furtum est, rapina est, sacrilegium est.
Eccl. 10. Qualis rector civitatis, tales inhabitantes[12] in ea. Gregorius: Culpa in exemplum latius trahitur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur.
Nota de iudicio iusto
Recte iudicate filii hominum. Ps. 57. Ad recte iudicandum multa sunt necessaria.
Primo: ut quod precipiunt, ipsi faciant, 1 Petr. 4: Iustum est ut iudicium incipiat a domo Dei. Non sic multi faciunt, de quibus Matth. 23: Qui alligant honora[13] gravia et importabilia, et imponunt super humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. Oportet etiam quod ex caritate faciant iustitiam. Sapientia 1: Diligite iustitiam qui iudicatis terram.
Secundo: ut ordinem iuris non pretermittant. Deut. 27: Postquam sederit in solio regni sui, describet sibi deuteronomium. Et sequitur: Ut non declinet in partem dexteram vel sinistram.
Tertio, ut veritatem cause plene investigent. Iob 29: Causam quam nesciebam, diligenter investigabam.
Quarto: ut personam non accipiant. Prov. 28: Qui cognoscit in iudicio faciem non bene facit.
Quinto: ut non cedant clamori vel favori multorum. Exo. 23: Ne sequaris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum acquiesces sententie, ut a vero devies.
Sexto: ut propter timorem non declinet a rectitudine iudicii. Eccl. 7: Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis.
Septimo: Ut non plus debito conpaciantur. Exo. 23: Pauperis in iudicio non misereberis in iudicio.
Octavo: Ut munera non accipiant, Exo. 23[14]: Ne accipias munera que excecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
Nono: Ut nullas preces in preiudicium adverse partis admittat. Unde beatus Bernhardus: Consilio non prece gerendum est. Hec ergo sunt necessaria ad recte iudicandum, ergo: Recte iudicate, sed nonne Pater omne iudicium dedit Filio? Ioh. 5 ita. Sed iudices et prelati sunt vicarii Christi. Unde necesse est eis ut recte iudicent et caute, cum tanti et tam iusti iudicis vices gerant. 2. Paral. 19: Videte quid faciatis. Non enim hominis exercetis iudicium[15]