[146av] ex[1] quo duos filios habuit, scilicet Iacobum maiorem et Iohannem evangelistam. Rationale in parte 7ma[2] sub festo Apostolorum Philippi et Iacobi
Mattheus prius nominat David quam Abraham quia David fuit prior Abraham dignitate. Nam ille tantum patriarcha, iste patriarcha et rex. Rationale per 6. Sub festo natalis Domini[3]
Nota de beata Virgine
Cuius enim gratia operabitur turpia et[4] cui nichil magnum? 4 Ethicorum capitulo 8. Neque ammiratus nichil enim magni ipsi est, neque memor mali. Non enim magnanimi recordari aliqualiter et[5] mala, sed magis despicere. Neque humaniloquus, neque enim de seipso loquitur, neque de alio, neque ut laudetur cura est ipsi, neque ut vituperentur alii, neque rursus laudativus propter quod neque maliloquus[6], neque de inimicis, nisi[7] propter iniuriam. Liber enim propalator quia contemptivus est. Contemptivus autem propter quod liber propalatus est, et propalativus liber est propter quod contemptivus. Et ad alium non posse convivere, id est nisi, sed vel amicum servile enim propter quod et omnes blanditores serviles et humiles blanditores, ubi supra capitulo 9, et locutio stabilis, id est tarda, neque contenciosus qui nichil magnum existimat. Ubi supra libro et capitulo[8].
Quando[9] sedebat in camera, celum fuit sibi cella eternitatis, scola veritatis. Idem in corpore fuit virginalis, in anima deiformis, in spiritu sui potens et libera, in corde magnanima, in mente, in intellectu speculatrix divinorum. Fuit in corpore virginalis, quia tota pura et clarissima. In anima deiformis, quia cum Deo secreta. In spiritu libera et sui potens quia fuit gratia plena et ideo sufficiens sibi ipsi. Corde magnanima quia contempsit mortalia et transitoria, et nichil curavit quod minus Deo fuit. Mente humilis, quia cognovit quod omnia a Deo habuit. In intellectu speculabatur divina quia devotio sua fuit deifica. Si igitur vis ut Dominus tecum sit, sis deificus, id est, gotlich, habeas[10] cor virginale mente vel saltem affectione. Nam cuius cor inclinatur ad alia quam virginea, nunquam ibi requies quia spiritus nunquam requiescere potest quamdiu puritati aliquid repungnat. Habeas etiam animam deiformem, sed dices: Nescio quid Deus velit. Respondit Apostolus dicens: Hec est voluntas Dei: sanctificatio vestra. Eris etiam potens tui. Unde nota quod philosophi dicunt quod minus quod virtus facere potest, hoc est omnia sustinere. Ideo quidquid contrarium subveniri[11] poterit leviter subportabit. Ach, ubi est tale cor? Cor Marie tale fuit. Omne enim transitorium et mortale contempsit. Iuxta illud magnanimus est cui omne quod minus Deo est parvum, habuit etiam cor semper humile et semper speculabatur divina. Ideo angelus congrue protulit: Dominus tecum. Nota.
Ego per legem legi mortuus sum et Deo vivam, Christo confixus sum cruci. Vivo autem, iam non ego, vivit in me Christus. Quod autem non vivo in carne, in fide vivo filii Dei, qui dilexit me[11] et tradidit semetipsum pro me. Non abicio gratiam Dei. Gal. 2 g. Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Gal. 4 g[13].
Nota de annutiatione virginis gloriose[14]*
Nota quod Gabriel fortitudo Dei interpretatur, Nazareth floridus sive flos, Maria domina, fortitudo Domini, missus fuit in florem virginitatis que fuit domina, quia omnia contempsit mortalia et temporalia qui dixit sibi: Ave, id est sine ʻveʼ, quia fuit sine ʻveʼ omnis defectus, gratia plena, Dominus tecum.