[146ar] David promissio facta est in Psalmo: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, et in 1° Paralipomenum: Cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te. Abrahe vero Genesis 16 dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes; et ideo dicit Evangelista in principio: Filii David, filii Abraham, quia illis specialiter facta est promissio. Et scias quod nativitas beate Virginis Marie ex tribu Iuda et regia stirpe David originem duxit prout Scriptura sepe testatur dicens Christum de semine David descendisse quod de ipsa sola natus est. Siquidem David inter ceteros duos habuit filios, scilicet Nathan et Salomonem. Ex cathena sive ex generatione Nathan descendit virgo Maria quam ex cathena ipsius Nathan, Levi genuit Melchi et Pantheram. Panthera vero genuit Parpantheram. Barpanthera genuit Ioachim, Ioachim virginem Mariam. Ex cathena vero Salomonis Mathan ex uxore sua genuit Iacob. Defuncto Mathan, Melchi ex tribu Nathe, filius Levi et[2] frater Pantheris, nupsit uxori sue Nathan, scilicet mater Iacobi, ex qua genuit Hely, et sic facti sunt fratres Iacob et Hely ex tribu Nathan, sine liberis cuius uxorem accedit Iacob, frater eius ex tribu Salomonis, et suscitavit semen fratri eius et genuit Ioseph. Igitur natura est filius Iacob ex descensione Salominis secundum legem vero Hely, qui ex Nathan. Nam qui nascebatur secundum naturam quidem filius erat generantis, sed secundum legem defuncti. Rationale libro 6. Replica[3] in die festo natalis Domini
Iacobus minor frater Domini dicitur quia erat filius Alphei, fratris Ioseph, viri beate Marie, et Marie sororis eius. Qui enim ex utraque parte sanguinis coniungebantur, apud Iudeos fratres vocabantur. Ipse enim putabatur filius Ioseph vel dicitur frater Domini, id est consobrinus, quia filius sororis beate Marie quem morem tusci servant, sed et Ioseph dicitur cognatus Domini vel quia pater putativus vel quia cognatus ex parte matris, scilicet beate Marie. Ad clariorem horum evidentiam notandum est quod Ioachim, pater beate Marie, accepit uxorem nomine Annam que habuit sororem nomine Ymeriam. Hec autem Ymeria genuit Elizabeth et Eliud. Elizabeth genuit Iohannem Baptistam. De Eliud natus est Emineudo. De Emineu natus est sanctus Servatius, cuius corpus est in oppido traiecti super fluvium Mosay in episcopatu Leodiensi. Anna autem tres viros dicitur habuisse, scilicet Ioachim, Cleopham fratrem Ioseph, et Salome. De primo habuit filiam, scilicet Mariam matrem Domini quam dedit Ioseph nuptui que genuit Christum. Generatio Ioseph et Marie ponitur supra. Primo autem viro defuncto de secundo genuit similiter aliam filiam nomine Mariam quam Alpheo postmodum in coniugem dedit. Hec autem Maria genuit ex Alpheo quatuor filios, scilicet Iacobum minorem, Ioseph iustum qui et Barsabas dictus est, Symonem et Iudam. Ex tertio vero secundo mortuo genuit aliam similiter filiam nomine Mariam, et Zebedeo in coniugem tradidit